- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.humanitext-lat2:11-16
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
演说者叙述了富尔奇尼乌斯及其夭折儿子的遗嘱所引发的遗产继承与拍卖始末,揭露了谄媚寡妇凯森妮娅并钻营牟利的埃布提乌斯的狡诈面目,并阐明涉案田庄实际上是为她竞得并由她付款的。
huic Caesenniae fundum in agro Tarquiniensi vendidit temporibus illis difficillimis solutionis; cum uteretur uxoris dote numerata, quo mulieri res esset cautior, curavit ut in eo fundo dos conlocaretur. aliquanto post iam argentaria dissoluta Fulcinius huic fundo uxoris continentia quaedam praedia atque adiuncta mercatur. moritur Fulcinius—multa enim, quae sunt in re, quia remota sunt a causa, praetermittam—testamento facit heredem quem habebat e Caesennia filium; usum et fructum omnium bonorum suorum Caesenniae legat ut frueretur una cum filio.
在清偿极其艰难的那个时期,他把塔尔奎尼亚境内的一处田庄卖给了这位凯森妮娅;由于他动用了妻子以现金支付的嫁妆,为了使这位妇女的财产更有保障,他妥善安排将嫁妆投资在这处田庄上。过了一段时间之后,银行业务已经清理完毕,富尔奇尼乌斯又买下了与他妻子这处田庄相邻并相连的若干地产。富尔奇尼乌斯去世了——因为本案涉及许多具体细节,但因与诉讼相去甚远,我便略去不提——他在遗嘱中指定他与凯森妮娅所生的儿子为继承人;他又将自己所有财产的用益权遗赠给凯森妮娅,以便她能与儿子共同享有。
Magnus honos viri iucundus mulieri fuisset, si diuturnum esse licuisset; frueretur enim bonis cum eo quem suis bonis heredem esse cupiebat et ex quo maximum fructum ipsa capiebat. sed hunc fructum mature fortuna ademit. nam brevi tempore M. Fulcinius adulescens mortuus est; heredem P. Caesennium fecit; uxori grande pondus argenti matrique partem maiorem bonorum legavit. itaque in partem mulieres vocatae sunt.1
丈夫给予的这一崇高荣誉,倘若得以长久,本会对这妇人是莫大的欣慰;因为她本可以与那位她切望继承自己财产、且自己从他身上获得最大欣慰的儿子共同享有财产。然而命运过早地夺走了这份果实。因为不久之后,年轻的马尔库斯·富尔奇尼乌斯便夭折了;他指定普布利乌斯·凯森尼乌斯为继承人,遗赠给妻子大量的银两,遗赠给母亲绝大部分财产。于是,这两位妇人被召集前来分割遗产。
Cum esset haec auctio hereditaria constituta, Aebutius iste, qui iam diu Caesenniae viduitate ac solitudine aleretur ac se in eius familiaritatem insinuasset, hac ratione ut cum aliquo suo compendio negotia mulieris, si qua acciderent, controversiasque susciperet, versabatur eo quoque tempore in his rationibus auctionis et partitionis atque etiam se ipse inferebat et intro dabat et in eam opinionem Caesenniam adducebat ut mulier imperita nihil putaret agi callide posse, ubi non adesset Aebutius.
当这场遗产拍卖被决定下来时,你们所知的那位埃布提乌斯,早已靠着凯森妮娅的孀居与孤独谋利,并为了在承揽该妇人的事务(若有发生)和纠纷中谋取个人私利而钻营进入她的私交圈子,在那个时候也深深介入了这场拍卖与分割的账目中,甚至自行硬挤介入、自我荐引,致使凯森妮娅形成这样一种观念:这位缺乏阅历的妇人以为,只要埃布提乌斯不在场,任何事情都无法精明地办妥。
quam personam iam ex cotidiana vita cognostis, recuperatores, mulierum adsentatoris, cognitoris viduarum, defensoris nimium litigiosi, contriti ad regiam,2 inepti ac stulti inter viros, inter mulieres periti iuris et callidi, hanc personam imponite Aebutio. is enim Caesenniae fuit Aebutius—ne forte quaeratis, num propinquus?—nihil alienius—amicus a patre aut a viro traditus? —nihil minus—quis igitur? ille, ille quem supra deformavi, voluntarius amicus mulieris non necessitudine aliqua, sed ficto officio simulataque sedulitate coniunctus magis opportuna opera non numquam quam aliquando fideli.
审判官各位,你们从日常生活中早已熟知的那种角色——妇女的谄媚者、寡妇的诉讼代理人、过度好讼的辩护人、在王宫广场一带奔波磨损的无赖、在男子之间笨拙愚钝而在妇女之中精通律法且狡黠多端——请将这一角色安在埃布提乌斯身上吧。因为埃布提乌斯对于凯森妮娅正是这样的人:免得你们或许会问,他是亲戚吗?——绝无关系;是父亲或丈夫交托的朋友吗?——绝非如此;那么到底是谁?正是那个、那个我在上面所刻画的人,一位并非出于任何亲属关联,而是因虚伪的效劳和假装的殷勤而与妇女勾连在一起的不请自来的朋友,其出力有时还算适时合用,却从未真正忠实。
Cum esset, ut dicere institueram, constituta auctio Romae, suadebant amici cognatique Caesenniae, id quod ipsi quoque mulieri veniebat in mentem, quoniam potestas esset emendi fundum illum Fulcinianum, qui fundo eius antiquo continens esset, nullam esse rationem amittere eius modi occasionem, cum ei praesertim pecunia ex partitione deberetur; nusquam posse eam melius conlocari. itaque hoc mulier facere constituit; mandat ut fundum sibi emat,—cui tandem? —cui putatis? an non in mentem vobis venit omnibus illius hoc munus esse ad omnia mulieris negotia parati, sine quo nihil satis caute, nihil satis callide posset agi?
正如我刚才开始谈到的,当在罗马决定举行拍卖时,凯森妮娅的朋友和亲属们极力劝告——这妇人自己心中也想到了这一点——既然有机会买下与她原先田庄相连的那处富尔奇尼乌斯田庄,尤其是分割遗产中有款项应归于她,绝无理由错失良机;这笔钱在任何地方都得不到更好的投资。因此,该妇人决定照此办理;她委托人去为自己买下该田庄——究竟托付给谁呢?你们以为是谁呢?难道你们大家没有想到,这正是那位随时准备经手妇人一切事务、没有他便没有任何事情能办得足够谨慎与精明之人的职责吗?
recte attenditis. Aebutio negotium datur. adest ad tabulam, licetur Aebutius; deterrentur emptores multi partim gratia Caesenniae, partim etiam pretio. fundus addicitur Aebutio; pecuniam argentario promittit Aebutius; quo testimonio nunc vir optimus utitur sibi emptum esse.3 quasi vero aut nos ei negemus addictum aut tum quisquam fuerit qui dubitaret quin emeretur Caesenniae, cum id plerique scirent, omnes fere audissent, qui non audisset, is coniectura adsequi posset, cum pecunia Caesenniae ex illa hereditate deberetur, eam porro in praediis conlocari maxime expediret, essent autem praedia quae mulieri maxime convenirent, ea venirent, liceretur is quem Caesenniae dare operam nemo miraretur, sibi emere nemo posset suspicari. hac emptione facta pecunia solvitur a Caesennia;
你们的留意完全正确。事情交给了埃布提乌斯。埃布提乌斯亲临拍卖台,参与竞价;许多买主退缩了,一部分是出于对凯森妮娅的照顾,一部分也是由于出价过高。田庄落槌判归埃布提乌斯;埃布提乌斯向拍卖行的银钱商承诺付款;那位大善人如今正是利用这一证据,声称这是为他自己买下的!仿佛我们否认田庄判归了他似的,又仿佛当时有谁曾对这是为凯森妮娅买下一事心存怀疑似的——当时大多数人都知晓此事,几乎人人都听说过,即便没听说过的人也能通过推断得出这一结论:既然该遗产中本有款项应归凯森妮娅,进而将其投资于地产又是最为划算之举,况且正有对该妇人最合适的地产在出售,而参与竞价的人为凯森妮娅奔走效劳又无人感到惊奇,因而绝无任何人会怀疑他是为自己买下的。买卖达成之后,款项由凯森妮娅予以支付;
- 12in partem mulieres vocatae sunt
一种法律惯用表达,意指当事人(此处为获得遗赠的亡子之妻与母亲)被传唤参加遗产的分配与分割程序。
- 14contriti ad regiam
一种修辞性表达,指整日混迹于罗马广场的王宫(或王宫中庭)一带、沉溺于诉讼和金融交易而“磨损/混熟”的人。
- 16quo testimonio nunc vir optimus utitur sibi emptum esse
夺格词组 'quo testimonio' 作 'utitur' 的宾语,后续的带原形动词结构 'sibi emptum esse' 起同格或说明性作用,表达该证据所证明的具体内容。
