← 西塞罗

驳维勒斯

§2.2.13-2.2.18

马默尔提尼人的证词与预谋掠夺

西塞罗揭露即便是唯一公开称赞维勒斯的马默尔提尼城邦,其使团首席代表也在宣誓下证实了他的掠夺行径;他指出西西里人与罗马公民皆渴望给维勒斯定罪,并控诉维勒斯在离开罗马之前就已处心积虑地策划了全盘掠夺。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.2.13

​quae cum omnia facta sint, tamen unam solam scitote esse civitatem Mamertinam quae publice legatos, qui istum laudarent, miserit. eius autem legationis principem, civitatis nobilissimum civem, C. Heium, iuratum dicere audistis isti navem onerariam maximam Messanae esse publice coactis operis aedificatam; idemque Mamertinorum legatus, istius laudator, non solum istum bona sua, verum etiam sacra deosque penatis a maioribus traditos ex aedibus suis eripuisse dixit. praeclara laudatio, cum duabus in rebus legatorum una opera consumitur, in laudando atque repetendo!1 atque ea ipsa civitas qua ratione isti amica sit, dicetur certo loco; reperietis enim, quae causae benivolentiae Mamertinis erga istum sint, eas ipsas causas satis iustas esse damnationis. Alia civitas nulla, iudices, publico consilio laudat.

尽管发生了这一切,但请诸位知悉,唯独马默尔提尼人这一座城邦曾公开发遣使节来赞美那个人。然而,诸位已听到那支使团的首领、该邦最高贵的公民盖乌斯·海乌斯宣誓作证说,一艘极大的运输船曾在梅萨纳通过强征公工为那个人建造;而这位同样的马默尔提尼人使节、那个人的赞美者,却宣称那个人不仅夺走了他个人的财产,甚至从他家中抢走了祖传的圣物与家神。这是何等绝妙的赞辞,当使节们的同一份辛劳耗费在两件事情上:赞美与追讨!至于该城邦自身究竟出于何种缘由对那个人心怀友善,将在适当之处论及;因为诸位将会发现,马默尔提尼人对那个人抱有好感的那些原因本身,恰恰构成了判其有罪的极其充分的理由。审判员诸位,没有任何其他城邦凭着公决对他加以赞美。

§2.2.14

​vis illa summi imperi tantum potuit apud perpaucos homines, non civitates, ut aut levissimi quidam ex miserrimis desertissimisque oppidis invenirentur qui iniussu populi ac senatus proficiscerentur, aut ii qui contra istum legati decreti erant, et testimonium publicum mandataque acceperant, vi ac metu retinerentur. quod ego in paucis tamen usu venisse non moleste tuli, quo reliquae tot et tantae et tam graves civitates, tota denique Sicilia plus auctoritatis apud vos haberet, cum videretis nulla vi retineri, nullo periculo prohiberi potuisse quo minus experirentur ecquid apud vos querimoniae valerent2 antiquissimorum fidelissimorumque sociorum.

最高统治权的这股威势仅仅在极少数人而非城邦中发挥了效力,以至于要么是从最凄惨、最荒僻的城镇中物色到了某些最轻浮之辈,他们在没有人民和元老院命令的情况下擅自出发;要么是那些已被决议派出指控那个人、并接受了公设证言与委托条款的使节,因暴力和恐惧而被阻留。然而,这一现象仅仅发生在少数人身上,我并未感到不安,以便其余如此众多、如此庞大、如此有分量的城邦——简言之即整个西西里——在诸位面前享有更大的威信,因为诸位看到,没有任何暴力能够阻留他们,没有任何危险能够阻止他们前来进行检验:这些最古老、最忠实的盟友的申诉,在诸位面前究竟是否具有分量。

§2.2.15

​nam quod fortasse non nemo vestrum audierit, istum a Syracusanis publice laudari, id tametsi priore actione ex Heraclii Syracusani testimonio cuius modi esset cognovistis, tamen vobis alio loco ut se tota res habeat, quod ad eam civitatem attineat, demonstrabitur. intellegetis enim nullis hominibus quemquam tanto odio quanto istum Syracusanis et esse et fuisse. at enim istum Siculi soli persequuntur: cives Romani qui negotiantur in Sicilia defendunt, diligunt, salvum esse cupiunt. primum, si ita esset, tamen vos in hac quaestione de pecuniis repetundis, quae sociorum causa constituta est lege iudicioque sociali, sociorum querimonias audire oporteret.

至于诸位中或许有人听说过的那件事——即那个人受到叙拉古人的公开赞美——尽管在上一轮审讯中,诸位已从叙拉古人赫拉克利乌斯的证言中获知了其性质,但关于涉及该邦的整件事情的真相,仍将在另一处向诸位展示。因为诸位将会明白,世上任何人对任何人的憎恨,都不曾像叙拉古人对那个人的憎恨那样深重,过去如此,现在依然如此。然而有人会说,唯独西西里人在清算那个人,而在西西里经商的罗马公民却在为他辩护、爱戴他并渴望他无罪开释。首先,纵使情况如此,但在这一依据盟友的法律和审判、专为盟友之利益而设立的追讨非法得利法庭上,诸位本就应当倾听盟友的申诉。

§2.2.16

​sed intellegere potuistis priore actione civis Romanos honestissimos ex Sicilia plurimis maximisque de rebus, et quas ipsi accepissent iniurias et quas scirent esse aliis factas, pro testimonio dicere. ego hoc quod intellego, iudices, sic confirmo. videor mihi gratum fecisse Siculis quod eorum iniurias meo labore, inimicitiis, periculo sim persecutus: non minus hoc gratum me nostris civibus intellego fecisse, qui hoc existimant, iuris libertatis rerum fortunarumque suarum salutem in istius damnatione consistere.

但在上一轮审讯中,诸位完全能够了解到,来自西西里的最体面的罗马公民们,就极其众多且重大的事项,既针对自己遭受的侵害,也针对他们知晓施加于他人的侵害,作为证言陈述了出来。审判员诸位,凡我所明晓的,我便如此断言:我觉得自己做了一件令西西里人感激之事,因为我以自己的辛劳、招致的仇怨与危险追究了他们遭受的侵害;而我也深知自己做了一件同样令我们的同胞公民感激之事,他们认为,自身权利、自由、财产和生计的安全全系于对那个人的定罪。

§2.2.17

​quapropter de istius praetura Siciliensi non recuso quin ita me audiatis ut, si cuiquam generi hominum sive Siculorum sive nostrorum civium, si cuiquam ordini sive aratorum sive pecuariorum sive mercatorum probatus sit, si non horum omnium communis hostis praedoque fuerit, si cuiquam denique in re umquam ulla temperarit, ut vos quoque ei temperetis.3 qui simul atque ei sorte provincia Sicilia obvenit, statim Romae, ab urbe antequam proficisceretur, quaerere ipse secum et agitare cum suis coepit quibusnam rebus in ea provincia maximam uno anno pecuniam facere posset. nolebat in agendo discere,—tametsi non provinciae rudis erat et tiro: paratus ad praedam meditatusque venire cupiebat.

因此,关于那个人在西西里的法务官任期,我绝不推辞诸位以如下条件来听取我的陈述:假使他对任何一类人——无论是西西里人还是我们的公民——曾获得认可;假使对任何阶层——无论是耕作者、畜牧者还是商人——曾获得认可;假使他不是所有这些人的共同仇敌和掠夺者;简言之,假使他曾在任何事情上对任何人手下留情,那么诸位也可以对他手下留情。当抽签将西西里行省分配给他时,他立刻在罗马、在从城中启程之前,就开始独自思索并与亲信们谋划,通过何种手段才能在该行省一年之内聚敛最多的金钱。他不想在行事中摸索学习——尽管他对行省事务绝非生疏和新手——他渴望带着对掠夺的充分准备与深思熟虑而前往。

§2.2.18

​O praeclare coniectum a vulgo in illam provinciam omen communis famae atque sermonis, cum ex nomine istius quid iste in provincia facturus esset perridicule homines augurabantur!4 etenim quis dubitare posset, cum istius in quaestura fugam et furtum recognosceret, cum in legatione oppidorum fanorumque spoliationes cogitaret, cum videret in foro latrocinia praeturae, qualis iste in quarto actu improbitatis futurus esset? atque ut intellegatis eum Romae quaesisse non modo genera furandi, sed etiam nomina certissima, accipite argumentum quo facilius de singulari eius impudentia existimare possitis.

哦,当人们从那个人的名字极其滑稽地预言那个人将在行省中有何作为时,民间的舆论与街谈巷议对那个行省所投下的预兆是何等精妙!因为,当一个人回想起那个人在财务官任上的潜逃与窃夺,当他思量其在使节任内对城镇与圣所的劫掠,当他目睹其在法务官任内于集市中的强盗行径时,谁又能怀疑他在恶行的第四幕中将会是何等面目呢?而为了让诸位明白他在罗马不仅搜寻了盗窃的门类,甚至连最确凿的名目都已探明,请听取这一证据,以便诸位能够更容易地评判他那罕见的厚颜无耻。

语法注4 条
  1. 2.2.13cum duabus in rebus legatorum una opera consumitur, in laudando atque repetendo!

    连词 cum 搭配直陈式现在时 consumitur,在感叹句中表达伴随发生的情况或感叹的缘由(“……当其辛劳耗费在……之时”)。此处凸显了强烈的讽刺意味:使节们的单一使命(una opera)竟被分裂为“赞美”(laudando)与“追索被夺财物”(repetendo)这两个相互矛盾的目标。

  2. 2.2.14quo minus experirentur ecquid apud vos querimoniae valerent

    此处 quo minus 引导的从属句由表达阻碍的结构 nullo periculo prohiberi potuisse(“不曾被任何危险所阻止”)所引出,动词采用未完成过去时虚拟式 experirentur。该虚拟式动词进一步统辖间接疑问句 ecquid ... valerent(“……申诉究竟是否具有分量”)。

  3. 2.2.17non recuso quin ita me audiatis ut, si ... ut vos quoque ei temperetis.

    在带有否定的拒绝动词 non recuso 之后接 quin 从句,并在其中嵌入表示条件或方式的 ut 从句。由于三个并列的 si 从句(probatus sit, fuerit, temperarit)插入其间,为了避免句意脱节,归结从句通过 ut vos quoque ei temperetis 再次重复 ut,完成全句的照应。

  4. 2.2.18ex nomine istius quid iste in provincia facturus esset perridicule homines augurabantur

    此句指涉基于维勒斯姓氏(verres,本义为“未阉割的公猪”)与动词 verro(“扫荡”、“洗劫一空”)的双关语与民间预兆(omen)。民众借此极尽嘲讽地预言他必将在行省中将财富搜刮荡尽。

翻译:Gemini 3.8 Flash(2026-11-29 发布)・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.2.13-2.2.18