- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.1.154-2.1.158
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗揭露了维勒斯在卡斯托尔神庙修缮中的露骨腐败,以及他在主持奥皮米乌斯审判时敲诈掠夺财产的恶行,指出维勒斯为掩盖罪责而系统性篡改公私账簿并企图操控审判员的抽签程序。
quaerimus etiam quid iste in ultima Phrygia, quid in extremis Pamphyliae partibus fecerit, qualis in bello praedonum praedo ipse fuerit qui in foro populi Romani pirata nefarius reperiatur? dubitamus quid iste in hostium praeda molitus sit, qui manubias sibi tantas ex L. Metelli manubiis fecerit, qui maiore pecunia quattuor columnas dealbandas quam ille omnis aedificandas locaverit? exspectemus quid dicant ex Sicilia testes? quis umquam templum illud aspexit quin avaritiae tuae, quin iniuriae, quin audaciae testis esset?1 quis a signo Vortumni in circum maximum venit quin is uno quoque gradu de avaritia tua commoneretur? quam tu viam tensarum atque pompae eius modi exegisti ut tu ipse illa2 ire non audeas. te putet quisquam, cum ab Italia freto diiunctus esses, sociis temperasse, qui aedem Castoris testem tuorum furtorum esse volueris? quam populus Romanus cotidie, iudices etiam tum cum de te sententiam ferent, videbunt.
难道我们还要去追问,那个在罗马人民的广场上被查明是罪恶海盗的家伙,在遥远的弗里吉亚、在潘菲利亚的边陲做过什么,在海盗战争中他自己又是怎样一个掠夺者吗?那个从卢基乌斯·梅特鲁斯的战利品中为自己捞取如此巨额收益、以比梅特鲁斯建造全部柱子更高的价格发包粉刷四根柱子的人,我们难道还怀疑他在敌人的战利品上动了什么手脚吗?我们难道还要等待来自西西里的证人说些什么吗?有谁曾望见过那座神庙,而不成为你的贪婪、你的不公、你的狂妄的见证人呢?有谁从沃尔图姆努斯雕像走到大竞技场,而不在每一步都想起你的贪婪呢?你对那条供圣辇与游行通行的道路所验收的标准,竟使得你自己都不敢从那里走过。连卡斯托尔神庙都甘愿使其成为自己盗窃行径见证人的你,当被海峡与意大利隔开时,难道还会有人认为你对同盟者手下留情了吗?罗马人民每天都看着那座神庙,审判员诸位甚至在对你作出判决之时也仍会看着它。
atque etiam iudicium in praetura publicum exercuit; non enim praetereundum est ne id quidem. petita multa est apud istum praetorem a Q. Opimio; qui adductus est in iudicium, verbo quod, cum esset tribunus plebis, intercessisset contra legem Corneliam, re vera quod in tribunatu dixisset contra alicuius hominis nobilis voluntatem. de quo iudicio si velim dicere omnia, multi appellandi laedendique sint, id quod mihi non est necesse; tantum dicam, paucos homines, ut levissime appellem, adrogantes hoc adiutore Q. Opimium per ludum et iocum fortunis omnibus evertisse.
此外,他在法务官任内还主持过刑事审判;因为即便这件事也是不应被略过的。在这位法务官面前,有人向昆图斯·奥皮米乌斯追索罚金;奥皮米乌斯被带上法庭,名义上是因为他担任保民官时违反了科尔内利乌斯法行使否决权,实际上则是因为他在保民官任内说了违背某位贵族心意的话。关于那场审判,我若想和盘托出,就不得不点名并伤害许多人,而这对我而言毫无必要;我只想说,几个极其傲慢的人(这已是我最温和的称呼了),在这个家伙的协助下,像开玩笑打闹一样毁掉了昆图斯·奥皮米乌斯的全部家产。
is mihi etiam queritur quod a nobis IX solis diebus prima actio sui iudici transacta sit, cum apud ipsum tribus horis Q. Opimius, senator populi Romani, bona, fortunas, ornamenta omnia amiserit? cuius propter indignitatem iudici saepissime est actum in senatu ut genus hoc totum multarum atque eius modi iudiciorum tolleretur. iam vero in bonis Q. Opimi vendendis quas iste praedas, quam aperte, quam improbe fecerit, longum est dicere: hoc dico, nisi vobis id hominum honestissimorum tabulis planum fecero, fingi a me hoc totum temporis causa putatote.
这个家伙竟然还向我抱怨,说他的审判的第一次公判被我们仅用九天就结束了,可是在他自己的法庭上,仅用了三个小时,罗马人民的元老院议员昆图斯·奥皮米乌斯就失去了所有的财产、财富和尊严!正因为那场审判的卑劣不公,元老院中曾极其频繁地讨论彻底废除这种罚金及此类审判。至于在变卖昆图斯·奥皮米乌斯财产时,那个家伙捞取了何等赃物,手段何其露骨、何其邪恶,说来话长:我只说一句,若是我不能凭极其诚实的人们的账簿向诸位证明这一点,诸位尽可认为这全是我为拖延时间而编造出来的。
iam qui ex calamitate senatoris populi Romani, cum praetor iudicio eius praefuisset, spolia domum suam referre et manubias detrahere conatus sit, is ullam ab sese calamitatem poterit deprecari? nam de subsortitione illa Iuniana iudicum nihil dico. quid enim? contra tabulas quas tu protulisti audeam dicere? difficile est; non enim me tua solum et iudicum auctoritas, sed etiam anulus aureus scribae tui deterret. non dicam id quod probare difficile est; hoc dicam quod ostendam multos ex te viros primarios audisse, cum diceres ignosci tibi oportere quod falsum codicem protuleris; nam qua invidia C. Iunius conflagravit, ea, nisi providisses, tibi ipsi tum pereundum fuisset.
一个作为法务官主持了一位罗马人民元老院议员的审判、却试图从其灾难中把战利品搬回自家宅邸并掠走财富的人,如今还能通过哀求从自身化解哪怕任何灾祸吗?至于尤尼乌斯主持的那场审判员的补选抽签,我姑且不谈。毕竟,我怎敢反驳你呈交上来的账簿呢?这很难;因为不仅你和审判员们的威信,就连你手下文书的金戒指都在威吓着我。我不会说难以证实的事;我要说的是我能证明许多显贵之人都曾亲耳听你说的这件事,当时你说自己呈交了伪造的账簿应当得到原谅;因为要不是你早有防备,盖乌斯·尤尼乌斯当年被其吞噬的公愤,本该在当时将你自身彻底埋葬。
hoc modo iste sibi et saluti suae prospicere didicit referendo in tabulas et privatas et publicas quod gestum non esset, tollendo quod esset, et semper aliquid demendo, mutando, interpolando; eo enim usque progreditur ut ne defensionem quidem maleficiorum suorum sine aliis maleficiis reperire possit. eius modi subsortitionem homo amentissimus suorum quoque iudicum fore putavit per sodalem suum Q. Curtium, iudicem quaestionis suae; cui ego nisi vi populi atque hominum clamore atque convicio restitissem, ex hac decuria vestra, cuius mihi copiam quam largissime factam oportebat, quos iste adnuerat in suum consilium sine causa subsortiebatur.3
那个家伙就是通过这种方式学会了照看自己及其安全:在私账和公账上记录未曾发生之事,抹去已发生之事,并且不断删减、更改、篡改;他竟走得如此之远,以至于离开新的罪行,就甚至无法为自己过去的罪行找到辩护。这个极度疯狂的人还以为,通过他的同党、其案件的审问主持官昆图斯·库尔提乌斯,对他自己的审判员们也会实行那样的补选抽签;要不是我借助人民的力量以及众人的呼喊与痛斥抵制了他〔库尔提乌斯〕,他早就会毫无正当理由地从诸位这组本应尽可能充裕地提供给我的名单中,把那个家伙点头示意的人补选进他自己的审理团了。
- 2.1.154quis umquam templum illud aspexit quin avaritiae tuae, quin iniuriae, quin audaciae testis esset?
接在相当于否定句(即“没有人曾望见过”)的反问句之后,quin 搭配未完成过去时虚拟式(esset)构成表示结果或附带情况的从句(“望见而不成为……的见证人”)。后文的 quin is ... commoneretur 亦为此结构。
- 2.1.154illa
阴性单数离格,指代前文的 viam,作路径离格使用(“经由那条路”)。它在此起副词性作用,表示动词 ire 的行进路线。
- 2.1.158cui ego nisi vi populi atque hominum clamore atque convicio restitissem, ... subsortiebatur
在与过去相反的虚拟条件从句(nisi ... restitissem,过去完成时虚拟式)之后,主句动词采用了未完成过去时直陈式(subsortiebatur)。这是一种生动表现某种行动濒临发生、险些得逞(未遂状态)的修辞与语法手法。
