← 西塞罗

为卡埃奇纳辩护

§47-51

逐出含义的扩张解释与字面主义批判

西塞罗驳斥了对裁判官禁令中“被逐出”一词拘泥于字面的狭隘解释,论证了以武力阻挡进入同样属于被驱逐,并警告若偏执于字句而舍弃立法者的意图与衡平,将瓦解整个法律秩序。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§47

​Cum de iure et legitimis hominum controversiis loquimur et in his rebus vim nominamus, pertenuis vis intellegi debet. vidi armatos quamvis paucos; magna vis est. decessi unius hominis telo proterritus; deiectus detrususque sum. hoc si ita statuetis, non modo non erit cur depugnare quisquam posthac possessionis causa velit, sed ne illud quidem cur repugnare.1 sin autem vim sine caede, sine volneratione, sine sanguine nullam intellegetis, statuetis homines possessionis cupidiores quam vitae esse oportere.

当我们谈论法律以及人与人之间的合规争端并在这些事务中提到暴力时,应当理解为极其轻微的暴力即可:‘我看见了武装人员,无论人数多么少;这就是巨大的暴力。我被一个人的武器恐吓而退去;我便已被驱逐并被推落。’如果你们如此裁定,今后不仅不会有理由让任何人愿意为了占有而殊死决斗,甚至连抵抗的理由都不会再有。然而,如果你们认为没有杀戮、没有伤害、没有流血的暴力就根本不算暴力,你们就是在判定:人应当对占有的渴望甚于对生命的渴望。

§48

​age vero, de vi te ipsum habebo iudicem, Aebuti. responde, si tibi videtur. in fundum Caecina utrum tandem noluit, an non potuit accedere? Cum te obstitisse et reppulisse dicis, certe hunc voluisse concedis. potes igitur dicere non ei vim fuisse impedimento cui, cum cuperet eoque consilio venisset, per homines coactos licitum non sit accedere? si enim id quod maxime voluit nullo modo potuit, vis profecto quaedam obstiterit necesse est; aut tu dic quam ob rem, cum vellet accedere, non accesserit.

来吧,关于暴力之事,埃布提乌斯,我要请你亲自来做裁判。请回答,如果你愿意的话:凯基纳终究是不想进入庄园,还是未能进入?当你声称自己阻挡并击退了他时,你显然承认他是想要进入的。那么,对于一个既渴望进入并为此目的而来、却因纠集的人员而不被允许进入的人,你难道能说暴力不是他的阻碍吗?因为如果他最渴望做的事以任何方式都无法做到,必定有某种暴力阻碍了他;否则就请你说出,既然他想进入,为何没有进入。

§49

​iam vim factam negare non potes; deiectus quem ad modum sit, qui non accesserit, id quaeritur.2 demoveri enim et depelli de loco necesse est eum qui deiciatur. id autem accidere ei qui potest qui omnino in eo loco unde se deiectum esse dicit numquam fuit? quid? si fuisset et ex eo loco metu permotus fugisset, cum armatos vidisset, diceresne esse deiectum? opinor. ain tu? qui tam diligenter et tam callide verbis controversias non aequitate diiudicas, et iura non utilitate communi sed litteris exprimis, poterisne dicere deiectum esse eum qui tactus non erit? quid? detrusum dicesne? nam eo verbo antea praetores in hoc interdicto uti solebant. quid ais? potestne detrudi quisquam qui non attingitur? nonne, si verbum sequi volumus, hoc intellegamus necesse est, eum detrudi cui manus adferantur? necesse est, inquam, si ad verbum rem volumus adiungere, neminem statui detrusum qui non adhibita vi manu demotus et actus praeceps intellegatur.

如今你已无法否认暴力确实发生;问题在于,一个未曾进入的人,究竟是如何被驱逐的。因为被驱逐者,必然要从那处地方被移开并被赶走。然而,对于一个根本从未踏足过他自称被驱逐离开之处的人,这又怎能发生?怎么样?如果他原本就在那里,望见武装人员时因恐惧所迫而逃离那处地方,你会说他是被驱逐了吗?我想你会的。果真如此吗?你这位如此细致且狡黠地依凭言词而非衡平裁决争端、依凭字句而非公共利益来表达法律的人,难道能说一个未曾被触碰的人是被驱逐了吗?怎么样?你会说是被推落吗?因为此前裁判官们在这项禁令中习惯使用这个词。你怎么说?一个未被触碰的人难道会被推落吗?如果我们想要遵循字面含义,难道我们不必然要理解为:那被施加了拳脚的人才是被推落吗?我说,如果我们想让实质依附于字句,就必然不能判定任何人是被推落的,除非他被理解为是在施加暴力之下被人用手推离并倒栽葱般推翻。

§50

​deiectus vero qui potest esse quisquam nisi in inferiorem locum de superiore motus? potest pulsus, fugatus, eiectus denique; illud vero nullo modo potest, non modo qui tactus non sit sed ne in aequo quidem et plano loco.3 quid ergo? hoc interdictum putamus eorum esse causa compositum qui se praecipitatos ex locis superioribus dicerent—eos enim vere possumus dicere esse deiectos— an, cum voluntas et consilium et sententia interdicti intellegatur, impudentiam summam aut stultitiam singularem putabimus in verborum errore versari, rem et causam et utilitatem communem non relinquere solum sed etiam prodere?

然而,若不是从高处移向低处,又有谁能真正算作被驱逐呢?他可以说被击退、被驱走,甚至被撵出;但被驱逐却绝不可能,不仅对未被触碰者不可能,甚至在平坦平整的地面上也是不可能的。那么究竟怎样?难道我们认为这项禁令是专门为了那些声称自己从高处被摔落的人而设立的吗——因为只有他们我们才能真正称为被驱逐——还是说,既然禁令的意向、规划和主旨是明确的,我们要认为拘泥于字面上的误差,不仅弃实质、案由与公共利益于不顾,甚至将其出卖,乃是极端的厚颜无耻或罕见的愚昧透顶?

§51

​an hoc dubium est quin neque verborum tanta copia sit non modo in nostra lingua, quae dicitur esse inops, sed ne in alia quidem ulla, res ut omnes suis certis ac propriis vocabulis nominentur,4 neque vero quicquam opus sit verbis, cum ea res cuius causa verba quaesita sint intellegatur? quae lex, quod senatus consultum, quod magistratus edictum, quod foedus aut pactio, quod, ut ad privatas res redeam, testamentum, quae iudicia aut stipulationes aut pacti et conventi formula non infirmari ac convelli potest, si ad verba rem deflectere velimus, consilium autem eorum qui scripserunt et rationem et auctoritatem relinquamus?

难道还有疑问吗:不仅在我们被称作贫乏的语言中,甚至在任何其他语言中,都没有如此充裕的词汇能让所有事物都依其确定且专属的名词来命名;并且当那一为了它而寻求词汇的实质被理解时,其实根本不需要任何词汇?如果我们想要将实质迁就于字句,却抛弃书写者的意图、理性与权威,那么何种法律、何次元老院决议、何项长官告示、何种条约或协定,或者回到私人事务中,何份遗嘱、何种判决或要式口约,乃至合意与协议的诉讼程序书,不能被削弱和摧毁呢?

语法注4 条
  1. 47non modo non erit cur depugnare quisquam posthac possessionis causa velit, sed ne illud quidem cur repugnare

    由 cur 引导的分句(cur depugnare... velit 以及省略了谓语的 cur repugnare [velit])紧随表示“没有理由……”的无人称结构 non erit 之后,作表示特征/理由的虚拟语气从句。在后半句 ne illud quidem cur repugnare 中,主句动词 erit 以及支配不定式 repugnare 的 velit 均被省略。

  2. 49deiectus quem ad modum sit, qui non accesserit, id quaeritur

    语序倒装与焦点前置。主句的骨干是 id quaeritur(“问题在于这一点”),前面置入的间接疑问从句 quem ad modum [is] deiectus sit 与关系从句 qui non accesserit 充当 id 的具体内容。作为争议核心的分词 deiectus 被置于句首以示强调。

  3. 50non modo qui tactus non sit sed ne in aequo quidem et plano loco

    极度紧凑的省略结构。承接前文的 potest pulsus, fugatus, eiectus denique; illud vero nullo modo potest(“他可以算被击退、被驱走、被撵出;但那一点[即被驱逐]却决不可能”),省略了不定式与指示代词,其完整逻辑结构为:[dici deiectus] non modo [is] qui tactus non sit, sed ne [is quidem qui] in aequo et plano loco [sit]。

  4. 51an hoc dubium est quin neque verborum tanta copia sit... res ut omnes suis certis ac propriis vocabulis nominentur

    在由 dubium est quin(“难道……是有疑问的吗”)引导的从句内部,嵌入了与表示程度的 tanta copia 相关的结果 ut 从句(res ut omnes... nominentur)。连词 ut 后置于名词 res 之后。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.humanitext-lat2:47-51