← 西塞罗

驳维勒斯

§2.1.91-2.1.95

侵吞马莱奥卢斯遗产与代理财务官的掠夺

西塞罗控告维勒斯作为监护人侵吞骤逝同僚马莱奥卢斯的大笔遗产及奴隶并篡改账簿,传唤其遗属出庭作证,并揭露了他作为代理财务官以粮食估价等手段进行的残酷掠夺。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.1.91

​nam malleolus in provinciam sic copiose profectus erat ut domi prorsus nihil relinqueret; praeterea pecunias occuparat apud populos et syngraphas fecerat, argenti optimi caelati grande pondus secum tulerat, nam ille quoque sodalis istius erat in hoc morbo et cupiditate;1 grande pondus argenti, familiam magnam, multos artifices, multos formosos homines reliquit. iste quod argenti placuit invasit; quae mancipia voluit abduxit; vina ceteraque quae in Asia facillime comparantur, quae ille reliquerat, asportavit; reliqua vendidit, pecuniam exegit.

因为马莱奥卢斯启程前往行省时准备得如此充裕,以至于家中完全空无一物;此外,他在各部族中放债并订立了借据,随身携带了大量雕工精湛的极品银器,因为在这场癖好与贪欲中,他也是那个家伙的同伙;他留下了大量的银器、众多的奴隶、许多手工艺人奴隶以及许多相貌俊美的奴隶。那个家伙掠夺了合意的银器,带走了他想要的奴隶;运走了马莱奥卢斯留下的、在亚细亚极易获得的葡萄酒及其他物品;将其余物品变卖,征收了现款。

§2.1.92

​cum ad HS viciens quinquiens redegisse constaret, ut Romam rediit, nullam litteram pupillo, nullam matri eius, nullam tutoribus reddidit; servos artifices pupilli cum haberet domi, circum pedes autem homines formosos et litteratos, suos esse dicebat, se emisse. cum saepius mater et avia pueri postularent uti, si non redderet pecuniam nec rationem daret, diceret saltem quantum pecuniae malleoli deportasset, a multis efflagitatus aliquando dixit HS deciens; deinde in codicis extrema cera nomen infimum in flagitiosa litura fecit; expensa Chrysogono servo HS sescenta milia, accepta pupillo malleolo rettulit.2 quo modo ex deciens HS sescenta sint facta, quo modo dc eodem modo quadrarint ut illa de Cn. Carbonis pecunia reliqua HS sescenta facta sint, quo modo Chrysogono expensa lata sint, cur id nomen infimum in lituraque sit, vos existimabitis.

尽管已经查明他筹集了高达二百五十万塞斯特斯,但当他返回罗马时,没有向被监护的遗孤出具一纸账目,也没有给其母亲,更没有给各位监护人;虽然他把遗孤的手工艺人奴隶养在自己家中,又有相貌俊秀且通晓文墨的仆从跟随左右,他却声称这些是自己的,是他买来的。当那孩子的母亲和祖母多次要求,倘若他不退款也不交出账目,至少说出他到底带回了多少属于马莱奥卢斯的钱款时,他在众人的极力逼问下,终于说是“一百万塞斯特斯”;随后,他在账簿最后一页的蜡版底端,于一处可耻的刮擦改涂之处记下一笔:记入付给奴隶克律索戈诺斯的支出六十万塞斯特斯,记入来自被监护人马莱奥卢斯的收入六十万塞斯特斯。这一百万塞斯特斯是如何变成六十万的,这六十万塞斯特斯又是如何以完全相同的手法凑齐、恰如当年从格奈乌斯·卡尔博的公款中捏造出剩余的六十万塞斯特斯一样,支出的款项又是如何算在克律索戈诺斯头上的,为什么那笔账目会处在底端且落在改涂之处,诸位自会裁夺。

§2.1.93

​tamen HS sescenta milia cum accepta rettulisset, HS quinquaginta milia soluta non sunt; homines, posteaquam reus factus est, redditi alii alii etiam nunc retinentur; peculia omnium vicariique retinentur. haec est istius praeclara tutela. en cui tuos liberos committas,3 en memoriam mortui sodalis, en metum vivorum existimationis! cum tibi se tota Asia spoliandam ac vexandam praebuisset, cum tibi exposita esset omnis ad praedandum Pamphylia, contentus his tam opimis rebus non fuisti? manus a tutela, manus a pupillo, manus a sodalis filio abstinere non potuisti? iam te non Siculi, non aratores, ut dictitas, circumveniunt, non hi qui decretis edictisque tuis in te concitati infestique sunt: malleolus a me productus est et mater eius atque avia, quae miserae flentes eversum a te puerum patriis bonis esse dixerunt.

然而,尽管他把六十万塞斯特斯作为收入记入账目,却仍有五万塞斯特斯未予支付;至于那些奴隶,在他被列为被告之后,部分被归还,另一些至今仍被扣留;所有人的私产和副奴亦被扣押。这就是那个家伙所行之卓越监护!看哪,这就是你们可以托付子女的人,看哪,对亡友的怀念,看哪,对生者评判的畏惧!当整个亚细亚都任凭你劫掠蹂躏,当整个潘菲利亚都任由你洗劫时,你难道对如此丰厚的收益仍不知足吗?你就不能对监护权、对孤儿、对同僚的儿子收手吗?如今逼得你走投无路的,不再是你屡屡声称的西西里人或农民,也不是那些因你的法令与告示而对你群起激愤、心怀怨恨之人:被我带上法庭的,正是马莱奥卢斯以及他的母亲和祖母,这些可怜的妇人流着泪陈述这孩子如何被你剥夺了父辈的家产。

§2.1.94

​quid exspectas? an dum ab inferis ipse malleolus exsistat, atque abs te officia tutelae sodalitatis familiaritatisque flagitet? ipsum putato adesse. homo avarissime et spurcissime, redde bona sodalis filio, si non quae abstulisti, at quae confessus es! cur cogis sodalis filium hanc primam in foro vocem cum dolore et querimonia emittere? cur sodalis uxorem, sodalis socrum, domum denique totam sodalis mortui contra te testimonium dicere? cur pudentissimas lectissimasque feminas in tantum virorum conventum insolitas invitasque prodire cogis? recita omnium testimonia. TESTIMONIVM MATRIS ET AVIAE.

你还在等什么?难道要等马莱奥卢斯亲自从冥府重返人世,向你索要监护、同僚与交情的道义责任吗?你就当他本人就在眼前吧。极度贪婪且极度卑劣之徒啊,即使你不归还夺走的一切,至少把你招认的财产归还给同僚之子!你为何逼得同僚之子在广场上发出这充满悲愤与控诉的第一声呐喊?你为何逼得同僚之妻、同僚之岳母,乃至亡友满门都出庭作证指控你?你为何强迫最端庄、最高贵的妇女们,在未谙此道且违背本愿的情况下踏入如此众多的男子集会之中?请宣读所有的证词。——母亲与祖母的证词——

§2.1.95

​pro quaestore vero quo modo iste commune Milyadum vexarit, quo modo Lyciam, Pamphyliam, Pisidiam Phrygiamque totam frumento imperando, aestimando, hac sua, quam tum primum excogitavit, Siciliensi aestimatione4 adflixerit, non est necesse demonstrare verbis: hoc scitote, cum iste civitatibus frumentum, coria, cilicia, saccos imperaret, neque ea sumeret proque iis rebus pecuniam exigeret—his nominibus solis Cn. Dolabellae HS ad triciens litem esse aestimatam. quae omnia, etiamsi voluntate Dolabellae fiebant, per istum tamen omnia gerebantur.

至于那个家伙以代理财务官身份如何残害米吕阿斯联邦,如何通过征索并作价粮食、以及通过他当时初次构想出来的这种“西西里式估价”摧残吕基亚、潘菲利亚、皮西迪亚以及整个弗里吉亚,实无须赘言论证。诸位当知:当那个家伙向各城邦征索粮食、皮革、毛织布和麻袋,却不收取实物而强行榨取金钱时——仅因这几项罪名,格奈乌斯·多拉贝拉被判处的罚金就接近三百万塞斯特斯。这一切虽然是在多拉贝拉的授意下进行的,却完全是通过那个家伙之手推行的。

语法注4 条
  1. 2.1.91in hoc morbo et cupiditate

    morbus 在此处借指“病态的执念”或“搜集癖”,与 cupiditas(贪欲)并列,形象地指对银器和艺术品的病态狂热。它与 sodalis(同伙)相呼应,表明马莱奥卢斯与维勒斯在这一恶癖上臭味相投。

  2. 2.1.92expensa Chrysogono servo HS sescenta milia, accepta pupillo malleolo rettulit

    罗马簿记的专门惯用表达,结合了 expensum ferre(记入支出)与 acceptum referre(记入收入)。Chrysogono servo 和 pupillo malleolo 为表示对象的与格。此处指维勒斯通过虚构收支项目,使六十万塞斯特斯在账目上相互冲抵的伪造手段。

  3. 2.1.93en cui tuos liberos committas

    感叹词 en 后接关系代名词的与格 cui,动词 committas 采用现在时虚拟式(表示特征或潜在/应当)。直译为“看哪,这就是你能托付子女之人吗”,带有强烈的讽刺与反诘语气。

  4. 2.1.95frumento imperando, aestimando, hac sua, quam tum primum excogitavit, Siciliensi aestimatione

    动形容词夺格 imperando 和 aestimando 并列使用,后续作为手段夺格的名词短语 hac sua ... Siciliensi aestimatione(凭借他这种西西里式估价)进一步说明手段。此举指强迫行省居民不交实物粮食,而按照其任意制定的偏高折算价交纳现金的残酷盘剥方式。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.1.91-2.1.95