← 西塞罗

驳维勒斯

§2.2.25-2.2.29

阿吉里乌姆兄弟案与总督的随员责任

西塞罗列举了阿吉里乌姆两兄弟遭遇诬告勒索的案例,驳斥了“赃款未亲手收取”的辩词,指出行省长官必须对其随员的行为负责,并引小西庇阿的逸事作为明哲官员的典范。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.2.25

​accipite aliam in minore pecunia non minus impudentem calumniam. Sosippus et Philocrates fratres sunt Agyrinenses. Horum pater abhinc duo et xx annos est mortuus; in cuius testamento, quodam loco si commissum quid esset,1 multa erat Veneri. ipso vicensimo anno, cum tot interea praetores, tot quaestores, tot calumniatores in provincia fuissent, hereditas ab his Veneris nomine petita est. causam Verres cognoscit, pecuniam per Volcatium accipit, fere ad HS cccc milia, a duobus fratribus. multorum testimonia audistis antea. vicerunt Agyrinenses fratres ita ut egentes inanesque discederent.2

请诸位再听听另一桩涉及金额虽少、但同样厚颜无耻的诬告。索西普斯与菲洛克拉特斯是来自阿吉里乌姆的亲兄弟。他们的父亲死于二十二年前;在其遗嘱中,若某项条款遭到违背,便规定了向维纳斯神缴纳罚金。偏偏就在第二十年,尽管其间行省内经历了如此多的法务官、如此多的财务官、如此多的告密者,那笔遗产却在维纳斯的名义下向他们索取了。维勒斯亲自审理此案,并通过沃尔卡蒂乌斯从两兄弟手中收取了近四十万塞斯特斯。诸位此前已听过许多人的证言。阿吉里乌姆的两兄弟虽打赢了官司,结果却是落得一贫如洗、两手空空地离去。

§2.2.26

​at enim ad Verrem pecunia ista non pervenit. quae ista defensio est? utrum adseveratur in hoc an temptatur? mihi enim res nova est. Verres calumniatorem adponebat, Verres adesse iubebat, Verres cognoscebat, Verres iudicabat; pecuniae maximae dabantur; qui dabant causas obtinebant. tu mihi ita defendas, 'non est ista Verri numerata pecunia?' adiuvo te; mei quoque testes idem dicunt; Volcatio dicunt sese dedisse. quae vis erat in Volcatio tanta ut HS cccc milia duobus hominibus auferret? ecquis Volcatio, si sua sponte venisset, unam libellam dedisset? veniat nunc, experiatur: tecto recipiet nemo. at ego amplius dico: HS quadringentiens cepisse te arguo contra leges; nego tibi ipsi ullum nummum esse numeratum; sed cum ob tua decreta, ob edicta, ob imperia, ob iudicia pecuniae dabantur, non erat quaerendum cuius manu numerarentur, sed cuius iniuria cogerentur.

然而对方辩称:“那笔钱并未落入维勒斯手中。”这算什么辩护?对此点究竟是确切的断言,还是仅仅一种试探?因为对我来说这完全是件新鲜事。是维勒斯指派诬告者,是维勒斯命令出庭,是维勒斯审理,是维勒斯判决;巨款被送出;凡送钱者皆胜诉。难道你竟敢对我这样辩护:“那笔钱并未数给维勒斯”?我来帮你吧;我的证人们也是这样说的;他们说自己是给了沃尔卡蒂乌斯。沃尔卡蒂乌斯究竟有何等巨大威力,竟能从两个人手中夺走四十万塞斯特斯?如果沃尔卡蒂乌斯凭自己个人前来,难道会有人给他哪怕一枚分币吗?让他现在来试试看:绝不会有人收留他进屋。但我还要说得更进一步:我指控你违法收取了四千万塞斯特斯;我承认没有一枚钱币是当面数给你的;然而,既然款项是因你的法令、你的告示、你的行政命令、你的判决而送出的,那么该追问的就不应是钱是经由谁的手数出的,而是因谁的不公而被强索的。

§2.2.27

​comites illi tui delecti manus erant tuae; praefecti, scribae, accensi, medici, haruspices, praecones manus erant tuae; ut quisque te maxime cognatione adfinitate necessitudine aliqua attingebat, ita maxime manus tua putabatur; cohors tota illa, quae plus mali Siciliae dedit quam si centum cohortes fugitivorum fuissent, tua manus sine controversia fuit. quicquid ab horum quopiam captum est, id non modo tibi datum, sed tua manu numeratum iudicari necesse est. nam si hanc defensionem probabitis, 'non accepit ipse,' licet omnia de pecuniis repetundis iudicia tollatis.3 nemo umquam reus tam nocens adducetur qui ista defensione non possit uti; etenim cum Verres utatur, quis erit umquam posthac reus tam perditus qui non ad Q. Muci innocentiam referatur, si cum isto conferatur? neque nunc tam isti mihi Verrem defendere videntur quam in Verre defensionis temptare rationem.

你那些精心挑选的随从就是你的手;军官、文书、侍役、随从医生、占卜官、传令官,都是你的手;每个人因血统、姻亲或某种亲密关系同你联系得越紧密,就越被视为你的手;整个随员团队给西西里带来的危害,比一百队逃亡奴隶所能造成的还要多,无可争辩地是你的手。凡被这些人中任何一人所攫取之物,不仅必须判定是给予你的,而且必须判定是由你的手亲自数出的。因为如果诸位认可这种“他本人并未收取”的辩护,诸位大可废除所有关于追讨贪污赃款的审判。再罪大恶极的被告被押上法庭,也绝不可能无法使用这种辩解;因为既然维勒斯能够使用它,今后难道还会有哪个无可救药的被告,若与这个人相比,不显得堪与昆图斯·穆基乌斯的清白相提并论吗?依我看,那些人现在与其说是在为维勒斯辩护,不如说是在维勒斯身上试探一种辩护策略。

§2.2.28

​qua de re, iudices, magnopere vobis providendum est: pertinet hoc ad summam rem publicam et ad existimationem ordinis nostri salutemque sociorum. si enim innocentes existimari volumus, non solum nos, sed etiam nostros comites praestare debemus.4 primum omnium opera danda est ut eos nobiscum educamus qui nostrae famae capitique consulant; deinde, si in hominibus eligendis nos spes amicitiae fefellerit, ut vindicemus, missos faciamus, semper ita vivamus ut rationem reddendam nobis arbitremur. Africani est hoc, hominis liberalissimi—verum tamen ea liberalitas est probanda quae sine periculo existimationis est, ut in illo fuit:

审判员诸位,关于此事诸位必须格外警惕:这关乎国家的最高利益,关乎我们阶层的声誉以及盟友的安危。因为如果我们希望被视为清白,就不仅必须保证我们自身,还必须保证我们的随员。首先必须全力以赴将那些会顾及我们名声与性命的人带在身边;其次,如果在择人上对友谊的期望欺骗了我们,我们必须惩戒他们、遣散他们,并时刻牢记我们必须为此承担交代与清算的责任。这是阿非利加努斯的做法,一位极其宽宏大度的人物——然而,唯有像在他身上那样不危及自身声誉的宽宏大度,才是值得称道的:

§2.2.29

​cum ab eo quidam vetus adsectator et ex numero amicorum non impetraret uti se praefectum in Africam duceret, et id ferret moleste, 'noli,' inquit, 'mirari si tu hoc a me non impetras. ego iam pridem ab eo cui meam existimationem caram fore arbitror peto ut mecum praefectus proficiscatur, et adhuc impetrare non possum.' etenim re vera multo magis est petendum ab hominibus, si salvi et honesti esse volumus, ut eant nobiscum in provinciam, quam in benefici loco deferendum. sed tu cum et tuos amicos in provinciam quasi in praedam invitabas et cum iis ac per eos praedabare et eos in contione anulis aureis donabas, non statuebas tibi non solum de tuis, sed etiam de illorum factis rationem esse reddendam?

当他的一位旧日追随者兼朋友向他请求带自己作为军官前往阿非利加而未获准许并为此心怀怨怼时,阿非利加努斯说道:“如果你未能从我这里求得此事,请不必惊讶。我早已在恳请一位我认为会珍惜我名声的人作为军官与我同行,而至今尚且未能求得。”实际上,如果我们希望保全自身与名节,真正该做的是多方恳请他人随同我们前往行省,而非将其作为恩惠施予他人。可是你呢,当你把朋友们招引到行省如同招引他们前去劫掠,与他们一同掠夺并通过他们掠夺,并在公众集会上赏赐他们金戒指时,难道你没有意识到,你不仅要为自己的行为、而且必须为他们的所作所为负责吗?

语法注4 条
  1. 2.2.25quodam loco si commissum quid esset

    在法律用语中,committere 指违反遗嘱或契约条款而“触发罚则、构成违约”(committere multam)。此处过去完成时虚拟式 commissum quid esset 是遗嘱条款在间接引语次等时态序列中的未来完成时替代。

  2. 2.2.25vicerunt Agyrinenses fratres ita ut egentes inanesque discederent

    ita ut 引导带有约束性或讽刺对比意味的结果从句,意为“胜诉的结果却是落得一贫如洗、空手而去”,生动刻画了诉讼获胜却遭勒索破产的讽刺现实。

  3. 2.2.27licet omnia de pecuniis repetundis iudicia tollatis

    无人称动词 licet 直接后接虚拟式 tollatis(省略 ut),表达一种近乎讽刺的容许或推论结果:“诸位尽可废除一切追索财物的审判”。

  4. 2.2.28non solum nos, sed etiam nostros comites praestare debemus

    praestare 搭配宾格(nos, comites),在此具有法律与道德层面的“为……担保”“为……承担责任”之意,指长官必须为其随从的行为负责。

翻译:Gemini 3.8 Flash(2026-11-29 发布)・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.2.25-2.2.29