← 西塞罗

为卡埃奇纳辩护

§33-36

针对武装阻拦的裁判官禁令与对皮索的反驳

西塞罗谴责了皮索关于“以武力阻拦进入土地并无法律救济”的辩解,并以皮索自身若遭武装阻于家门之外的情形予以反驳,指出侵权之诉无法恢复占有,唯有依赖裁判官禁令。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§33

​quaero sitne aliqua huius rei actio an nulla. convocari homines propter possessionis controversiam non oportet, armari multitudinem iuris retinendi causa non convenit; nec iuri quicquam tam inimicum quam vis nec aequitati quicquam tam infestum est quam convocati homines et armati. quod cum ita sit resque eius modi sit ut in primis a magistratibus animadvertenda videatur, iterum quaero sitne eius rei aliqua actio an nulla. nullam esse dices? audire cupio, qui1 in pace et otio, cum manum fecerit, copias pararit, multitudinem hominum coegerit, armarit, instruxerit, homines inermos qui ad constitutum experiendi iuris gratia venissent armis, viris, terrore periculoque mortis reppulerit, fugarit, averterit, hoc dicat:

我问,对于此事究竟是否存在某种诉权,抑或毫无诉权。为了占有纠纷而纠集人员是不应有的,为了保全权利而武装群氓是不恰当的;对法律而言,没有什么比暴力更为敌对,对衡平而言,没有什么比纠集且武装的人员更为有害。既然如此,且事情性质如此严重,显然首当其冲应受长官的惩戒,我再次询问,对此事究竟是否存在某种诉权,抑或毫无诉权。难道你要说毫无诉权?我倒很想听听,在和平安宁的年代,有人纠集党徒、筹备兵力、聚合、武装并布置大队人马,以武器、人员以及死亡的恐怖与危险,击退、驱散并逼退了那些依照约定前来检验法定权利的赤手空拳之人,他竟然还能说出这样的话:

§34

'feci equidem quae dicis omnia, et ea sunt et turbulenta et temeraria et periculosa. quid ergo est? impune feci; nam quid agas mecum ex iure civili ac praetorio non habes.' itane vero? recuperatores, hoc vos audietis et apud vos dici patiemini saepius? Cum maiores nostri tanta diligentia prudentiaque fuerint ut omnia omnium non modo tantarum rerum sed etiam tenuissimarum iura statuerint persecutique sint, hoc genus unum vel maximum praetermitterent,2 ut, si qui me exire domo mea coegisset armis, haberem actionem, si qui introire prohibuisset, non haberem? nondum de Caecinae causa disputo, nondum de iure possessionis nostrae loquor; tantum de tua defensione, C. ​Piso, quaero. quoniam ita dicis et ita constituis, si Caecina, cum in fundo esset, inde deiectus esset, tum per hoc interdictum eum restitui oportuisse; nunc vero deiectum nullo modo esse inde ubi non fuerit; hoc interdicto nihil nos adsecutos esse: quaero, si te hodie domum tuam redeuntem coacti homines et armati non modo limine tectoque aedium tuarum sed primo aditu vestibuloque prohibuerint, quid acturus sis. monet amicus meus te, L. Calpurnius, ut idem dicas quod ipse antea dixit, iniuriarum. quid ad causam possessionis, quid ad restituendum eum quem oportet restitui, quid denique ad ius civile, aut ad praetoris notionem atque animadversionem? ages iniuriarum. plus tibi ego largiar; non solum egeris verum etiam condemnaris3 licet; num quid magis possidebis? actio enim iniuriarum non ius possessionis adsequitur sed dolorem imminutae libertatis iudicio poenaque mitigat.

‘我确实做下了你所说的一切,那些行径既骚乱、鲁莽,又危险。那又怎样?我做下了却不受惩罚;因为依照市民法或告示法,你对我根本无可奈何。’真是如此吗?审判官诸位,难道你们愿意听这样的话,并容忍在你们面前屡屡言及此论吗?我们的先祖具备何等深湛的审慎与远见,以至于确立并捍卫了不仅如此重大、甚至最细微的一切事务的全部权利,难道他们竟会遗漏这唯一且最重大的类别,以致于若有人以武装强迫我离开我的家宅,我便拥有诉权,而若有人阻拦我进入家宅,我便没有诉权了吗?我尚未辩论凯基纳的案情,尚未谈及我们的占有权;盖乌斯·皮索,我仅仅是在就你的辩护提出质问。既然你如此声称并如此认定:如果凯基纳在田庄上时从那里被驱逐,那么当时本应通过这项禁令恢复其权利;但实际上他绝不可能从一个他并未涉足的地方被逐出,因而我们通过这项禁令一无所得;那么我问你,如果今天在你返回自己的寓所时,纠集起来的武装人员不仅在门槛和房檐处,而且在最初的入口和前廊就阻挡了你,你将作何打算?我的朋友卢基乌斯·卡尔普尔尼乌斯正提醒你,让你说出他此前说过的那句话:‘提请不法侵害之诉。’这与占有案情有何干系?与恢复那本应得到恢复之人有何干系?归根结底与市民法或长官的审理与惩戒有何干系?你将提请不法侵害之诉。我可以对你做出更大的让步:假定你不仅提起了诉讼,甚至赢得了定罪判决;难道你就能多占有哪怕一点点吗?因为不法侵害之诉并不追求占有之权,而是通过判决与刑罚抚慰自由受损的痛苦。

§36

​praetor interea, Piso, tanta de re tacebit? quem ad modum te restituat in aedis tuas non habebit? qui dies totos aut vim fieri vetat aut restitui factam iubet, qui de fossis, de cloacis, de minimis aquarum itinerumque controversiis interdicit, is repente obmutescet, in atrocissima re quid faciat non habebit? et C. Pisoni domo tectisque suis prohibito, prohibito inquam, per homines coactos et armatos, praetor quem ad modum more et exemplo opitulari possit non habebit? quid enim dicet, aut quid tu tam insigni accepta iniuria postulabis? 'Vnde vi prohibitus?' sic nemo umquam interdixit; novum est, non dico inusitatum, verum omnino inauditum. 'Vnde deiectus?4' quid proficies, cum illi hoc respondebunt tibi quod tu nunc mihi, armatis se tibi obstitisse ne in aedis accederes; deici porro nullo modo potuisse qui non accesserit?

与此同时,皮索,长官难道会对如此重大的事务保持沉默吗?他难道会没有办法将你恢复至你的住所吗?那整日里要么禁止施加暴力、要么命令对已施暴力予以恢复,那对水沟、下水道以及关于水道和通道的微末争议颁发禁令的长官,难道会突然哑口无言,在如此骇人听闻的事件中不知所措吗?当盖乌斯·皮索被纠集且武装的人员挡在自己的家门与屋宇之外——我强调,是被阻挡在外——长官难道会没有依循惯例与先例予以援救的办法吗?他究竟会怎么说,或者你在遭受如此显著的侵害后会请求什么?‘从何处被以暴力阻拦’?从未有人以此种措辞颁发过禁令;这是前所未有的,我不仅说是不合惯例,而且是闻所未闻。‘从何处被驱逐’?当他们像你现在回复我一样回复你,说他们部署武装人员阻挡你是为了不让你接近房屋,而一个根本未曾接近的人无论如何不可能被驱逐时,你又能取得什么结果呢?

语法注4 条
  1. 33qui

    qui 既可视为古旧疑问副词(相当于 quomodo,“如何”),与虚拟式 dicat 构成间接疑问从句;亦可视为省略先行词的关系代词(“一个……之人怎能说出……”)。无论何种解法,均从属于主动词 audire cupio,用以引出后文荒谬强辩的引语。

  2. 34hoc genus unum vel maximum praetermitterent

    紧接让步性 cum 从句(“既然先祖如此审慎……”),主句动词 praetermitterent 采用未完成过去时虚拟式,表示愤慨的修辞性反诘(“他们难道会遗漏……吗?”),带有强烈的反事实与荒谬色彩,后接规定具体内容的 ut 从句。

  3. 35condemnaris

    由表示让步的连词 licet(“即便……也无妨”)所支配,与 egeris(完成时主动虚拟式)构成并列。此处的 condemnaris 并非被动语态(“你被定罪”),而是完成时主动虚拟式 condemnaveris 脱落 -ve- 的缩略形式,意为“即便你甚至使对方被定罪(赢得了定罪判决)”。

  4. 36Vnde deiectus

    法务官告示中用于恢复占有的程式化指令 unde tu illum vi deiecisti, eo restituas(“你将他以暴力从何处驱逐,便恢复至该处”)前半部的被动式省略概括。被动分词 deiectus 正是对方法条主义辩解(“未曾进入者绝不可能被驱逐[deici]”)的核心,西塞罗在此直接援引以进行反诘。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.humanitext-lat2:33-36