- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.humanitext-lat2:57-61
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
辩护人剖析了裁判官禁令中的具体字句(‘代理人’、‘聚集的人马’、‘武装人员’),批判了拘泥于字面的形式主义,论证禁令必须依据暴力驱逐的实质与公平精神来加以适用。
de liberis autem quisquis est, procuratoris nomine appelletur; non quo omnes sint aut appellentur procuratores qui negoti nostri aliquid gerant,1 sed in hac re cognita sententia interdicti verba subtiliter exquiri omnia noluerunt. non enim alia causa est aequitatis in uno servo et in pluribus, non alia ratio iuris in hoc genere dumtaxat, utrum me tuus procurator deiecerit, is qui legitime procurator dicitur, omnium rerum eius qui in Italia non sit absitve rei publicae causa quasi quidam paene dominus, hoc est alieni iuris vicarius, an tuus colonus aut vicinus aut cliens aut libertus aut quivis qui illam vim deiectionemque tuo rogatu aut tuo nomine fecerit.
另一方面,涉事的自由人中无论是谁,都应当以‘代理人’的名称来称呼;这并非因为凡是处理我们某些事务的人都真正是或被称为代理人,而是因为在这件事上,裁判官们既然认清了禁令的意图,便不愿对每一个字句作吹毛求疵的推敲。因为对于单个奴隶和多数奴隶而言,公平的理由并无二致;至少在此类事务中,究竟是严格法律意义上被称为代理人的人——即代管不在意大利境内或因公缺席者之全部事务、宛如主人的他人权利替代者——驱逐了我,还是你的佃农、邻人、被保护人、解放自由人或任何在你要求下或以你名义实施了那场暴力与驱逐的人驱逐了我,法律的理据并没有什么不同。
qua re, si ad eum restituendum qui vi deiectus est eandem vim habet aequitatis ratio, ea intellecta certe nihil ad rem pertinet quae verborum vis sit ac nominum. tam restitues si tuus me libertus deiecerit nulli tuo praepositus negotio, quam si procurator deiecerit; non quo omnes sint procuratores qui aliquid nostri negoti gerunt, sed quod hoc in hac re quaeri nihil attinet. tam restitues si unus servolus, quam si familia fecerit universa; non quo idem sit servolus unus quod familia, verum quia non quibus verbis quidque dicatur quaeritur, sed quae res agatur. etiam, ut longius a verbo recedamus, ab aequitate ne tantulum quidem, si tuus servus nullus fuerit et omnes alieni ac mercennarii, tamen ei ipsi tuae familiae genere et nomine continebuntur.
因此,如果对于恢复被暴力驱逐之人的原状而言,公平的理据具有同样的效力,那么一旦理解了这一点,词语与名称的字面含义究竟如何,就完全与本案无关了。如果是你的一名未受托管理任何事务的解放自由人驱逐了我,你同样必须恢复原状,正如代理人驱逐了我一样;这并非因为凡是处理我们某些事务的人都是代理人,而是因为在此事中追究这一点毫无意义。如果是一名微贱的单身家奴所为,你同样必须恢复原状,正如整个家眷全体所为一样;这并非因为单个家奴与整个家眷是一回事,而是因为所追究的不是用何种言词陈述何事,而是实际做了何事。而且,即便进一步远离字面、却丝毫也不偏离公平地说:纵使你没有自己的奴隶,全是他人的奴隶与雇工,他们自身也依然会包含在你的‘家眷’这一门类与名称之中。
Perge porro hoc idem interdictum sequi. ' "hominibvs coactis." ' neminem coegeris, ipsi convenerint sua sponte; certe cogit is qui congregat homines et convocat; coacti sunt ei qui ab aliquo sunt unum in locum congregati. si non modo convocati non sunt, sed ne convenerunt quidem, sed ei modo fuerunt qui etiam antea non vis ut fieret, verum colendi aut pascendi causa esse in agro consuerant, defendes homines coactos non fuisse, et verbo quidem superabis me ipso iudice, re autem ne consistes quidem ullo iudice. vim enim multitudinis restitui voluerunt, non solum convocatae multitudinis; sed, quia plerumque ubi multitudine opus est homines cogi solent, ideo de coactis compositum interdictum est; quod etiam si verbo differre videbitur, re tamen erit unum et omnibus in causis idem valebit, in quibus perspicitur una atque eadem causa aequitatis. ' "armatisve." ' quid dicemus?
进一步看这一条禁令。‘聚集了人马’。假设你没有聚集任何人,他们纯属自发集合;固然,只有召集众人、聚拢众人的人才算‘聚集’,‘被聚集的人’是指被某人召集到一处的人。如果他们不仅未被召集,甚至根本没有特意集合,而只是那些即便在先前也习惯留在田野里耕作或放牧——并非为了施暴——的人,你就会辩称人马未曾被聚集。就字面而言,即使由我来作裁判,你也必定胜诉;但在实质上,你在任何裁判官面前都将站不住脚。因为他们所要求恢复的是多数人之暴力造成的原状,而不仅仅是特意召集的多数人;但由于在需要多数人之处通常会召集人马,因此禁令才以‘聚集人马’的文辞起草;这即使在字面上看似有所不同,在实质上却是一致的,并且在凡是显现出同一且唯一的公平理由的一切案件中都具有同样的效力。‘或者武装[的人员]’。我们又该怎么说?
armatos, si Latine loqui volumus, quos appellare vere possumus? opinor eos qui scutis telisque parati ornatique sunt. quid igitur? si glebis aut saxis aut fustibus aliquem de fundo praecipitem egeris iussusque sis, quem hominibus armatis deieceris, restituere, restituisse te dices? verba si valent, si causae non ratione sed vocibus ponderantur, me auctore dicito.2 vinces profecto non fuisse armatos eos qui saxa iacerent quae de terra ipsi tollerent, non esse arma caespites neque glebas; non fuisse armatos eos qui praetereuntes ramum defringerent arboris; arma esse suis nominibus alia ad tegendum, alia ad nocendum; quae qui non habuerint, eos inermos fuisse vinces.
如果我们打算说正宗的拉丁语,我们真正能称谁为‘武装人员’呢?依我看,是指备有盾牌和投枪、装备齐全的人。那么如何呢?如果你用土块、石头或棍棒将某人从田庄中赶跑,而被命令将你以武装人员驱逐的人恢复原状,你会说自己已经恢复了吗?如果言词当道,如果诉讼不是依据理性而是依据语音来衡量,凭我的担保,你就去这么说吧!你肯定能证明:投掷自己从地上捡起的石头的人不是武装人员;草皮与土块不是武器;顺路折下树枝的人不是武装人员;武器按其专有名称,一部分用于防守,另一部分用于进攻;你定能证明没有这些的人都是手无寸铁之人。
verum si quod erit armorum iudicium, tum ista dicito; iuris iudicium cum erit et aequitatis, cave in ista tam frigida, tam ieiuna calumnia delitiscas.3 non enim reperies quemquam iudicem aut recuperatorem qui, tamquam si arma militis inspicienda sint, ita probet armatum; sed perinde valebit quasi armatissimi fuerint, si reperientur ita parati fuisse ut vim vitae aut corpori potuerint adferre.
然而,如果有什么关于武器的审判,那时你就说那套话吧;但当这是一场关乎法律与公平的审判时,切莫躲在那种乏味、贫乏的诡辩之后!因为你绝不会找到任何裁判官或审判委员,会像检查士兵的装备那样来认定一个人是否算作武装人员;相反,只要他们被查明确已做好了能对生命或身体造成暴力的准备,就会被完全视为最重武装的人员一样对待。
- 57non quo omnes sint aut appellentur procuratores qui negoti nostri aliquid gerant
non quo 加虚拟语气表示被否定的理由(‘并非因为……’),与紧随其后由 sed ... noluerunt 所引导的真实理由构成对比。
- 60me auctore dicito
me auctore 是名词与代词构成的独立夺格,意为‘凭我的担保/在我的主张下’。dicito 是将来命令式第二人称单数,在此带有强烈的反讽意味。
- 61cave in ista tam frigida, tam ieiuna calumnia delitiscas
动词 cave 直接接虚拟语气现在时 delitiscas(不带 ne),构成表示禁止或强烈告诫的惯用句式(‘切莫躲藏……’)。
