← 西塞罗

驳维勒斯

§2.2.19-2.2.24

敲诈勒索哈莱萨的迪奥遗产

西塞罗揭露了维勒斯刚抵达西西里便盯上哈莱萨富豪迪奥的继承财产,利用臭名昭著的告密者借口对维纳斯神庙的罚金条款进行敲诈勒索,并援引克洛鲁斯、卢库鲁斯的证言以及辩护人霍尔滕西乌斯本人的亲历事实加以佐证。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.2.19

​quo die Siciliam attigit—videte satisne paratus ex illo omine urbano ad everrendam provinciam venerit,—statim Messana litteras Halaesam mittit (quas ego istum in Italia conscripsisse arbitror; nam simul atque e navi egressus est dedit), Halaesinus ad se Dio continuo veniret;1 se de hereditate velle cognoscere quae eius filio a propinquo homine, Apollodoro Laphirone, venisset.

在他踏上西西里土地的那一天——看他是否带着城里传出的那条预兆、为了扫荡该行省做足了准备而来!——他立刻从梅萨纳向哈莱萨发出信件(我认为这是他在意大利就已写好的,因为他刚一下船便发出了),命令哈莱萨的迪奥即刻前来见他;声称自己想审理其子从一位近亲阿波罗多洛斯·拉菲隆那里继承的遗产。

§2.2.20

​ea erat, iudices, pergrandis pecunia. hic est Dio, iudices, nunc beneficio Q. Metelli civis Romanus factus; de quo multis viris primariis testibus multorumque tabulis vobis priore actione satis factum est, HS deciens numerata esse ut eam causam, in qua ne tenuissima quidem dubitatio posset esse, isto cognoscente obtineret; praeterea greges nobilissimarum equarum abactos, argenti vestisque stragulae domi quod fuerit esse direptum; ita HS deciens Q. Dionem, quod hereditas ei venisset, nullam aliam ob causam perdidisse.

审判员诸位,那是一笔巨款。审判员诸位,这位迪奥如今已因昆图斯·梅泰卢斯的恩惠而成为罗马公民;关于他,在上一轮审讯中,通过诸多显要人物的作证以及许多人的账册,已向诸位充分证实:他付出了足足一百万塞斯特斯现款,以便在那个人担任审判者时打赢这场本无一丝一毫疑点的官司;此外,最名贵的母马群被赶走,家中的银器与挂毯被洗劫一空;昆图斯·迪奥仅仅因为得到了一笔遗产,别无其他缘由,就损失了一百万塞斯特斯。

§2.2.21

​quid? haec hereditas quo praetore Dionis filio venerat? eodem quo Anniae, P. Anni senatoris filiae, eodem quo M. Liguri senatori, C. Sacerdote praetore. quid? tum nemo molestus Dioni fuerat? non plus quam Liguri Sacerdote praetore. quid? tum ad Verrem quis detulit? nemo; nisi forte existimatis ei quadruplatores ad fretum praesto fuisse. ad urbem cum esset, audivit Dioni cuidam Siculo permagnam venisse hereditatem; heredem statuas iussum esse in foro ponere; nisi posuisset, Veneri Erycinae esse multatum. tametsi positae essent ex testamento, tamen putabat, quoniam Veneris nomen esset, causam calumniae se reperturum.

怎么?这笔遗产是在哪位法务官任内落到迪奥之子手中的?正是在落到元老院议员普布利乌斯·安尼乌斯之女安尼亚手中、落到元老院议员马尔库斯·利古尔手中的同一个时期,即盖乌斯·萨凯尔多斯任法务官时。怎么?当时有人去刁难迪奥吗?在萨凯尔多斯任法务官时,没有谁比对利古尔更加刁难他。怎么?那么当时是谁向维勒斯告发的?没有人;除非诸位以为四倍赏金告密者早就在海峡边恭候他了。当他在罗马城附近时,就听说某位西西里人迪奥继承了一笔巨额遗产;继承人被要求在集市中树立雕像;若未树立,则需向埃律克斯的维纳斯缴纳罚金。尽管依照遗嘱雕像已经树立,但他仍认为,既然有维纳斯的名字,自己就能找到构陷罗织的借口。

§2.2.22

​itaque adponit qui petat Veneri Erycinae illam hereditatem. non enim quaestor petit, ut est consuetudo, is qui Erycum montem obtinebat: petit Naevius Turpio quidam, istius excursor et emissarius, homo omnium ex illo conventu quadruplatorum deterrimus, C. Sacerdote praetore condemnatus iniuriarum; etenim erat eius modi causa ut ipse praetor, cum quaereret calumniatorem, paulo tamen consideratiorem reperire non posset. hunc hominem Veneri absolvit, sibi condemnat.2 maluit videlicet homines peccare quam deos: se potius a Dione quod non licebat, quam venerem quod non debebatur auferre.

因此,他指派了一名为埃律克斯的维纳斯索讨那笔遗产的人。因为索讨的并非惯例中主管埃律克斯山的那位财务官:索讨者是某个叫奈维乌斯·图尔皮奥的人,那个人的爪牙和密探,是那处审判区所有告密者中最卑劣之徒,曾在盖乌斯·萨凯尔多斯任法务官时因侵害罪被判有罪;实际上,这桩案件的性质就是如此,以至于法务官自己寻找诬告者时,也找不出稍有顾忌之人。对于维纳斯,他判此人〔迪奥〕无罪;而为了自己,他却将其定罪。他显然宁愿让凡人犯罪也不愿让神明犯罪:宁愿由自己从迪奥那里夺取非法的钱财,也不愿维纳斯去拿走本不该得到的款项。

§2.2.23

​quid ego hic nunc Sex. Pompei Chlori testimonium recitem, qui causam Dionis egit, qui omnibus rebus interfuit, hominis honestissimi, tametsi civis Romanus virtutis causa iam diu est, tamen omnium Siculorum primi ac nobilissimi? quid ipsius Q. Caecili Dionis, hominis probatissimi ac pudentissimi? quid L. Caecili, L. Liguris, T. Manili, L. Caleni? quorum omnium testimoniis de hac Dionis pecunia confirmatum est. dixit hoc idem M. Lucullus, se de his Dionis incommodis pro hospitio quod sibi cum eo esset iam ante cognosse.

我现在何必在此宣读塞克斯图斯·庞培乌斯·克洛鲁斯的证词呢?他曾为迪奥辩护并参与了全部过程,是一位极其体面的人物,尽管因其功德早已成为罗马公民,却依然是所有西西里人中最杰出、最高贵的人;何必宣读昆图斯·凯基利乌斯·迪奥本人的证词呢,他是位极受赞誉且极为严谨的人物;何必宣读卢基乌斯·凯基利乌斯、卢基乌斯·利古尔、提图斯·马尼利乌斯、卢基乌斯·卡莱努斯的证词呢?通过他们所有人的证言,关于迪奥这笔钱财的事实已获确证。马尔库斯·卢库卢斯也说了同样的话,表明他因与迪奥的宾客关系,早已获知了迪奥遭受的这些苦难。

§2.2.24

​quid? Lucullus, qui tum in Macedonia fuit, melius haec cognovit quam tu, Hortensi, qui Romae fuisti, ad quem Dio confugit, qui de Dionis iniuriis gravissime per litteras cum Verre questus es? nova tibi haec sunt? inopinata? nunc primum hoc aures tuae crimen accipiunt? nihil ex Dione, nihil ex socru tua, femina primaria, Servilia, vetere Dionis hospita, audisti? nonne multa mei testes quae tu scis nesciunt? nonne te mihi testem in hoc crimine eripuit non istius innocentia, sed legis exceptio?3 recita. TESTIMONIA LVCVLLI, CHLORI, DIONIS. satisne vobis magnam pecuniam Venerius homo, qui e Chelidonis sinu in provinciam profectus esset, Veneris nomine quaesisse videtur?

怎么?当时人在马其顿的卢库卢斯,难道比身在罗马、迪奥曾向其求助、且曾就迪奥遭受的不公极为严厉地致信维勒斯抗议的你——霍尔滕西乌斯——还要更清楚这些事吗?这些对你而言是新鲜事吗?是始料未及的吗?你的耳朵如今是第一次听到这项指控吗?你从迪奥那里一无所闻,从你那位显赫的岳母、迪奥的老东道主塞尔维利娅那里一无所闻吗?难道我的证人们所不知晓的许多事,你不是都心知肚明吗?在这项罪名上剥夺了你作为我的证人的资格的,难道不正是法律的免证例外,而非那个人的清白无辜吗?宣读吧。——卢库卢斯、克洛鲁斯、迪奥的证言。——从赫利冬的怀抱启程前往行省的这位维纳斯宠儿,以维纳斯的名义聚敛了如此巨额的金钱,在诸位看来难道还不够多吗?

语法注3 条
  1. 2.2.19Halaesinus ad se Dio continuo veniret

    承接前文的 litteras ... mittit(发信),表示信件所传达之命令或要求内容的间接命令句。连词 ut 被省略,动词因配合历史现在时 mittit 而采用未完成过去时虚拟式 veniret。

  2. 2.2.22hunc hominem Veneri absolvit, sibi condemnat

    Veneri 与 sibi 是利害与格,指示判决结果或赔偿利益的归属对象。通常 absolvere(宣判无罪)和 condemnare(定罪/判罚)接属格或夺格以表示罪名或刑罚,此处则采用修辞性的对称用法,讽刺维勒斯免除了迪奥对维纳斯的债务,却将其判罚归入自己的腰包。

  3. 2.2.24nonne te mihi testem in hoc crimine eripuit non istius innocentia, sed legis exceptio?

    eripuit 构成的双重宾格:直接宾语为 te,宾语补足语为 testem,主语是 non istius innocentia, sed legis exceptio。legis exceptio 指法律中免除辩护人或特定亲属作证义务的除外条款。西塞罗借此指出,霍尔滕西乌斯未能成为控方证人不是因为维勒斯无罪,而是受制于法定的免责条款。

翻译:Gemini 3.8 Flash(2026-11-29 发布)・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.2.19-2.2.24