← 西塞罗

驳维勒斯

§2.2.40-2.2.44

赫拉克利乌斯的逃亡与缺席审判判决

西塞罗谴责维勒斯无视《鲁皮利乌斯法》而专断指派五名裁判人,迫使深感陷阱重重的赫拉克利乌斯连夜逃离叙拉古。随后他详述了维勒斯为掩饰违法行为而仓促重新组织虚假抽签,并以此缺席判处赫拉克利乌斯败诉以侵吞其巨额财产的恶劣行径。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.2.40

​quid hoc homine facias? quod supplicium dignum libidine eius invenias? praescriptum tibi cum esset, homo deterrime et impudentissime, quem ad modum iudices inter Siculos dares, cum imperatoris populi Romani auctoritas, legatorum decem, summorum hominum, dignitas, senatus consultum intercederet, quo senatus consulto P. Rupilius de decem legatorum sententia leges in Sicilia constituerat, cum omnes ante te praetorem Rupilias leges et in ceteris rebus et in iudiciis maxime servassent, tu ausus es pro nihilo prae tua praeda tot res sanctissimas ducere?1 tibi nulla lex fuit, nulla religio, nullus existimationis pudor, nullus iudici metus? nullius apud te gravis auctoritas, nullum exemplum quod sequi velles?

对于这样的人,该拿他怎么办?又去何处寻得与他的贪婪相称的惩罚?极恶且极无耻之徒啊,既然早有规定指示你应当如何在西西里人之间指派裁判人,既然有罗马人民统帅的权威、十位最高显贵代表的尊严以及元老院决议在先——普布利乌斯·鲁皮利乌斯正是依据该元老院决议并根据十人代表团的意见确立了西西里的各项法律——既然在你担任法务官之前的历任官长在其他事务中、尤其是诉讼中都恪守《鲁皮利乌斯法》,你竟敢为了自己的掠夺物而将如此多至为神圣的事物视为无物吗?难道对你而言竟无任何法律、无任何敬畏、对声誉毫无羞耻、对审判毫无畏惧吗?难道在你面前竟无任何人的威权有分量,无任何先例是你愿意效仿的吗?

§2.2.41

​verum, ut institui dicere, quinque iudicibus nulla lege, nullo instituto, nulla reiectione, nulla sorte ex libidine istius datis, non qui causam cognoscerent, sed qui quod imperatum esset iudicarent, eo die nihil actum est; adesse iubentur postridie. Heraclius interea, cum omnis insidias fortunis suis a praetore fieri videret, capit consilium de amicorum et propinquorum sententia non adesse ad iudicium; itaque illa nocte Syracusis profugit. iste postridie mane, cum multo maturius quam umquam antea surrexisset, iudices citari iubet. Vbi comperit Heraclium non adesse, cogere incipit eos ut absentem Heraclium condemnent. illi eum commonefaciunt ut, si sibi videatur, utatur instituto suo nec cogat ante horam decimam de absente secundum praesentem iudicare:2 impetrant.

然而,正如我刚才所讲,在没有任何法律、任何规章、任何回避、任何抽签的情况下,仅凭那个恶棍的任性指派了五名裁判人,他们并非为了审理案件,而是为了依照指令进行判决,当天未作任何审理;他们奉命次日到庭。其间,赫拉克利乌斯眼见法务官正对其财产设下重重圈套,便听从友人与亲属的意见,决定不到庭应诉;于是在那天夜里,他逃离了叙拉古。次日清晨,那个恶棍比以往任何时候都起得早得多,下令传唤裁判人。当得知赫拉克利乌斯并未到庭时,他便开始强迫他们缺席判处赫拉克利乌斯败诉。裁判人提醒他,若他以为合适,应当遵循他自己的常规,切莫强迫他们在第十刻之前对缺席者作出有利于出庭者的判决:他们达成了这一要求。

§2.2.42

​interea sane perturbatus et ipse et eius amici et consiliarii moleste ferre coeperunt Heraclium profugisse; putabant absentis damnationem, praesertim tantae pecuniae, multo invidiosiorem fore quam si praesens damnatus esset. eo accedebat quod iudices e lege Rupilia dati non erant; multo etiam rem turpiorem fore et iniquiorem visum iri intellegebant. itaque hoc dum corrigere vult, apertior eius cupiditas improbitasque facta est. nam illis quinque iudicibus uti se negat; iubet, id quod initio lege Rupilia fieri oportuerat, citari Heraclium et eos qui dicam scripserant; ait se iudices ex lege velle sortiri. quod ab eo pridie, cum multis lacrimis cum oraret atque obsecraret, Heraclius impetrare non potuerat, id ei postridie venit in mentem, ex lege Rupilia sortiri dicas oportere. educit ex urna tris; his ut absentem Heraclium condemnent imperat; itaque condemnant.

在此期间,那个恶棍本人及其友人与顾问们感到十分不安,开始对赫拉克利乌斯的出逃深感懊恼;他们认为,缺席判决一人败诉,尤其是涉及如此巨额财产时,比起当面判处他败诉,会激起大得多的公愤。此外,裁判人并非依《鲁皮利乌斯法》所指派;他们明白此事将被视作更加可耻和不公。因此,当他企图弥补这一点时,其贪婪与恶劣反而暴露得更加彻底。因为他声称自己不再起用那五名裁判人;他下令传唤赫拉克利乌斯与提起诉状之人——这本是最初就该依据《鲁皮利乌斯法》履行的程序;他声称自己希望依法抽签决定裁判人。前一日赫拉克利乌斯痛哭流涕、苦苦哀求而未能从他那里得到的事情,即应当依《鲁皮利乌斯法》为诉状抽签,在次日却忽然进入了他的脑海。他从瓮中抽出三人;命令他们缺席判处赫拉克利乌斯败诉;于是他们便判处了其败诉。

§2.2.43

​quae, malum, ista fuit amentia! Ecquando te rationem factorum tuorum redditurum putasti? ecquando his de rebus talis viros audituros existimasti? petatur hereditas ea, quae nulla debetur, in praedam praetoris?3 interponatur nomen civitatis? imponatur honestae civitati turpissima persona calumniae? neque hoc solum, sed ita res agatur ut ne simulatio quidem aequitatis ulla adhibeatur? nam, per deos immortalis, quid interest utrum praetor imperet vique cogat aliquem de suis bonis omnibus decedere, an huiusce modi iudicium det, quo iudicio indicta causa fortunis omnibus everti4 necesse sit?

天哪,那是何等的疯狂!你可曾认为自己终有一日要为自己的所作所为交代账目吗?你可曾以为如此显要的人物终有一日会听闻这些勾当吗?难道那笔根本不该偿付的遗产,竟要为了法务官的囊中之物而被追索?难道城邦的名义竟要被用作幌子?难道这等最可耻的诬告面具竟要强加给一座可敬的城邦?不仅如此,难道行事竟至于连起码的公平表象都不屑维持吗?凭着不朽的神明起誓,法务官直接下令并以强力逼迫某人交出其全部财产,与他给予这样一种未经抗辩即必然被剥夺全部财产的审判之间,究竟有何区别?

§2.2.44

​profecto enim negare non potes te ex lege Rupilia sortiri iudices debuisse, cum praesertim Heraclius id postularet. sin illud dicis, te Heraclii voluntate ab lege recessisse, ipse te impedies, ipse tua defensione implicabere; quare enim primum ille adesse noluit, cum ex eo numero iudices haberet quos postularat? deinde tu cur post illius fugam iudices alios sortitus es, si eos qui erant antea dati utriusque dederas voluntate? deinde ceteras dicas omnis illo foro M. Postumius quaestor sortitus est: hanc solam tu illo conventu reperiere sortitus.

诚然,你决无法否认你本应依据《鲁皮利乌斯法》抽签指派裁判人,尤其是在赫拉克利乌斯提出此项要求的情况下。可是,若你声称自己是依赫拉克利乌斯的意愿才背离法律,你必将自相矛盾,深陷于自己的辩解之中。因为倘若他已经从那批人中获得了自己所要求的裁判人,起初为何不愿到庭?再者,如果你早先指派的裁判人是经由双方同意给出的,为何在他出逃之后你又抽签决定其他裁判人?此外,在那次司法辖区集会中,财务官马尔库斯·波斯图米乌斯为所有其他诉状主持了抽签:人们将会发现,唯独这一桩诉状是由你在那场集会上亲自抽签决定的。

语法注4 条
  1. 2.2.40pro nihilo prae tua praeda tot res sanctissimas ducere

    介词 prae 在此表示比较与对照(“比起……”、“在……面前”),与习惯短语 pro nihilo ducere(“视若无物”)连用,构成“比起你的掠夺物,将如此多至圣之事视作毫无价值”之意。

  2. 2.2.41de absente secundum praesentem iudicare

    罗马法诉讼术语。短语 iudicare secundum aliquem 意为“作出有利于某人的判决(判某人胜诉)”。因此 de absente secundum praesentem 表示“在一方缺席的情况下,作出有利于到庭一方的判决”。

  3. 2.2.43petatur hereditas ea, quae nulla debetur, in praedam praetoris?

    此处的连串独立虚拟式(petatur、interponatur、imponatur、agatur)为修辞疑问句中表示强烈愤慨与抗议的商讨或驳斥性虚拟式(deliberative / indignant subjunctive),意为“难道应当……吗?(决不应当)”。此外,quae nulla debetur 中的 nulla 具有强化修饰的副词性表语功用,意为“全然无需支付”。

  4. 2.2.43indicta causa fortunis omnibus everti

    短语 indicta causa 为含有否定前缀 in- 的动词性形容词 indictus(未经陈述的)构成的夺格绝对结构,属法律熟语,意为“未经申辩”、“未经抗辩审理”。everti 为被动不定词,意为“被颠覆/剥夺全部财产”。

翻译:Gemini 3.8 Flash(2026-11-29 发布)・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.2.40-2.2.44