← 西塞罗

为卡埃奇纳辩护

§28-32

弹劾证人法尔库拉与武装驱逐事实的认定

西塞罗通过揭露并嘲弄对方第十位证人法尔库拉过去受贿判案的劣迹,指出其证词自相矛盾,进而论证凯基纳被武装人员拦截退走的事实本身已完全构成暴力驱逐,理应获得禁令诉权的支持。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§28

​Decimo vero loco testis exspectatus et ad extremum reservatus dixit, senator populi Romani, splendor ordinis, decus atque ornamentum iudiciorum, exemplar antiquae religionis, Fidiculanius Falcula; qui cum ita vehemens acerque venisset ut non modo Caecinam periurio suo laederet sed etiam mihi videretur irasci, ita eum placidum mollemque reddidi, ut non auderet, sicut meministis, iterum dicere quot milia fundus suus abesset ab urbe. nam cum dixisset minus iↄↄↄ,1 populus cum risu adclamavit ipsa esse. meminerant enim omnes quantum in Albiano iudicio accepisset.

确实,在第十位作证的是那位备受期待并被留到最后出场的证人——罗马人民的元老、本阶层的光辉、法庭的荣耀与饰物、古代虔敬与忠信的楷模,菲狄库拉尼乌斯·法尔库拉。他来势汹汹、气焰嚣张,不仅以其伪誓伤害凯基纳,甚至显得是在对我大发雷霆;但我让他变得如此温顺柔和,以至于正如你们所记得的那样,他不敢再说第二遍他的田庄距离罗马城有多少里。因为当他说“不到五万”时,民众哄笑着高呼“正是那个数!”因为大家都记得他在阿尔比乌斯的审判中收了多少钱。

§29

​in eum quid dicam nisi id quod negare non possit, venisse in consilium publicae quaestionis,2 cum eius consili iudex non esset, et in eo consilio, cum causam non audisset et potestas esset ampliandi, dixisse sibi liquere; cum de incognita re iudicare voluisset, maluisse condemnare quam absolvere; cum, si uno minus damnarent, condemnari reus non posset, non ad cognoscendam causam sed ad explendam damnationem praesto fuisse? Vtrum gravius aliquid in quempiam dici potest quam ad hominem condemnandum quem numquam vidisset neque audisset adductum esse pretio? an certius quicquam obici potest quam quod is cui obicitur ne nutu quidem infirmare conatur?

关于他,除了他无法否认的事实之外,我还能说什么呢:他根本不是该专门法庭的审判员,却混入了该法庭的陪席团;在那个审判团中,在他尚未听取案情且尚有延期审理可能的情况下,他竟声称案情对他而言已经清楚明了;当他决意对一件未明之事作出判决时,他宁愿定罪而不愿宣告无罪;当只要少了一票被告就无法被定罪时,他的在场不是为了查明案情,而是为了凑足定罪的人数?对于任何人,难道还能说出比“因受贿而去定罪一个自己从未见过也从未听过的人”更严重的指责吗?抑或,难道还能提出比“被指控者甚至连摇一摇头都不敢试图否认”更确凿的控诉吗?

§30

​verum tamen is testis, —ut facile intellegeretis eum non adfuisse animo, cum causa ab illis ageretur testesque dicerent, sed tantisper de aliquo reo cogitasse—cum omnes ante eum dixissent testes armatos cum Aebutio fuisse compluris, solus dixit non fuisse. visus est mihi primo veterator intellegere praeclare quid causae obstaret, et tantum modo errare, quod omnis testis infirmaret qui ante eum dixissent: cum subito, ecce idem qui solet, duos solos servos armatos fuisse dixit. quid huic tu homini facias? nonne concedas interdum ut excusatione summae stultitiae summae improbitatis odium deprecetur?

然而,那位证人——你们很容易看出,当对方进行辩论、证人们陈述证词时,他根本心不在焉,而是一直在想着某个被告人——在走在他前面的所有证人都说埃布提乌斯身边有许多武装人员时,他独自一人声称没有。起初在我看来,这个老奸巨猾的家伙似乎极其清楚什么会妨碍对方案情,仅仅错在推翻了在他之前发言的所有证人:忽然间,看哪,他又露出了惯常的本色,改口说只有两个奴隶带了武器。对于这种人,你能拿他怎么办?难道你不愿偶尔准许他借口极端的愚蠢来免遭对其极度邪恶的憎恨吗?

§31

​Vtrum, recuperatores, his testibus non credidistis, cum quid liqueret non habuistis?3 at controversia non erat quin verum dicerent. an in coacta multitudine, in armis, in telis, in praesenti metu mortis perspicuoque periculo caedis dubium vobis fuit inesse vis aliqua videretur necne? quibus igitur in rebus vis intellegi potest, si in his non intellegetur? an vero illa defensio vobis praeclara visa est: 'non deieci, sed obstiti; non enim sum passus in fundum ingredi, sed armatos homines opposui, ut intellegeres, si in fundo pedem posuisses, statim tibi esse pereundum?' quid ais? is qui armis proterritus, fugatus, pulsus est, non videtur esse deiectus?

审判官诸位,难道在你们没有明晰决断时,你们没有相信这些证人吗?可是,他们所说的是实情,对此毫无争议。难道在纠集的人群、刀枪、投掷武器、眼前的死亡恐惧和显而易见的杀戮危险之中,究竟是否存在任何暴力,这对你们来说曾有过疑问吗?如果在此种情形中暴力都不能被理解,那么究竟在何种情形中暴力才可被理解呢?难道那条辩护在你们看来当真高明吗:“我并未将你逐出,而是挡住了你;因为我没有容许你进入田庄,而是以武装人员横加阻拦,以便让你明白,只要你的脚踏上田庄,你就得立刻丧命”?你说什么?一个被武器恐吓、被驱散、被击退的人,难道不被视为遭到了驱逐吗?

§32

​posterius de verbo videbimus; nunc rem ipsam ponamus quam illi non negant et eius rei ius actionemque quaeramus. est haec res posita quae ab adversario non negatur, Caecinam, cum ad constitutam diem tempusque venisset ut vis ac deductio moribus fieret, pulsum prohibitumque esse vi coactis hominibus et armatis. Cum hoc constet, ego, homo imperitus iuris, ignarus negotiorum ac litium, hanc puto me habere actionem, ut per interdictum meum ius teneam atque iniuriam tuam persequar. fac in hoc errare me4 nec ullo modo posse per hoc interdictum id adsequi quod velim; te uti in hac re magistro volo.

字眼的问题我们稍后再看;现在让我们摆出他们所不否认的事实本身,并探求该事实所涉及的法律与诉权。这一未被对方否认的事实摆在面前:凯基纳在约定之日与约定之时前来,以便按照惯例进行形式上的暴力与驱逐程序,却遭到纠集武装人员的暴力击退与阻拦。既然这一点确凿无疑,我这个不谙法律、不晓事务与诉讼之人便认为,我拥有这项诉讼手段,即通过禁令保全我的权利并追究你的侵权行为。假定我在此事上犯了错,无论如何无法通过这项禁令达到我的目的;那么在这件事上,我愿意拜你为师。

语法注4 条
  1. 28minus iↄↄↄ

    表示数词短语“少于五万”(minus quinquaginta milia),句法上为省略 quam 的比较结构。法尔库拉回答其田庄距离罗马“不到五十里(五万步)”,听众却哄堂大笑喊道“正是那个数”,这是借用了他在阿尔比乌斯案审判中受贿五万塞斯特斯银币的臭名昭著的丑闻所作的双关嘲弄。

  2. 29in eum quid dicam nisi id quod negare non possit, venisse in consilium publicae quaestionis

    此处标志着一系列带宾格主语的不定式短语(venisse..., dixisse..., maluisse..., praesto fuisse)的开始,它们作为同位语具体阐释 quid dicam nisi id quod negare non possit 中的直接宾语 id。不定式的逻辑主语 eum 因语境自明而省略。

  3. 31cum quid liqueret non habuistis

    非人称动词 liquet(清晰、明了)引导的间接疑问从句 quid liqueret 用作 habuistis 的宾语从句。该表达暗指罗马司法实践中,审判员在证据不足或无法确信时宣布“non liquet”(尚不明确)以延期判决的惯例。

  4. 32fac in hoc errare me

    动词 facio 的单数命令式 fac 支配带宾格的不定式短语(errare me),构成引导假设性让步的惯用句式(“假定我在此事上犯错”),为后文具有讽刺意味的“te uti in hac re magistro volo”(我愿拜你为师)作铺垫。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.humanitext-lat2:28-32