- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.humanitext-lat2:17-22
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
凯森妮娅去世后,埃布提乌斯在遗产分割中无理主张田庄所有权,双方遂约定举行惯例性的形式驱逐程序,但埃布提乌斯率领武装人员在现场威胁并击退了凯基纳一行。
cuius rei putat iste rationem reddi non posse quod ipse tabulas averterit;1 se autem habere argentarii tabulas in quibus sibi expensa pecunia lata sit acceptaque relata. quasi id aliter fieri oportuerit. Cum omnia ita facta essent, quem ad modum nos defendimus, Caesennia fundum possedit locavitque; neque ita multo post A. Caecinae nupsit. Vt in pauca conferam, testamento facto mulier moritur; facit heredem ex deunce et semuncia Caecinam, ex duabus sextulis M. Fulcinium, libertum superioris viri, Aebutio sextulam aspergit. hanc sextulam illa mercedem isti esse voluit adsiduitatis et molestiae si quam ceperat. iste autem hac sextula se ansam retinere omnium controversiarum putat.
那家伙以为,由于他自己把账簿拿走了,这件事便无法交代;但他声称自己拥有银钱商的账簿,其中款项被记在他名下支付并记为已收取。仿佛事情本应以其他方式办理似的!当一切如我们所主张的那样办妥后,凯森妮娅占有了该田庄并将其出租;此后不久,她嫁给了奥卢斯·凯基纳。简而言之,该妇人立下遗嘱后去世;她指定凯基纳继承二十四分之二十三的份额,指定前夫的获释奴马尔库斯·富尔奇尼乌斯继承七十二分之二的份额,而给埃布提乌斯只撒了七十二分之一的碎屑。她本打算将这七十二分之一作为对那家伙殷勤伺候以及他所受辛劳(若有的话)的酬谢。然而那家伙却认为,凭借这七十二分之一,自己抓住了挑起所有纷争的把柄。
iam principio ausus est dicere non posse heredem esse Caesenniae Caecinam, quod is deteriore iure esset quam ceteri cives propter incommodum Volaterranorum calamitatemque civilem. itaque homo timidus imperitusque, qui neque animi neque consili satis haberet, non putavit esse tanti hereditatem ut de civitate in dubium veniret;2 concessit, credo, Aebutio, quantum vellet de Caesenniae bonis ut haberet. immo, ut viro forti ac sapienti dignum fuit, ita calumniam stultitiamque eius obtrivit ac contudit.
起初,他甚至敢于宣称凯基纳不能成为凯森妮娅的继承人,因为由于沃拉泰拉伊人的灾祸和公民权利的不幸,凯基纳在法律上的地位不如其他公民。于是,一个既无胆量又无谋略的胆怯无能之人,便认为这份遗产不值得以使自己的公民权陷入疑问为代价;我想,他大概向埃布提乌斯让步了,允许他想要多少凯森妮娅的财产就拿走多少吧!恰恰相反,正如一位英勇而明智的人所应当的那样,他把对方的诬陷和愚蠢踏得粉碎。
in possessione bonorum cum esset, et cum iste sextulam suam nimium exaggeraret, nomine heredis arbitrum familiae herciscundae postulavit. atque illis paucis diebus, postea quam videt nihil se ab A. Caecina posse litium terrore abradere, homini Romae in foro denuntiat fundum illum de quo ante dixi, cuius istum emptorem demonstravi fuisse mandatu Caesenniae, suum esse seseque sibi emisse. quid ais? istius ille fundus est quem sine ulla controversia quadriennium, hoc est ex quo tempore fundus veniit, quoad vixit, possedit Caesennia? 'Vsus enim,' inquit, 'eius fundi et fructus testamento viri fuerat Caesenniae.'
当凯基纳占有财产时,且在那家伙过分夸大自己的七十二分之一份额之际,他以继承人的名义请求指定分割遗产的仲裁人。就在那几天里,那家伙见通过诉讼恐吓无法从奥卢斯·凯基纳那里搜刮到任何东西,便在罗马广场上向他正式通告:我之前提到的那处田庄——我已证明他是奉凯森妮娅之命才成为买主的——是他自己的,且是他为自己买下的。你在说什么?难道凯森妮娅毫无争议地占有了整整四年(即从田庄出售之日起直到她去世)的田庄,竟会是那个家伙的吗?“因为,”他说,“依据丈夫的遗嘱,凯森妮娅所拥有的只是该田庄的用益权。”
Cum hoc novae litis genus tam malitiose intenderet, placuit Caecinae de amicorum sententia constituere, quo die in rem praesentem veniretur et de fundo Caecina moribus deduceretur.3 conloquuntur; dies ex utriusque commodo sumitur. Caecina cum amicis ad diem venit in castellum Axiam, a quo loco fundus is de quo agitur non longe abest. ibi certior fit a pluribus homines permultos liberos atque servos coegisse et armasse Aebutium. Cum id partim mirarentur, partim non crederent, ecce ipse Aebutius in castellum venit; denuntiat Caecinae se armatos habere; abiturum eum non esse, si accessisset. Caecinae placuit et amicis, quoad videretur salvo capite fieri posse, experiri tamen.
既然他如此恶意地挑起这种新型诉讼,凯基纳根据朋友们的意见,决定选定一个日子,以便亲临现场,并按照惯例由他人从田庄中形式上将其逐出。他们进行了协商;选定了一个对双方都方便的日子。凯基纳与朋友们依约来到阿克西亚城堡,此地距离争议所涉的田庄不远。在那里,他从多人处得知埃布提乌斯纠集并武装了极多的自由人和奴隶。正当众人一部分感到惊异、一部分难以置信时,瞧,埃布提乌斯本人来到了城堡;他向凯基纳通告说自己拥有武装人员,如果凯基纳走近,绝不能活着离开。凯基纳和朋友们决定,只要看来能在保全性命的前提下进行,仍要去试上一试。
de castello descendunt, in fundum proficiscuntur. videtur temere commissum, verum, ut opinor, hoc fuit causae:4 tam temere istum re commissurum quam verbis minitabatur nemo putavit. atque iste ad omnis introitus qua adiri poterat non modo in eum fundum de quo erat controversia, sed etiam in illum proximum de quo nihil ambigebatur armatos homines opponit. itaque primo cum in antiquum fundum ingredi vellet, quod ea proxime accedi poterat, frequentes armati obstiterunt.
他们走下城堡,前往田庄。这看似鲁莽之举,但在我看来,原因在于:没有人料到那家伙在实际行动上会像在言语恐吓中那样鲁莽。况且那家伙在一切可以进入的通道上,不仅对引起争议的那处田庄,而且对毫无争议的相邻田庄,都布置了武装人员拦阻。因此,当凯基纳起初想进入旧田庄时——因为从那里可以最近地走近——大批武装人员挡住了去路。
quo loco depulsus Caecina tamen qua potuit ad eum fundum profectus est in quo ex conventu vim fieri oportebat; eius autem fundi extremam partem oleae derecto ordine definiunt. ad eas cum accederetur, iste cum omnibus copiis praesto fuit servumque suum nomine Antiochum ad se vocavit et voce clara imperavit ut eum qui illum olearum ordinem intrasset occideret. homo mea sententia prudentissimus Caecina tamen in hac re plus mihi animi quam consili videtur habuisse. nam cum et armatorum multitudinem videret et eam vocem Aebuti quam commemoravi audisset, tamen accessit propius et iam ingrediens intra finem eius loci quem oleae terminabant impetum armati Antiochi ceterorumque tela atque incursum refugit. eodem tempore se in fugam conferunt amici advocatique eius metu perterriti, quem ad modum illorum testem dicere audistis.
凯基纳从该处被驱退后,仍尽可能循道前往依协议应当实施形式性暴力的那处田庄;而一排整齐的橄榄树标志着该田庄的尽头边界。当他们走近那些橄榄树时,那家伙率领全体人马严阵以待,把他名叫安条克的奴隶叫到身边,大声命令他杀死任何踏入那排橄榄树界限之内的人。依我之见极其审慎的凯基纳,在此事上却显得胆量多于谋略。因为尽管他既看到了大批武装人员,又听到了我所提到的埃布提乌斯的叫嚣,但他仍然走近,正当他跨入橄榄树所划定的该处边界之内时,他避开了武装的安条克的袭击以及其他人的投掷物与冲杀而撤退。与此同时,他的朋友们和辩护人在极度惊恐之下四散奔逃,正如你们听到对方证人所说的那样。
- 17quod ipse tabulas averterit
虚拟语气 averterit 表示主句主语 iste(埃布提乌斯)主观认为或声称的理由,而非说话人西塞罗所确认的客观事实。
- 18non putavit esse tanti hereditatem ut de civitate in dubium veniret
tanti 是价值属格,ut 引导结果从句。该句连同后文的 concessit, credo 构成强烈的反讽,随后由 immo 转向陈述凯基纳坚决粉碎诬告的实际事实。
- 20in rem praesentem veniretur et de fundo Caecina moribus deduceretur
veniretur 为无人称被动句,deduceretur 指双方依习惯达成的形式性驱逐程序(deductio moribus),用以通过象征性的武力接触确立提起占有令状(interdictum)的诉讼基础。
- 21hoc fuit causae
causae 是依附于中性指示代词 hoc 的部分属格,意为“这就是原因所在”。
