- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.humanitext-lat2:37-41
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
辩者针对对方拘泥于“未被逐出”的字面形式主义,援引对方在奴隶被逐问题上的逻辑以及门前遭武装阻拦的荒谬后果,主张衡平原则的高于字面,并论证即便没有流血,武装威吓在法律上也构成暴力。
'deicior ego,' inquis, 'si quis meorum deicitur omnino.' iam bene agis; a verbis enim recedis et aequitate uteris. nam verba quidem ipsa si sequi volumus, quo modo tu deiceris, cum servus tuus deicitur? verum ita est uti dicis; te deiectum debeo intellegere, etiam si tactus non fueris. nonne? age nunc, si ne tuorum quidem quisquam loco motus erit atque omnes in aedibus adservati ac retenti, tu solus prohibitus et a tuis aedibus vi atque armis proterritus, utrum hanc actionem habebis qua nos usi sumus, an aliam quampiam, an omnino nullam? nullam esse actionem dicere in re tam insigni tamque atroci neque prudentiae neque auctoritatis tuae est; alia si quae forte est quae nos fugerit, dic quae sit; cupio discere.
你说:‘如果我的任何手下被逐出,我自己也就完全被逐出了。’此时你论辩得很好;因为你离开了字面而诉诸衡平。诚然,如果我们执着于字面本身,当你的奴隶被逐出时,你怎么能算是被逐出呢?但正如你所说,事实确实如此:即使你并未被触碰,我也必须理解为你已被逐出。难道不是吗?那么请看,如果连你的手下也没有任何一人被移动位置,所有人都被看管并留置在屋宇内,唯独你一人被阻挡,并被暴力与武器吓阻而远离你的宅邸,你将拥有我们所使用的这一诉权,还是其他某种诉权,抑或完全没有诉权?在如此显著且凶残的事态中说没有任何诉权,既不符合你的审慎,也不符合你的权威;如果碰巧有我们所遗漏的其他诉权,请说出是什么;我很想领教。
haec si est qua nos usi sumus te iudice vincamus necesse est. non enim vereor ne hoc dicas, in eadem causa eodem interdicto te oportere restitui, Caecinam non oportere. etenim cui non perspicuum est ad incertum revocari bona, fortunas, possessiones omnium, si ulla ex parte sententia huius interdicti deminuta aut infirmata sit, si auctoritate virorum talium vis armatorum hominum iudicio approbata videatur, in quo iudicio non de armis dubitatum sed de verbis quaesitum esse dicatur? isne apud vos obtinebit causam suam qui se ita defenderit: 'reieci ego te armatis hominibus, non deieci,' ut tantum facinus non in aequitate defensionis, sed in una littera latuisse videatur?1
如果正是我们所使用的这一诉权,那么在你作为裁判人时我们必胜无疑。因为我绝不担心你会说出这样的话:在同样的案情下依同样的禁令,你应当得到恢复,而凯基纳却不应当。事实上,如果这项禁令的意旨有任何一部分被削弱或动摇,如果凭借诸位这般人物的权威,武装人员的暴力竟被视为在审判中得到认可——而在该审判中据说对武器毫不存疑,却唯独在字句上吹毛求疵——那么所有人的财产、资财与占有都将沦入不确定之中,这对谁不是昭然若揭的呢?难道在你们面前赢得诉讼的,竟会是这样为自己辩护的人吗:‘我是以武装人员击退了你(reieci),并未驱逐你(deieci)’——以至于如此巨大的恶行仿佛不是隐藏在抗辩的衡平中,而是隐藏在区区一个字母之中?
huiusce rei vos statuetis nullam esse actionem, nullum experiendi ius constitutum, qui obstiterit armatis hominibus, qui multitudine coacta non introitu, sed omnino aditu quempiam prohibuerit?2 quid ergo? hoc quam habet vim, ut distare aliquid aut ex aliqua parte differre videatur, utrum, pedem cum intulero atque in possessione vestigium fecero, tum expellar ac deiciar, an3 eadem vi et isdem armis mihi ante occurratur, ne non modo intrare verum aspicere aut aspirare possim? quid hoc ab illo differt, ut ille cogatur restituere qui ingressum expulerit, ille qui ingredientem reppulerit non cogatur?
难道你们要判定对此事毫无诉权,判定未曾设立任何检验法律的权利,去惩处那以武装人员阻截、以纠集的群氓不仅阻拦进入、而且彻底阻拦接近之人吗?那么这究竟如何?这又具备何种效力,竟能显得在任何方面有所不同或有所区别:究竟是我已然涉足并在占有物上留下足迹后才被驱逐和逐出,还是事先便遭遇同样的暴力与同样的武装阻拦,以至于不仅无法进入,甚至无法望见或接近?这与那究竟有何不同,以致于那驱逐已进入者的人被迫恢复,而那击退正欲进入者的人却不被迫恢复?
videte, per deos immortalis! quod ius nobis, quam condicionem vobismet ipsis, quam denique civitati legem constituere velitis. huiusce generis una est actio per hoc interdictum quo nos usi sumus constituta; ea si nihil valet aut si ad hanc rem non pertinet, quid neglegentius aut quid stultius maioribus nostris dici potest, qui aut tantae rei praetermiserint actionem aut eam constituerint quae nequaquam satis verbis causam et rationem iuris amplecteretur? hoc est periculosum, dissolvi hoc interdictum, est captiosum omnibus rem ullam constitui eius modi quae, cum armis gesta sit, rescindi iure non possit; verum tamen illud est turpissimum, tantae stultitiae prudentissimos homines condemnari, ut vos iudicetis huius rei ius atque actionem in mentem maioribus nostris non venisse.
凭不朽的神明起誓,请看清!你们究竟想为我们确立何种权利,为你们自己确立何种处境,最终为国家确立何种法律。通过我们所使用的这一禁令确立的诉权,此类事由唯独此一项;如果它毫无效力,或者如果它不适用于此事,那么对于我们的先祖,还能说出什么比这更疏忽、更愚蠢的话呢——他们要么遗漏了如此大事的诉权,要么设立了一项在字面上绝不能充分涵盖法律根据与理据的诉权?这项禁令被废止是危险的,为所有人确立这样一种先例——即凡以武器所行之事在法律上竟无法被撤销——是一种险恶的陷阱;然而最可耻的,莫过于让极具审慎之人蒙受如此愚蠢的指责,以至于你们竟判定对此事的法律与诉权从未进入我们先祖的脑海。
'queramur,' inquit, 'licet;4 tamen hoc interdicto Aebutius non tenetur.' quid ita? 'quod vis Caecinae facta non est.' dici in hac causa potest, ubi arma fuerint, ubi coacta hominum multitudo, ubi instructi et certis locis cum ferro homines conlocati, ubi minae, pericula terroresque mortis, ibi vim non fuisse? 'nemo,' inquit, 'occisus est neque saucius factus.' quid ais? cum de possessionis controversia et de privatorum hominum contentione iuris loquamur, tu vim negabis factam, si caedes et occisio facta non erit? at exercitus maximos saepe pulsos et fugatos esse dico terrore ipso impetuque hostium sine cuiusquam non modo morte verum etiam volnere.
他说:‘任凭我们抱怨吧;然而埃布提乌斯并不受此禁令约束。’为何如此?‘因为并未对凯基纳施加暴力。’在此案中,既然存在武器,存在纠集的群氓,存在布置并驻扎在特定地点的持械之人,存在威胁、危险与死亡的恐怖,难道竟能说那里没有暴力吗?他说:‘没有任何人被杀,也没有任何人受伤。’你在说什么?当我们讨论占有之争以及私人间的权利纠纷时,难道没有发生屠杀和毙命,你就要否认施加了暴力吗?但我断言,往往由于敌人的恐怖本身与冲锋,在不仅无人死亡、甚至无人受伤的情况下,极其庞大的军队便已被击退并溃逃。
- 38sed in una littera latuisse videatur
呼应前文“reieci(我击退了)而非 deieci(我驱逐了)”的反驳。西塞罗讽刺对方的形式主义辩解,即把一项重大暴行是否成立归咎于词首字母('r' 与 'd')的一字之差(una littera)。
- 39qui obstiterit armatis hominibus, qui multitudine coacta non introitu, sed omnino aditu quempiam prohibuerit
省略先行词(如 eum 或 in eum)的关系从句。紧承前文“huiusce rei vos statuetis nullam esse actionem...”这一主干,以主格关系代词 qui 引导的从句实质上将诉讼所针对的行为主体名词化,同格补充说明所指事实。
- 39hoc quam habet vim, ut distare aliquid aut ex aliqua parte differre videatur, utrum... an...
核心句式为“hoc quam habet vim”(这有何等效力/意义),随后的 ut 从句(ut... videatur)表示其内容或结果;双重间接疑问从句“utrum... an...”充当不定式“distare”与“differre”的逻辑主语。
- 41'queramur,' inquit, 'licet
此为非人称动词 licet 不带连词 ut 而直接支配虚拟式 queramur 的让步句型(licet queramur),因插入引述动词 inquit 而产生语序倒置,意为“任凭我们抱怨/就算我们可以抱怨”。
