← 西塞罗

驳维勒斯

§2.2.1-2.2.6

控告的意义与对西西里行省的颂扬

西塞罗表明自己的控告不仅关涉西西里,更关涉元老院阶层和整个罗马国家;在进入具体指控前,他盛赞西西里行省的历史功绩、对罗马的忠诚以及巨大的军事与经济价值。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.2.1

​multa mihi necessario, iudices, praetermittenda sunt, ut possim aliquo modo aliquando de his rebus quae meae fidei commissae sunt dicere. recepi enim causam Siciliae: ea me ad hoc negotium provincia attraxit. ego tamen hoc onere suscepto et recepta causa Siciliensi amplexus animo sum aliquanto amplius. suscepi enim causam totius ordinis, suscepi causam rei publicae, quod putabam tum denique recte iudicari posse si non modo reus improbus adduceretur, sed etiam diligens ac firmus accusator ad iudicium veniret.

审判员诸位,为了使我最终能以某种方式谈论那些托付予我信义的事务,我不得不略过许多事情。因为我接下了西西里的案件:正是这个行省将我引向了这桩事业。然而,在承担起这一重担并接受西西里的诉讼之后,我心中所怀抱的却要广阔得多。因为我承担了整个等级的案件,承担了国家的案件,因为我认为,只有不仅将邪恶的被告带上法庭、而且有勤勉坚定的控告人出庭之时,正义才最终能够得到恰当的裁决。

§2.2.2

​quo mihi maturius ad Siciliae causam veniendum est1 relictis ceteris eius furtis atque flagitiis, ut et viribus quam integerrimis agere et ad dicendum temporis satis habere possim. atque antequam de incommodis Siciliae dico, pauca mihi videntur esse de provinciae dignitate, vetustate, utilitate dicenda. nam cum omnium sociorum provinciarumque rationem diligenter habere debetis, tum praecipue Siciliae, iudices, plurimis iustissimisque de causis, primum quod omnium nationum exterarum princeps Sicilia se ad amicitiam fidemque populi Romani adplicavit. prima omnium, id quod ornamentum imperi est, provincia est appellata; prima docuit maiores nostros quam praeclarum esset exteris gentibus imperare; sola fuit ea fide benivolentiaque erga populum Romanum ut civitates eius insulae, quae semel in amicitiam nostram venissent, numquam postea deficerent, pleraeque autem et maxime inlustres in amicitia perpetuo manerent.

因此,我必须尽快转向西西里的案件,抛开他其余的盗窃与丑行,以便既能以尽可能充沛的精力进行申诉,又能拥有足够的时间来发言。而在我谈论西西里所遭受的不幸之前,我认为有必要先谈谈这个行省的尊严、古老和功用。因为诸位审判员虽然应当审慎关照所有同盟者与行省,但基于极其众多且最为正当的理由,尤其应当关照西西里:首先,在所有外邦民族之中,西西里率先委身于罗马人民的友谊与信义。在所有〔外邦〕中,它第一个被称为行省,而这乃是帝国的荣耀;它第一个教会我们的先祖统治外邦部族是何等辉煌;它对罗马人民怀有独一无二的忠诚与善意,以至于该岛各城邦一旦加入我们的友谊,其后便从未叛离,而且其中大多数城邦、尤其是最显赫的城邦,始终保持着友谊。

§2.2.3

​itaque maioribus nostris in Africam ex hac provincia gradus imperi factus est; neque enim tam facile opes Carthaginis tantae concidissent nisi illud et rei frumentariae subsidium et receptaculum classibus nostris pateret. quare P. Africanus Carthagine deleta Siculorum urbis signis monumentisque pulcherrimis exornavit, ut, quos victoria populi Romani maxime laetari arbitrabatur, apud eos monumenta victoriae plurima conlocaret.

因此,我们的先祖以该行省为台阶,迈向了进军阿非利加的帝国步伐;要不是那座粮食补给地兼我们舰队的停泊地敞开大门,迦太基如此巨大的势力绝不会这般轻易崩溃。因此,普布利乌斯·阿非利加努斯在毁灭迦太基之后,用极其美丽的雕像和纪念碑装点了西西里人的城市,以便在他认为最因罗马人民的胜利而欢欣的人们之中,安置最多数量的胜利纪念碑。

§2.2.4

​denique ille ipse M. Marcellus, cuius in Sicilia virtutem hostes, misericordiam victi, fidem ceteri Siculi perspexerunt, non solum sociis in eo bello consuluit, verum etiam superatis hostibus temperavit. Vrbem pulcherrimam Syracusas,2 —quae cum manu munitissima esset, tum loci natura terra ac mari clauderetur,—cum vi consilioque cepisset, non solum incolumem passus est esse, sed ita reliquit ornatam ut esset idem monumentum victoriae, mansuetudinis, continentiae, cum homines viderent et quid expugnasset et quibus pepercisset et quae reliquisset: tantum ille honorem habendum Siciliae putavit ut ne hostium quidem urbem ex sociorum insula tollendam arbitraretur.

最后,那位马尔库斯·马尔凯鲁斯本人——在西西里,敌人见识了他的英勇,战败者见识了他的怜悯,其余西西里人见识了他的信义——在那场战争中不仅关照了同盟者,甚至对手下败将也手下留情。当他凭借武力与智谋攻克了极其美丽的叙拉古城时——这座城市既有人工建造的极坚固的防御,又受地理天险的封锁,陆海兼备——他不仅允许它保持完好无损,而且使其在装饰一新的状态下保留下来,从而成为集胜利、宽厚与节制于一身的纪念碑,因为人们既能看到他攻陷了什么,又能看到他饶恕了谁,保留了什么:他认为应当给予西西里如此巨大的敬意,以至于判定绝不应当从同盟者的岛屿上抹去哪怕一座敌人的城市。

§2.2.5

​itaque ad omnis res sic illa provincia semper usi sumus ut, quicquid ex sese posset efferre, id non apud nos nasci, sed domi nostrae conditum iam putaremus. deberet non ad diem dedit?3 quando id quod opus esse putaret non ultro pollicita est? quando id quod imperaretur recusavit? itaque ille M. Cato sapiens cellam penariam rei publicae nostrae, nutricem plebis Romanae Siciliam nominabat. nos vero experti sumus Italico maximo difficillimoque bello Siciliam nobis non pro penaria cella, sed pro aerario illo maiorum vetere ac referto fuisse; nam sine ullo sumptu nostro, coriis, tunicis, frumentoque suppeditando, maximos exercitus nostros vestivit, aluit, armavit.

因此,在一切事务上,我们始终这样利用那个行省,以至于它自身所能出产的任何东西,我们都不认为是在我们这里生长,而是已经储存在我们自己的家中。假使它有所欠付,难道它没有按期交付吗?当它认为有所需要时,何时不曾主动承诺?何时拒绝过被吩咐的差派?因此,那位智者马尔库斯·加图曾称西西里为我们国家的粮仓、罗马平民的乳母。然而我们在那场规模最大、最为艰难的意大利战争中亲身体验到,西西里对我们而言不仅充当了粮仓,更充当了先祖那座古老而充盈的国库;因为在我们自身毫无花费的情况下,它通过供应皮革、短袍和粮食,为我们最庞大的军队提供了衣物、给养和武装。

§2.2.6

​quid? illa quae forsitan ne sentiamus quidem, iudices, quanta sunt!4 quod multis locupletioribus civibus utimur, quod habent propinquam fidelem fructuosamque provinciam, quo facile excurrant, ubi libenter negotium gerant; quos illa partim mercibus suppeditandis cum quaestu compendioque dimittit, partim retinet, ut arare, ut pascere, ut negotiari libeat, ut denique sedes ac domicilium conlocare; quod commodum non mediocre rei publicae est, tantum civium numerum tam prope a domo tam bonis fructuosisque rebus detineri.

还有,审判员诸位,那些我们或许根本未曾察觉到的利益,是何等巨大啊!我们拥有许多更为富裕的公民,他们拥有一个邻近、忠诚且物产丰富的行省,可以轻松前往,乐于在那里经营业务;该行省通过提供货物使他们中的一部分人带着收益和利润归去,又把另一部分人挽留下来,使他们乐于耕种、放牧、经商,最终在那里安家落户;而如此众多的公民在离家如此近的地方被如此优良且有利可图的交易所吸引,这对国家而言绝非寻常的利益。

语法注4 条
  1. 2.2.2quo mihi maturius ad Siciliae causam veniendum est

    quo 为关系代名词中性单数夺格用作连接关系词(意为“因此”、“由于这个原因”),修饰比较级副词 maturius(“更快地”)并引导主句。在表示义务的无人称动名词/被动迂说构式(veniendum est)中,mihi 为施动者与格。

  2. 2.2.4Vrbem pulcherrimam Syracusas

    宾格名词短语 Vrbem pulcherrimam Syracusas 被前置于句首(话题化/提前),作为主句动词 passus est 和 reliquit 的直接宾语。虽然它被随后的多重 cum 从句(cum manu munitissima esset... cum vi consilioque cepisset)与主句谓语隔开,但在句法上充当 passus est esse incolumem 的宾语及不定式复合结构的宾格主语。

  3. 2.2.5deberet non ad diem dedit?

    未完成过去时虚拟式 deberet 在此用作无连接词(无 si)的假设/让步分句(“假定有所欠付”),与修辞疑问句 non ad diem dedit?(“难道没有如期交付吗?”)形成并列构式。后文紧接由 quando 引导的反问句,整体表达无可挑剔的履约忠诚。

  4. 2.2.6quid? illa quae forsitan ne sentiamus quidem, iudices, quanta sunt!

    在过渡性修辞惯用语 quid?(“如何?”、“再者”)之后接感叹句 quanta sunt!。中性复数主格 illa(“那些事情/益处”)为主语,其具体内容由其后并列的一系列说明性 quod 名词从句(quod utimur, quod habent, quod commodum est)作同格阐释。

翻译:Gemini 3.8 Flash(2026-11-29 发布)・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.2.1-2.2.6