← 西塞罗

驳维勒斯

§2.2.7-2.2.12

西西里人的美德与申诉维勒斯的缘起

西塞罗称赞西西里人古朴坚忍的美德与对罗马的忠诚,指出他们因维勒斯空前的暴行而不得不提起诉讼并向他求援,同时揭露该行省前后任长官对控方调查所实施的阻挠与威吓。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.2.7

​et quoniam quasi quaedam praedia populi Romani sunt vectigalia nostra atque provinciae, quem ad modum vos propinquis vestris praediis maxime delectamini, sic populo Romano iucunda suburbanitas est huiusce provinciae. iam vero hominum ipsorum, iudices, ea patientia virtus frugalitasque est ut proxime ad nostram disciplinam illam veterem, non ad hanc quae nunc increbruit videantur accedere: nihil ceterorum simile Graecorum, nulla desidia, nulla luxuries, contra summus labor in publicis privatisque rebus, summa parsimonia, summa diligentia. sic porro nostros homines diligunt ut iis solis neque publicanus neque negotiator odio sit.

既然我们的税收与行省好比罗马人民的庄园,正如诸位对自己邻近的庄园感到极大的愉悦一样,对罗马人民而言,这个行省近郊般的便利同样令人欣悦。况且,审判员诸位,这些人本身的忍耐、美德与简朴,似乎极其接近我们古老的风尚,而非如今风行的习气:他们毫无其余希腊人的习气,毫无懈怠,毫无奢靡,相反,在公私事务中皆展现出极大的勤勉、极度的节俭与极高的严谨。此外,他们如此爱戴我们的同胞,以至于唯独在他们那里,包税人与商贾都不受憎恶。

§2.2.8

​magistratuum autem nostrorum iniurias ita multorum tulerunt ut numquam ante hoc tempus ad aram legum praesidiumque vestrum publico consilio confugerint, tametsi et illum annum pertulerant qui sic eos adflixerat ut salvi esse non possent, nisi C. Marcellus quasi aliquo fato venisset, ut bis ex eadem familia salus Siciliae constitueretur, et post M. Antoni infinitum illud imperium senserant. sic a maioribus suis acceperant, tanta populi Romani in Siculos esse beneficia ut etiam iniurias nostrorum hominum perferendas putarent.

再者,他们忍受了我们如此众多长官的侵害,以至于在这之前,他们从未凭着公决逃奔至法律的祭坛与诸位的庇护之下,尽管他们不仅经受了那个重创他们以致若非盖乌斯·马尔凯鲁斯仿佛依循某种天意到来、使西西里的得救得以两次出自同一家族便无法幸免于难的年份,而且其后还体验了马尔库斯·安东尼乌斯那无限统帅权的重压。他们从先祖那里秉承了这样的信念:罗马人民对西西里人的恩惠如此之大,以至于连我们同胞的侵害也是应当忍受的。

§2.2.9

​in neminem civitates ante hunc testimonium publice dixerunt; hunc denique ipsum pertulissent, si humano modo, si usitato more, si denique uno aliquo in genere peccasset. sed cum perferre non possent luxuriem, crudelitatem, avaritiam, superbiam, cum omnia sua commoda, iura, beneficia senatus populique Romani unius scelere ac libidine perdidissent, hoc statuerunt, aut illius iniurias per vos ulcisci ac persequi, aut, si vobis indigni essent visi quibus opem auxiliumque ferretis,1 urbis ac sedes suas relinquere, quandoquidem agros iam ante istius iniuriis exagitati reliquissent.

各城邦在此人之前从未公开作证反对过任何人;甚至归根结底,如果他是以近乎常理的方式、惯常的做派,或者总之仅在某一单一方面犯下罪过,他们本也会忍受这个人的。但是,当他们无法忍受他的奢靡、残暴、贪婪与傲慢,当元老院和罗马人民赋予他们的一切利益、权利和恩惠都被一个人的罪行与纵欲破坏殆尽之时,他们作出了这样的决断:要么通过诸位对他的侵害进行复仇与清算;要么,如果他们被诸位视为不配得到诸位所施加的援救与帮助,他们就放弃自己的城市与家园,因为在此人的侵害逼迫之下,他们此前早已抛弃了田地。

§2.2.10

​hoc consilio ab L. Metello legationes universae petiverunt ut quam primum isti succederet, hoc animo totiens apud patronos de suis miseriis deplorarunt, hoc commoti dolore postulata consulibus, quae non postulata sed in istum crimina viderentur esse, ediderunt. fecerunt etiam ut me, cuius fidem continentiamque cognorant, prope de vitae meae statu dolore ac lacrimis suis deducerent ut ego istum accusarem, a quo mea longissime ratio voluntasque abhorrebat; quamquam in hac causa multo pluris partis mihi defensionis quam accusationis suscepisse videor.

抱定这一决意,全体使团向卢基乌斯·梅特鲁斯请求尽快接替那个人;怀着这一心愿,他们屡次在庇护人面前哀诉自己的悲惨;受这股悲痛驱使,他们向执政官们递交了请愿书,而那份请愿书看起来与其说是请愿,不如说是对那个人的控状。他们还凭着悲痛与泪水,几乎使我这个信义与克制为他们所知的人脱离了原本的生活规划,去指控那个人,而这与我的处事方针和心愿是全然相悖的;尽管在这桩案件中,我觉得自己承担的辩护职责似乎远多于控告职责。

§2.2.11

​postremo ex tota provincia homines nobilissimi primique publice privatimque venerunt, gravissima atque amplissima quaeque civitas vehementissime suas iniurias persecuta est. at quem ad modum, iudices, venerunt? videor enim mihi iam liberius apud vos pro Siculis loqui debere quam forsitan ipsi velint: saluti potius eorum consulam quam voluntati. ecquem existimatis umquam ulla in provincia reum absentem contra inquisitionem accusatoris tantis opibus, tanta cupiditate esse defensum? quaestores utriusque provinciae qui isto praetore fuerant cum fascibus mihi praesto fuerunt: ​his porro qui successerunt, vehementer istius cupidi, liberaliter ex istius cibariis tractati, non minus acres contra me fuerunt. videte quid potuerit qui quattuor in una provincia quaestores studiosissimos defensores propugnatoresque habuerit, praetorem vero cohortemque totam sic studiosam ut facile appareret non tam illis Siciliam, quam inanem offenderant, quam Verrem ipsum, qui plenus decesserat, provinciam fuisse.2 minari Siculis si decrevissent legationes quae contra istum dicerent, minari si qui essent profecti, aliis si laudarent benignissime promittere, gravissimos privatarum rerum testis, quibus nos praesentibus denuntiavimus, eos vi custodiisque retinere.3

最后,来自全行省最显赫、最显要的人士无论公私纷纷前来,每一个最重要、最庞大的城邦都极其激烈地清算自身遭受的侵害。然而,审判员诸位,他们是以何种方式前来的呢?因为在我看来,我现在应当在诸位面前代表西西里人直言不讳,甚至可能超越他们自身的意愿:我宁可顾及他们的安全,也不盲从他们的意愿。诸位可曾想过,在任何行省中,是否曾有哪位缺席的被告在面对控告人的调查时,曾被以如此巨大的资源、如此狂热的偏袒所辩护?在那个人任法务官时所属两个辖区的财务官们,带着束棒公然阻挡在我面前;而接替他们的那些人,同样极度偏袒那个人,从他的粮饷中获得了慷慨的款待,对抗我时也同样毫不逊色。请看,一个在单一省份中拥有四名财务官作为最热心的辩护者与捍卫者的人,竟能拥有多大的势力!而法务官和整个随员团是如此卖力,以至于显而易见,对他们而言,与其说是他们面对的那座已被劫掠一空的西西里,不如说是带着满载财富离任的维勒斯本人,才是他们的行省。假使西西里人决议派遣使团指控那个人,他们便予以威胁,若有人启程也予以威胁;对其他人,若他们赞美他,便极其慷慨地予以许诺;而对于涉及私人事务的最重要的证人,即我们已当面传唤的那些人,他们动用武力和看守加以扣留。

语法注3 条
  1. 2.2.9indigni essent visi quibus opem auxiliumque ferretis

    形容词 indigni(indignus 的阳性复数主格,意为“不配的、不值得的”)后接由关系代词 quibus 和未完成过去时虚拟式 ferretis 构成的特征关系从句。在古典拉丁语中,dignus 和 indignus 惯常支配“qui + 虚拟式”从句以表示资格或合适性,句意为“若在诸位看来他们不值得诸位施予援助与支援”。

  2. 2.2.12non tam illis Siciliam, quam inanem offenderant, quam Verrem ipsum, qui plenus decesserat, provinciam fuisse

    该结构为充当无人称动词 appareret 主语从句的“宾格加不定式”(ACI)构文。在 non tam... quam...(“与其说是A,不如说是B”)的相关句式中,provinciam 作为宾格表语,而 Siciliam 与 Verrem ipsum 则是被对比的宾格主语。其构成辛辣的讽刺对比:“对他们而言,与其说是他们遭遇时已空空如也的西西里,不如说是满载而退的维勒斯本人,才是他们的‘行省’(获利管区)”。

  3. 2.2.12minari Siculis si decrevissent legationes quae contra istum dicerent, minari si qui essent profecti, aliis si laudarent benignissime promittere, gravissimos privatarum rerum testis, quibus nos praesentibus denuntiavimus, eos vi custodiisque retinere

    不定式 minari、promittere 和 retinere 为历史不定式(infinitivus historicus),在句中充当主要动词,相当于直陈式未完成过去时,生动地罗列了当地长官阻挠西塞罗取证调查所采取的一系列持续而急促的施压手段。

翻译:Gemini 3.8 Flash(2026-11-29 发布)・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.2.7-2.2.12