← 西塞罗

为卡埃奇纳辩护

§6-10

审判迟延之弊与富尔奇尼乌斯遗产原委

西塞罗批评审判官因顾虑被告名誉而拖延判决有违司法本旨,为主方采取的诉讼程序辩护,并开始叙述涉及马尔库斯·富尔奇尼乌斯与凯森妮娅的案件事实背景。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§6

​recuperatores, non vos tam propter iuris obscuram dubiamque rationem bis iam de eadem causa dubitasse quam, quod videtur ad summam illius existimationem hoc iudicium pertinere, moram ad condemnandum quaesisse simul et illi spatium ad sese conligendum dedisse.1 quod quoniam iam in consuetudinem venit et id viri boni vestri similes in iudicando faciunt, reprehendendum fortasse minus, querendum vero magis etiam videtur, ideo quod omnia iudicia aut distrahendarum controversiarum aut puniendorum maleficiorum causa reperta sunt, quorum alterum levius est, propterea quod et minus laedit et persaepe disceptatore domestico diiudicatur, alterum est vehementissimum, quod et ad graviores res pertinet et non honorariam operam amici, sed severitatem iudicis ac vim requirit.

审判官各位,你们之所以已经两次对同一案件犹豫不决,与其说是因为法律条理晦涩存疑,不如说是因为这场审判似乎关涉那人的根本声誉,以致你们寻求推迟定罪,同时也给了他重整旗鼓的喘息之机。既然这如今已成常态,且像你们这样的正人君子在审判时亦复如此,那么这或许较少应受谴责,却实在更令人痛惜,这是因为一切审判不是为了化解纷争,就是为了惩处恶行而创设的;其中前者较轻,因其伤害较小且往往由私人仲裁人裁决;后者则最为严苛,因其关涉更重大的事务,需要的不是朋友义务性的协助,而是法官的严厉与权威。

§7

​quod est gravius, et cuius rei causa maxime iudicia constituta sunt, id iam mala consuetudine dissolutum est. nam ut quaeque res est turpissima, sic maxime et maturissime vindicanda est, at eadem, quia existimationis periculum est, tardissime iudicatur. qui igitur convenit,2 quae causa fuerit ad constituendum iudicium, eandem moram esse ad iudicandum? si quis quod spopondit, qua in re verbo se uno obligavit, id non facit, maturo iudicio sine ulla religione iudicis condemnatur; qui per tutelam aut societatem aut rem mandatam aut fiduciae rationem fraudavit quempiam, in eo quo delictum maius est, eo poena est tardior?

更为重大、且设立审判主要所为的那一部分,如今却被不良风气瓦解了。因为每一件事越是丑恶,就越应当得到最严厉、最迅速的惩治,然而恰恰是这件事,因为存在名誉受损的危险,受审却最为迟缓。那么,原本构成设立审判的理由之事,竟成为拖延判决的借口,这怎能合乎情理?如果有人未履行其所承诺之事——在这件事上他仅凭一句话就约束了自己——他就会通过迅速的判决在法官毫无顾虑的情况下被定罪;而对于通过监护、合伙、委托或信托关系欺诈了他人的人,难道过错越大,惩罚反而越迟缓吗?

§8

'est enim turpe iudicium.' ex facto quidem turpi. videte igitur quam inique accidat, quia res indigna sit, ideo turpem existimationem sequi; quia turpis existimatio sequatur, ideo rem indignam non vindicari. ac si qui mihi hoc iudex recuperatorve dicat: 'potuisti enim leviore actione confligere, potuisti ad tuum ius faciliore et commodiore iudicio pervenire; qua re aut muta actionem aut noli mihi instare ut iudicem tamen,' is aut timidior videatur quam fortem, aut cupidior quam sapientem iudicem esse aequum est,3 si aut mihi praescribat quem ad modum meum ius persequar, aut ipse id quod ad se delatum sit non audeat iudicare. etenim si praetor is qui iudicia dat numquam petitori praestituit qua actione illum uti velit, videte quam iniquum sit constituta iam re iudicem quid agi potuerit aut quid possit, non quid actum sit quaerere.

“因为这是一场不名誉的审判。”这确实源自不名誉的行为!因此请看这是多么不公道的后果:正因为行径卑劣,所以伴随着不名誉的评价;正因为伴随着不名誉的评价,所以卑劣的行径反而得不到惩处。倘若有哪位法官或审判官对我这样说:“你本可以用较轻的诉讼来争讼,本可以通过更简易、更便利的审判来达成你的权利;因此,要么更改诉讼,要么休要催促我来下判决”,那么,他若要么向我规定我该如何索求我的权利,要么自己不敢对他所受理的事案作出判决,他就显得要么比一位英勇的法官所应有的样子更为怯懦,要么比一位明智的法官所应有的样子更为偏私。因为,如果连准予审判的裁判官都从未为原告预先规定希望他使用何种诉讼,那么请看,在案件事实既定之后,法官去探究原本可以提起何种诉讼或能够提起何种诉讼,而不去探究实际提起了何种诉讼,这是何等不公!

§9

​verum tamen nimiae vestrae benignitati pareremus, si alia ratione ius nostrum recuperare possemus. nunc vero quis est qui aut vim hominibus armatis factam relinqui putet oportere aut eius rei leviorem actionem nobis aliquam demonstrare possit? ex quo genere peccati, ut illi clamitant, vel iniuriarum vel capitis iudicia constituta sunt, in eo potestis atrocitatem nostram reprehendere, cum videatis nihil aliud actum nisi possessionem per interdictum esse repetitam? verum, sive vos existimationis illius periculum sive iuris dubitatio tardiores fecit adhuc ad iudicandum, alterius rei causam vosmet ipsi iam vobis saepius prolato iudicio sustulistis, alterius ego vobis hodierno die causam profecto auferam, ne diutius de controversia nostra ac de communi iure dubitetis.

然而,如果我们能通过其他途径收复我们的权利,我们本会顺从你们过度的仁厚。但事到如今,有谁会认为以武装人员施加的暴力应当被听之任之,或者谁能就此事为我们指出某种较轻的诉讼呢?正如他们大声叫嚷的那样,正是对于导致设立不法侵害审判或死刑审判的那类罪行,当你们看到除了通过禁令请求追回占有之外别无他求时,你们难道还能责备我们的严苛吗?不过,无论是那人的声誉危机,还是对法律的疑问,迄今为止使你们在判决中迟缓不决,前一件事的原因,你们自己通过屡次推迟判决已经为自己消除了;而关于后一件事的原因,我今天必定会为你们彻底排除,使你们不再对我们的纷争和公法有所疑虑。

§10

​et si forte videbor altius initium rei demonstrandae petisse quam me ratio iuris eius de quo iudicium est et natura causae coegerit, quaeso ut ignoscatis. non enim minus laborat A. Caecina ne summo iure egisse quam ne certum ius non obtinuisse videatur.4 M. Fulcinius fuit, recuperatores, e municipio Tarquiniensi; qui et domi suae cum primis honestus existimatus est et Romae argentariam non ignobilem fecit. is habuit in matrimonio Caesenniam, eodem e municipio summo loco natam et probatissimam feminam, sicut et vivus ipse multis rebus ostendit et in morte sua testamento declaravit.

如果我为了阐明事案而寻找的开端,显得比正在受审的法律理路以及案情的性质所迫使我的更加深远,我恳请你们宽恕。因为奥卢斯·凯基纳担心自己显得依仗严苛的法理行事,绝不下于担心自己显得未能争取到确凿的权利。审判官各位,曾有一位来自塔尔奎尼亚自治市的马尔库斯·富尔奇尼乌斯;他在家乡被视为首屈一指的正直之士,在罗马经营着声誉显赫的银行业。他娶了同一自治市出身名门且极受敬重的女子凯森妮娅为妻,正如他生前以诸多事实所表现的,并在临终遗嘱中所声明的那样。

语法注4 条
  1. 6recuperatores, non vos tam propter iuris obscuram dubiamque rationem bis iam de eadem causa dubitasse quam, quod videtur ad summam illius existimationem hoc iudicium pertinere, moram ad condemnandum quaesisse simul et illi spatium ad sese conligendum dedisse.

    接续前一段落末尾的主句动词 persuadeo(“我深信”)的宾格不定式结构(AcI)。宾格主语为 vos(“你们”),其统摄由 non ... tam ... quam ...(“与其说……不如说……”)相对比的两组不定式短语:dubitasse 以及 quaesisse ... dedisse。

  2. 7qui igitur convenit

    这里的 qui 是疑问代词源自古夺格形式的副词用法,意为“如何、怎能”(相当于 quomodo 或 qua ratione)。它与非人称动词 convenit(“合乎情理、相称”)连用,构成修辞性反问:“那么怎能合乎情理……?”此处不可误解为主格代词作主语。

  3. 8aut timidior videatur quam fortem, aut cupidior quam sapientem iudicem esse aequum est

    表示不相称的比较级结构。timidior 与 cupidior 为表语形容词,连词 quam 之后并列了宾格不定式从句 fortem [iudicem esse aequum est] 与 sapientem iudicem esse aequum est(“比一位勇敢的法官所理应具备的样子更加怯懦”,“比一位明智的法官所理应具备的样子更加偏私”)。

  4. 10non enim minus laborat A. Caecina ne summo iure egisse quam ne certum ius non obtinuisse videatur

    表示担忧与顾虑的动词 laboro(“费心、忧虑”)引导由 ne 引起的疑惧从句。此处通过 non minus ... quam ...(“不亚于……”)将两个 ne 从句(ne summo iure egisse ... videatur 与 ne certum ius non obtinuisse videatur)进行对等比较。第二个从句中的双重否定 ne ... non 表达强烈的肯定意义(“唯恐未能获得确凿权利”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.humanitext-lat2:6-10