← 西塞罗

驳维勒斯

§2.2.35-2.2.39

谋夺赫拉克利乌斯遗产与非法指派法官

西塞罗叙述了维勒斯如何盯上继承巨款的叙拉古富豪赫拉克利乌斯,并在其亲信煽动下唆使竞技场管理人提起虚假诉讼索要遗产。西塞罗揭露维勒斯操弄司法程序、企图规避法定诉讼等待期,最终公然践踏《鲁皮利乌斯法》而专横指派亲信法官的恶行。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.2.35

​Heraclius est Hieronis filius Syracusanus, homo in primis domi suae nobilis et ante hunc praetorem vel pecuniosissimus Syracusanorum, nunc nulla alia calamitate nisi istius avaritia atque iniuria pauperrimus. huic hereditas ad HS facile triciens1 venit testamento propinqui sui Heraclii, plena domus caelati argenti optimi multaeque stragulae vestis pretiosorumque mancipiorum; quibus in rebus istius cupiditates et insanias quis ignorat? erat in sermone res, magnam Heraclio pecuniam relictam; non solum Heraclium divitem, sed etiam ornatum supellectile, argento, veste, mancipiis futurum.

赫拉克利乌斯是希厄隆之子,叙拉古人,在本邦乃首屈一指的显贵,在此法务官到任前堪称叙拉古最富有之人,如今除了那个恶棍的贪婪与不法之外别无其他灾难,却已沦为赤贫。由于其亲戚赫拉克利乌斯的遗嘱,一笔轻易可达三百万塞斯退斯的遗产转归于他,整座宅第堆满了最上等的錾花银器、大批帷幔织物以及昂贵的奴隶;在这些器物上,谁人不知那个恶棍的贪欲与癫狂?当时街谈巷议都是此事:赫拉克利乌斯继承了巨额钱财;赫拉克利乌斯不仅将会富甲一方,而且还将备齐陈设、银器、布匹和奴隶。

§2.2.36

​audit haec etiam Verres, et primo illo suo leniore artificio Heraclium adgredi conatur, ut eum roget inspicienda, quae non reddat.2 deinde a quibusdam Syracusanis admonetur,—hi autem quidam erant adfines istius, quorum iste uxores numquam alienas existimavit, Cleomenes et Aeschrio, qui quantum apud istum et quam turpi de causa potuerint ex reliquis criminibus intellegetis: hi, ut dico, hominem admonent rem esse praeclaram, refertam omnibus rebus, ipsum autem Heraclium hominem esse maiorem natu, non promptissimum; eum praeter Marcellos patronum, quem suo iure adire aut appellare posset, habere neminem; esse in eo testamento quo ille heres esset scriptus, ut statuas in palaestra deberet ponere. 'faciemus ut palaestritae negent ex testamento esse positas, petant hereditatem, quod eam palaestrae commissam esse dicant.'

维勒斯也听闻了此事,起初企图用他那套较温和的伎俩对付赫拉克利乌斯,即借口鉴赏而向他索要物品,借去之后便不再奉还。接着,他受到某些叙拉古人的指点——这些所谓的某些人,其实是那个恶棍的姻亲克莱奥梅尼斯和埃斯克里奥,维勒斯从不把他们的妻子当作外人,诸位从其余控罪中自会明白他们在维勒斯面前有多大势力、因何种丑恶缘由而得势。正如我所言,这些人提醒维勒斯:这笔财产极其丰厚,诸物齐备,而赫拉克利乌斯本人已年事渐高,绝非精明善战之人;除马尔凯卢斯家族之外,他没有任何可以理直气壮求助或申诉的保护人(赞助者);并且在他被指定为继承人的那份遗嘱中,有一项条款规定他必须在体操竞技场树立雕像。“我们将促使竞技场管理人否认雕像是按遗嘱树立的,并以遗产应被罚没归于竞技场为由,要求索取遗产。”

§2.2.37

​placuit ratio Verri; nam hoc animo providebat, cum tanta hereditas in controversiam venisset iudicioque peteretur, fieri non posse ut sine praeda ipse discederet. adprobat consilium; auctor est ut quam primum agere incipiant, hominemque id aetatis minime litigiosum quam tumultuosissime adoriantur. scribitur Heraclio dica. primo mirantur omnes improbitatem calumniae; deinde qui istum nossent partim suspicabantur, partim plane videbant adiectum esse oculum hereditati. interea dies advenit quo die sese ex instituto ac lege Rupilia dicas sortiturum Syracusis iste edixerat. paratus ad hanc dicam sortiendam venerat. tum eum docet Heraclius non posse eo die sortiri, quod lex Rupilia vetaret diebus xxx sortiri dicam quibus scripta esset.3 dies xxx nondum fuerant. sperabat Heraclius, si illum diem effugisset, ante alteram sortitionem Q. Arrium, quem provincia tum maxime exspectabat, successurum.

维勒斯对这一计谋大为赞许;因为他在心中预见到,一旦如此庞大的遗产发生争议并在法庭上被追索,自己绝不可能空手而归。他批准了该提议;他敦促他们尽快提起诉讼,并以最激烈的声势对那个年事已高、极不喜争讼的人发起围攻。针对赫拉克利乌斯的诉状被拟定呈递。起初,众人都为这桩恶意诬告的厚颜无耻而震惊;随后,了解那个恶棍的人一部分有所怀疑,另一部分则清楚看到遗产已被虎视眈眈盯上了。与此同时,那个恶棍曾发布告示宣称将依惯例与《鲁皮利乌斯法》在叙拉古抽签决定案件裁判人的日期临近了。他此来已完全准备好要为这份诉状抽签。这时赫拉克利乌斯向他指出,当天不能抽签,因为《鲁皮利乌斯法》禁止在诉状拟定之日起三十日内抽取裁判人。三十日之期尚未届满。赫拉克利乌斯原本指望,若是能躲过那天,在下一次抽签之前,当时属州翘首以待的昆图斯·阿里乌斯便会接任前述职位。

§2.2.38

​iste omnibus dicis diem distulit, et eam diem constituit ut hanc Heraclii dicam sortiri post dies triginta ex lege posset. posteaquam ea dies venit, iste incipit simulare se velle sortiri. Heraclius cum advocatis adit et postulat ut sibi cum palaestritis, hoc est cum populo Syracusano, aequo iure disceptare liceat. adversarii postulant ut in eam rem iudices dentur, ex iis civitatibus quae in id forum convenirent electi, qui Verri viderentur: Heraclius contra, ut iudices ex lege Rupilia dentur, ut ab institutis superiorum, ab auctoritate senatus, ab iure omnium Siculorum ne recedatur.

那个恶棍推迟了所有诉状的审理日期,并另行确定了一个日期,以便在法定的三十日之后能够为赫拉克利乌斯的诉状抽签。及至该日到来,那个恶棍开始假装自己想要抽签。赫拉克利乌斯携诉讼辩护人前来,要求获准与竞技场管理人、即与叙拉古人民在平等的权利下进行辩论。对方则要求为此事指派裁判人,从聚集在该辖区的各城邦中选出维勒斯认为合适的人;赫拉克利乌斯则相反,要求依据《鲁皮利乌斯法》指派裁判人,以免违背前人的制度、元老院的威严以及全体西西里人的权利。

§2.2.39

​quid ego istius in iure dicundo libidinem et scelera demonstrem? quis vestrum non in urbana iuris dictione cognovit? quis umquam isto praetore Chelidone invita4 lege agere potuit? non istum, ut non neminem, provincia corrupit; idem fuit qui Romae. cum id quod omnes intellegebant diceret Heraclius, ius esse certum Siculis inter se quo iure certarent, legem esse Rupiliam quam P. Rupilius consul de decem legatorum sententia dedisset, hanc omnis semper in Sicilia consules praetoresque servasse, negavit se e lege Rupilia sortiturum: quinque iudices, quos commodum ipsi fuit, dedit.

何须我来揭露那个恶棍在司法裁判中的肆意妄为与罪行?诸位之中有谁在罗马城司法管辖中未曾见识过?在那个恶棍任法务官期间,若无赫利敦的同意,曾有谁能够依法行使诉讼?并非属州腐化了他(如某些人那样);他在此地一如在罗马。当赫拉克利乌斯陈述人尽皆知的事实——西西里人之间彼此争讼有着确定的法定权利,《鲁皮利乌斯法》乃执政官普布利乌斯·鲁皮利乌斯依据十人代表团决议所赋予,且西西里的历任执政官和法务官向来恪守此法——维勒斯却宣称自己绝不依《鲁皮利乌斯法》抽签:他直接指派了五个对他自己合意的人充当裁判人。

语法注4 条
  1. 2.2.35ad HS facile triciens

    介词 ad 连同数量词使用,表示“达到……之数”或“大约”。HS triciens 是 sestertium triciens centena milia(三百万塞斯退斯)的常规省略表达法。副词 facile(“轻易地”、“足足有”)用于强调这一数额只多不少。

  2. 2.2.36ut eum roget inspicienda, quae non reddat

    inspicienda 是中性复数宾格的动形容词,附属于表示要求的动词 roget,表达目的(“供其检视/鉴赏”)。随后的关系从句 quae non reddat 使用虚拟式现在时(reddat),表特征或行为者潜藏的意图(“借去却不打算归还的东西”)。

  3. 2.2.37diebus xxx sortiri dicam quibus scripta esset

    diebus xxx 为表示时间范围的夺格(“在三十日之内”)。关系从句 quibus scripta esset 中的 quibus 亦为夺格,指代自诉状呈递之日起算的三十天期限。虚拟式 scripta esset 则是由于转述法律条文内容而处于间接引语的从属从句中。

  4. 2.2.39Chelidone invita

    由专有名词 Chelidone 与形容词 invita 构成的独立夺格(“违背赫利敦心意之时”)。赫利敦是维勒斯在罗马任城市法务官时臭名昭著的情妇;西塞罗借此提醒法官,维勒斯干预司法的敲诈勒索早在罗马城任职时即已昭彰,并非因赴属州才腐化堕落。

翻译:Gemini 3.8 Flash(2026-11-29 发布)・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.2.35-2.2.39