- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.humanitext-lat2:42-46
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗论证道,法律意义上的暴力并不以肉体伤亡为必要条件,恐惧与威胁造成的精神威慑即构成实质暴力,正如同军队因敌势溃退一样,面临武装威胁而退避完全足以证明遭受了暴力。
etenim, recuperatores, non ea sola vis est quae ad corpus nostrum vitamque pervenit, sed etiam multo maior ea quae periculo mortis iniecto formidine animum perterritum loco saepe et certo de statu demovet. itaque saucii saepe homines cum corpore debilitantur, animo tamen non cedunt neque eum relinquunt locum quem statuerunt defendere; at alii pelluntur integri; ut non dubium sit quin maior adhibita vis ei sit cuius animus sit perterritus quam illi cuius corpus volneratum sit.1
审裁官们,诚然,暴力不仅是那触及我们肉体和生命的暴力,而且由于注入了死亡的危险,而以恐惧常常将惶恐的心灵从其原位和稳固阵地上驱离的那种暴力,要巨大得多。因此,受伤之人往往虽肉体衰竭,精神却不退让,也不放弃他们立誓坚守的阵地;而其他人虽毫发无损却被击溃;以至于毫无疑问,对心灵受到恐吓之人所施加的暴力,远大于对肉体负伤之人所施加的暴力。
quod si vi pulsos dicimus exercitus esse eos qui metu ac tenui saepe suspicione periculi fugerunt, et si non solum impulsu scutorum neque conflictu corporum neque ictu comminus neque coniectione telorum, sed saepe clamore ipso militum aut instructione aspectuque signorum magnas copias pulsas esse et vidimus et audivimus, quae vis in bello appellatur, ea in otio non appellabitur? et, quod vehemens in re militari putatur, id leve in iure civili iudicabitur? et, quod exercitus armatos movet, id advocationem togatorum non videbitur movisse? et volnus corporis magis istam vim quam terror animi declarabit? et sauciatio quaeretur, cum fugam factam esse constabit?
假使我们说,那些因恐惧和往往因对危险的微弱怀疑而溃逃的军队是被暴力击溃的,假使我们亲见并耳闻大军往往不仅是被盾牌的推撞、肉体的冲撞、近身的击打或标枪的投掷所击溃,而且往往单凭士兵的呐喊、阵列与军旗的威势便被击退,那么在战争中被称为暴力的东西,在和平时期难道就不被称为暴力了吗?在军事中被视为猛烈之事,在市民法中难道会被判定为微不足道吗?那动摇武装军队之物,难道会被认为没有动摇身着托加的长袍人士的随行集会吗?难道肉体的创伤比心灵的恐惧更能证明那种暴力吗?当逃跑这一事实确凿无疑时,难道还非要追查是否有人受伤吗?
tuus enim testis hoc dixit, metu perterritis nostris advocatis locum se qua effugerent demonstrasse. qui non modo ut fugerent sed etiam ipsius fugae tutam viam quaesiverunt, his vis adhibita non videbitur? quid igitur fugiebant? propter metum. quid metuebant? vim videlicet. potestis igitur principia negare, cum extrema conceditis? fugisse perterritos confitemini; causam fugae dicitis eandem quam omnes intellegimus, arma, multitudinem hominum, incursionem atque impetum armatorum; haec ubi conceduntur esse facta, ibi vis facta negabitur?
因为你的证人曾说过,在我们的诉讼协助人因恐惧而胆寒时,他给他们指出了逃离的路线。对于那些不仅寻求逃跑,而且寻求逃跑本身的稳妥路径之人,难道暴力竟被视为未曾施加于他们吗?那么他们为何要逃跑?因恐惧之故。他们害怕什么?显而易见是害怕暴力。既然你们承认了结果,难道还能否认肇端吗?你们承认他们惶恐而逃;你们指认的逃跑原因,正与我们大家所理解的完全相同:武器、人众的聚集、武装人员的进袭与冲锋;当这些被承认为事实时,难道在那里所实施的暴力竟会被否认吗?
at vero hoc quidem iam vetus est et maiorum exemplo multis in rebus usitatum, cum ad vim faciendam veniretur, si quos armatos quamvis procul conspexissent, ut statim testificati discederent, cum optime sponsionem facere possent, "ni adversvs edictvm praetoris vis facta esset.2" itane vero? scire esse armatos satis est ut vim factam probes; in manus eorum incidere non est satis? aspectus armatorum ad vim probandam valebit; incursus et impetus non valebit? qui abierit, facilius sibi vim factam probabit quam qui effugerit?
然而事实上,这早已是一项古老的做法,并依先祖的前例在许多事务中习以为常:当面临暴力实施的关头时,他们哪怕只是远远望见任何武装人员,便立即设立见证然后离去,因为他们完全可以确立诉讼押金誓约: ‘除非曾违反裁判官的告示而实施了暴力。’ 果真如此吗?知道有武装人员,便足以证明实施了暴力;落入他们手中,反而不足以证明吗?望见武装人员,对证明暴力具有效力;他们的进袭与冲锋,反而没有效力吗?抽身离去者,比起仓皇逃命者,反倒能更容易地证明自己遭遇了暴力吗?
at ego hoc dico, si, ut primum in castello Caecinae dixit Aebutius se homines coegisse et armasse neque eum, si illo accessisset, abiturum, statim Caecina discessisset, dubitare vos non debuisse quin Caecinae facta vis esset; si vero simul ac procul conspexit armatos recessisset eo minus dubitaretis. omnis enim vis est quae periculo aut decedere nos alicunde cogit aut prohibet accedere. quod si aliter statuetis, videte ne hoc vos statuatis, qui vivus discesserit, ei vim non esse factam,3 ne hoc omnibus in possessionum controversiis praescribatis, ut confligendum sibi et armis decertandum putent, ne, quem ad modum in bello poena ignavis ab imperatoribus constituitur, sic in iudiciis deterior causa sit eorum qui fugerint quam qui ad extremum usque contenderint.
但我主张的是:如果在埃布提乌斯最初在堡寨中向凯基纳扬言自己已召集并武装了人员、倘若凯基纳接近该处便休想活着离去时,凯基纳便立即退去,你们本就不该怀疑暴力已施加于凯基纳;而倘若他在远远望见武装人员的那一刻便退避,你们的怀疑更当少之又少。因为凡是以危险迫使我们离开某处、或阻碍我们接近某处的,全都是暴力。如果你们作出相反的裁定,当心你们裁定出这样的后果:凡活着离开的人,便不算对他施加了暴力;当心你们在一切占有争议中向所有人确立这样的准则:他们认为必须亲自交锋并用武器决一死战;当心正如在战争中统帅对怯懦者施加惩罚一样,在法庭上溃逃者的诉求竟比抗争到底者的诉求处于更为不利的境地。
- 42ut non dubium sit quin maior adhibita vis ei sit cuius animus sit perterritus quam illi cuius corpus volneratum sit
此句为结果副词从句(ut... sit)内嵌 dubium non est quin(连接法)从句,并结合了以 quam 引导的比较与与格对比结构(ei... quam illi)及其各自的关系从句(cuius... sit)。核心句意在于断定:施加于心灵受慑者(ei)的暴力,无疑大于施加于肉体受伤者(illi)的暴力。
- 45ni adversvs edictvm praetoris vis facta esset
罗马古法中诉讼押金誓约(sponsio)的程式化文句。使用否定条件连词 ni(相当于 nisi),意为“除非曾违反裁判官告示而施加了暴力”,是被侵害人为了通过预付诉讼押金而在法庭上正式确认对方实施了非法暴力而采用的传统程式。
- 46videte ne hoc vos statuatis, qui vivus discesserit, ei vim non esse factam
命令式 videte ne 引导表示警示或告诫的从句(“当心不要……”)。从句内部由不定式构式(vim non esse factam)作为 statuatis 的宾语,并带有前置的关系从句与复指与格代词(qui vivus discesserit, ei)。骨干结构表达对审裁官的严厉警告:“当心你们裁定出:凡活着离开的人便未曾遭受暴力。”
