← 西塞罗

驳维勒斯

§2.2.30-2.2.34

维勒斯对西西里司法制度的肆意操控

西塞罗揭露了维勒斯如何彻底操纵并扭曲西西里的司法制度,无视既有的管辖法规(如《鲁皮利乌斯法》与《希厄隆法》),通过荒谬的诉讼程式以及恐吓性的告示,指派亲信强加不公判决。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.2.30

​cum hos sibi quaestus constituisset magnos atque uberes ex his causis quas ipse instituerat cum consilio, hoc est cum sua cohorte, cognoscere, tum illud infinitum genus invenerat ad innumerabilem pecuniam corripiendam. Dubium nemini est quin omnes omnium pecuniae positae sint in eorum potestate qui iudicia dant, et eorum qui iudicant, quin nemo vestrum possit aedis suas, nemo fundum, nemo bona patria obtinere, si, cum haec a quopiam vestrum petita sint, praetor improbus, cui nemo intercedere possit, det quem velit iudicem, iudex nequam et levis quod praetor iusserit iudicet.

当他从那些由他亲自设立、并同顾问会——即同其随员班子——一同审理的案件中,为自己确立了如此巨大而丰厚的收益之后,他又发明了那套无边无际、用以攫取无数金钱的手段。谁也不会怀疑,凡人的一切财产都掌握在设立审判权者和行使审理权者的手中;若是当这些财产被从诸位任何人手中索要时,一个无人可以行使否决权的恶劣法务官随意指派裁判人,而一个卑劣轻浮的裁判人又完全按法务官的指令判决,那么诸位中绝不会有人能够保住自己的宅第,保住田产,保住父辈的家业。

§2.2.31

​si vero illud quoque accedit, ut praetor in ea verba iudicium det ut vel L. Octavius Balbus iudex, homo et iuris et offici peritissimus, non possit aliter iudicare, —si iudicium sit eius modi L. OCTAVIVS IVDEX ESTO. SI PARET FVNDUM CAPENATEM, QVO DE AGITVR, EX IVRE QVIRITIVM P. SERVILI ESSE, NEQVE IS FVNDVS Q. CATVLO RESTITVETVR,1 non necesse erit L. Octavio iudici cogere P. Servilium Q. Catulo fundum restituere, aut condemnare eum quem non oporteat? eius modi totum ius praetorium, omnis res iudiciaria fuit in Sicilia per triennium Verre praetore. decreta eius modi, SI NON ACCIPIT QVOD TE DEBERE DICIS, ACCVSES; SI PETIT, DVCAS:2 C. Fuficium duci iussit petitorem, L. Suettium, L. Racilium. iudicia eius modi: qui cives Romani erant iudicabant si Siculi essent, cum Siculos eorum legibus dari oporteret, qui Siculi, si cives Romani essent.

然而,如果再加上这种情况:法务官给出的诉讼程式措辞如此,以至于哪怕裁判人是卢基乌斯·奥克塔维乌斯·巴尔布斯——一位既精通法律又深明职责之士——也无法做出别的判决——如果诉讼程式是这样的形式:“卢基乌斯·奥克塔维乌斯为裁判人。如果查明争议中的卡佩纳田产按罗马市民法归普布利乌斯·塞尔维利乌斯所有,且该田产并未归还给昆图斯·卡图卢斯……”——那么裁判人卢基乌斯·奥克塔维乌斯难道不是必须强迫普布利乌斯·塞尔维利乌斯将田产归还给昆图斯·卡图卢斯,否则就不得不判决一个本不该受罚的人败诉吗?在维勒斯任法务官的三年间,西西里的全部法务官法与整个司法体制正是这般模样。他的裁决是这样的:“如果对方不接受你声称所欠的款额,你就起诉;如果对方起诉索要,你就将其带走拘禁。”他竟下令将原告盖乌斯·富菲基乌斯、卢基乌斯·苏埃蒂乌斯、卢基乌斯·拉基利乌斯拘禁带走。审判也是如此:本该依其法律指派西西里人的场合,却由罗马公民审判涉及西西里人的案子;涉及罗马公民的案子,却由西西里人来审理。

§2.2.32

​verum ut totum genus amplectamini iudiciorum, prius iura Siculorum, deinde istius instituta cognoscite. Siculi hoc iure sunt ut, quod civis cum cive agat, domi certet suis legibus,3 quod Siculus cum Siculo non eiusdem civitatis, ut de eo praetor iudices ex P. Rupili decreto, quod is de decem legatorum sententia statuit, quam illi legem Rupiliam vocant, sortiatur. quod privatus a populo petit aut populus a privato, senatus ex aliqua civitate qui iudicet datur, cum alternae civitates reiectae sunt; quod civis Romanus a Siculo petit, Siculus iudex, quod Siculus a civi Romano, civis Romanus datur; ceterarum rerum selecti iudices ex conventu civium Romanorum proponi solent. inter aratores et decumanos lege frumentaria, quam Hieronicam appellant, iudicia fiunt.

不过,为了让诸位彻底了解审判的全貌,请先知晓西西里人的权利,然后再了解这个人的做派。西西里人享有如下权利:同城公民之间的诉讼,依本邦法律在本地解决;不同城邦的西西里人之间的诉讼,法务官应根据普布利乌斯·鲁皮利乌斯依十人代表团决议所制定的法令(他们称之为《鲁皮利乌斯法》)抽签选定裁判人;私人向城邦起诉或城邦向私人起诉时,在城邦被交替排除后,由某个城邦的元老院负责审理;罗马公民起诉西西里人时,指派西西里人担任裁判人;西西里人起诉罗马公民时,指派罗马公民担任裁判人;其他事项,通常从罗马公民在留公会中挑选并提出裁判人;在农户与什一税承包商之间,依据被称为《希厄隆法》的粮食法进行审判。

§2.2.33

​haec omnia isto praetore non modo perturbata, sed plane et Siculis et civibus Romanis erepta sunt. primum suae leges: quod civis cum civi ageret, aut eum iudicem quem commodum erat,—praeconem, haruspicem, medicum suum,—dabat, aut si legibus erat iudicium constitutum et ad civem suum iudicem venerant, libere civi iudicare non licebat. edictum enim hominis cognoscite, quo edicto omnia iudicia redegerat in suam potestatem, SI QUI PERPERAM IVDICASSET, SE COGNITVRVM; CVM COGNOSSET, ANIMADVERSVRVM. Idque cum faciebat, nemo dubitabat quin, cum iudex alium de suo iudicio putaret iudicaturum seque in eo capitis periculum aditurum, voluntatem spectaret eius quem statim de capite suo putaret iudicaturum.

这一切在那个恶棍任法务官期间不仅遭到破坏,而且完全从西西里人和罗马公民手中被剥夺殆尽。首先是他们自己的法律:同城公民之间起诉时,他要么指派合他心意的人——他自己的传令官、占卜官、医生——担任裁判人;要么即使依法设立了审理,当事人来到了同胞公民裁判人面前,该公民也无法自由判决。因为请诸位听听这个人的告示,他正是凭着这道告示将所有审判统统置于自己的掌控之下:“若有人做出枉法判决,本官将亲自审理;查明之后,必予严惩。”当他做出这种规定时,谁也不会怀疑,既然裁判人认为别人将对自己的判决进行裁决,自己在此事上将面临性命与公民权的危险,他就必然会迎合那个他认为马上就会裁决自己性命者的心意。

§2.2.34

​selecti ex conventu aut propositi ex negotiatoribus iudices nulli: haec copia, quam dico, iudicum cohors non Q. Scaevolae, qui tamen de cohorte sua dare non solebat, sed C. Verris. cuius modi cohortem putatis hoc principe fuisse? sicubi videtis edictum, SI QVI PERPERAM IVDICARIT SENATVS, eum quoque ostendam, si quando sit datus, coactu istius quod non senserit iudicasse. ex lege Rupilia sortitio nulla, nisi cum nihil intererat istius; lege Hieronica iudicia plurimarum controversiarum sublata uno nomine omnia; de conventu ac negotiatoribus nulli iudices. quantam potestatem habuerit videtis, quas res gesserit cognoscite.

从公会中挑选或从商人中提出的裁判人全都不复存在;我所说的这大批裁判人,不是昆图斯·斯凯沃拉的随员——斯凯沃拉从来不会从自己的随员中指定裁判人——而是盖乌斯·维勒斯的随员班子。在这样的头目之下,诸位以为会有怎样的随员团队?只要诸位在哪里看到告示写着“若有元老院做出枉法判决”,我也会指明,即使真有元老院被指派审理,也是在那个恶棍的胁迫下违心判决的。依据《鲁皮利乌斯法》进行的抽签,除与他毫无利害关系之外,根本不存在;依据《希厄隆法》关于极多争议的审判,全都在一个借口下一笔勾销;公会与商人中没有一人被选为裁判人。诸位看到了他拥有的权力何其巨大,现在请听听他犯下的恶行吧。

语法注3 条
  1. 2.2.31L. OCTAVIVS IVDEX ESTO. SI PARET FVNDUM CAPENATEM, QVO DE AGITVR, EX IVRE QVIRITIVM P. SERVILI ESSE, NEQVE IS FVNDVS Q. CATVLO RESTITVETVR

    法务官恶意草拟诉讼程式(formula)的典型示例。按常规物权请求权程式,本应表述为“若查明该田产归原告(Q. 卡图卢斯)所有且未予返还,则判处被告(P. 塞尔维利乌斯)败诉”。维勒斯在请求前提(intentio)中却将所有权人写成被告 P. 塞尔维利乌斯,同时仍要求将田产返还给 Q. 卡图卢斯,从而使公正的裁判人依法也被迫逼迫真正的所有权人交出土地或作不公判决。

  2. 2.2.31SI NON ACCIPIT QVOD TE DEBERE DICIS, ACCVSES; SI PETIT, DVCAS

    直接引用法务官裁决命令的语句,在归结句中使用现在时虚拟式(accuses, ducas)表达指令。动词 ducere 在罗马法中通常指将无力偿债的债务人带走拘押的权利;而维勒斯却倒行逆施,允许债务人将前来讨债的债权人(petitor)带走拘禁,后文列举的富菲基乌斯等人正是受害的债权人。

  3. 2.2.32Siculi hoc iure sunt ut, quod civis cum cive agat, domi certet suis legibus

    hoc iure sunt 是表示属性和状态的夺格谓语(“西西里人享有如此法律地位”)。其后的 ut 从句引出权利的具体内容。此处的 quod 并非普通关系代名词,而是引导说明案由或情形的代名词从句(“就同城公民之间起诉而言……”),并与后文一系列并列结构(quod Siculus cum Siculo..., quod privatus..., quod civis Romanus...)相呼应。

翻译:Gemini 3.8 Flash(2026-11-29 发布)・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.2.30-2.2.34