- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.1.96-2.1.101
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗援引多拉贝拉案中的估定罚金记录,揭露维勒斯如何借故拖延呈交行省账目以掩盖贪腐,并指出其利用侵吞的巨款从事账外交易并公然买通法官职位及避免被起诉。
consistam in uno nomine; multa enim sunt ex eodem genere. recita. DE LITIBVS AESTIMATIS CN. DOLABELLAE PR. PECVNIAE REDACTAE. QVOD A COMMVNI MILYADVM—. te haec coegisse, te aestimasse, tibi pecuniam numeratam esse dico, eademque vi et iniuria, cum pecunias maximas cogeres, per omnis partis provinciae te tamquam aliquam calamitosam tempestatem pestemque pervasisse demonstro.
我只停留在一个项目上;因为同类的情形还有许多。请宣读。——“关于裁判官格奈乌斯·多拉贝拉所受估定的罚金:追回的款项。关于从米吕阿斯联邦处收取的款项——”。我断言,正是你强征了这些款项,正是你进行了估价,正是你收受了清点交付的金钱;并且我证明,当你强征巨款之时,你正是带着同样的暴力与不法,如同一场毁灭性的风暴和瘟疫般席卷了行省的各个角落。
itaque M. Scaurus, qui Cn. Dolabellam accusavit, istum in sua potestate ac dicione tenuit. homo adulescens cum istius in inquirendo multa furta ac flagitia cognosset, fecit perite et callide; volumen eius rerum gestarum maximum isti ostendit; ab homine quae voluit in Dolabellam abstulit; istum testem produxit; dixit iste quae velle accusatorem putavit. quo ex genere mihi testium qui cum isto furati sunt, si uti voluissem, magna copia fuisset; qui ut se periculo litium, coniunctione criminum liberarent, quo ego vellem descensuros pollicebantur.
因此,起诉格奈乌斯·多拉贝拉的马尔库斯·斯考鲁斯,曾将那个家伙完全控制在自己的威权与摆布之下。那位年轻人在调查中得知了那个家伙的大量偷盗与恶行之后,行事老练而精明:他向那个家伙出示了记录其所作所为的长篇卷轴;从那人身上榨取了他想要的针对多拉贝拉的全部证据;他让那个家伙作为证人出庭;而那个家伙便按照他揣度起诉人所期望的意思作了证。如果我愿意利用这一类的证人——那些曾与那个家伙一同行窃的人——我也本可以拥有极多的人选;他们为了使自己摆脱诉讼的危险、免除罪责的牵连,曾许诺只要我愿意,他们愿听凭调遣走到任何地步。
Eorum ego voluntatem omnium repudiavi; non modo proditori, sed ne perfugae quidem locus in meis castris cuiquam fuit. forsitan meliores illi accusatores habendi sint, qui haec omnia fecerunt. ita est; sed ego defensorem in mea persona, non accusatorem maxime laudari volo. rationes ad aerarium, antequam Dolabella condemnatus est, non audet referre; impetrat a senatu ut dies sibi prorogaretur, quod tabulas suas ab accusatoribus Dolabellae obsignatas diceret, proinde quasi exscribendi potestatem non haberet. solus est hic qui numquam rationes ad aerarium referat. Audistis quaestoriam rationem, tribus versiculis relatam; legationis, non nisi condemnato et eiecto eo qui posset reprehendere; nunc denique praeturae, quam ex senatus consulto statim referre debuit, usque ad hoc tempus non rettulit.
我拒绝了所有那些人的自荐;在我的阵营中,不仅不容叛徒,甚至容不下任何一个逃兵。或许那些采取了这一切手段的起诉人应当被视为更优秀。确实如此;但我更希望自己在我的身份中作为辩护人获得最高的赞誉,而非作为起诉人。在多拉贝拉被定罪之前,那个家伙根本不敢向国库递交账目;他从元老院获准推迟期限,理由是他声称自己的账簿已被多拉贝拉的起诉人封存,仿佛他没有抄录副本的能力一般。他是唯一一个从不向国库呈交账目的人。诸位已经听到了他那仅用短短三行写成的财务官账目;至于使节账目,直到能够批驳它的人被定罪流放之后才提交;如今到了裁判官账目,依据元老院决议他本应立即呈交,却直到此时此刻也未曾呈报。
quaestorem se in senatu exspectare dixit, proinde quasi non, ut quaestor sine praetore possit rationem referre, —ut tu, Hortensi, ut omnes—eodem modo sine quaestore praetor.1 dixit idem Dolabellam impetrasse. omen magis patribus conscriptis quam causa placuit:2 probaverunt. verum quaestores quoque iam pridem venerunt: cur non rettulisti? illarum rationum ex ea faece legationis quaestoriaeque tuae procurationis illa sunt nomina, quae Dolabellae necessario sunt aestimata. ex LITIBVS AESTIMATIS DOLABELLAE PR. ET PRO PR.:
他在元老院声称自己在等待财务官,仿佛并非如同财务官可以在没有裁判官的情况下呈报账目一样——正如你,霍尔滕西乌斯,正如所有人一样——,裁判官同样可以在没有财务官的情况下提交。他还说多拉贝拉也曾获得过同样的批准。元老院议员们乐见这一预兆(预示其同样覆灭)甚于其借口本身,于是批准了延期。然而财务官们也早就到了:你为何至今仍未呈报?正是从那些账目中,从你使节任期及代理财务官任职期间的那些渣滓账目中,产生了那些必然被估定在多拉贝拉头上的款项。——“摘自裁判官及前裁判官多拉贝拉所受估定的罚金录”:
quod minus Dolabella Verri acceptum rettulit quam Verres illi expensum tulerit, HS quingenta triginta quinque milia, et quod plus fecit Dolabella Verrem accepisse quam iste in suis tabulis habuit, HS ducenta triginta duo milia, et quod plus frumenti fecit accepisse istum, HS deciens et octingenta milia, quod tu homo castissimus aliud in tabulis habebas. hinc illae extraordinariae pecuniae, quas nullo duce tamen aliqua ex particula investigamus, redundarunt, hinc ratio cum Q. et Cn. Postumis Curtiis multis nominibus, quorum in tabulis iste habet nullum; hinc HS quater deciens P. Tadio numeratum Athenis testibus planum faciam; hinc empta apertissime praetura, nisi forte id etiam dubium est, quo modo iste praetor factus sit.
“因多拉贝拉记入来自韦勒斯的收入少于韦勒斯记入付给他的支出,计五十三万五千塞斯特斯;因多拉贝拉申报韦勒斯所收之款超过那个家伙在自己账簿中所记,计二十三万二千塞斯特斯;因多拉贝拉申报那个家伙多收取的粮食折价,计一百八十万塞斯特斯”——而你,最廉洁的人啊,在账簿中所记的却是另一回事。正是从这里,那些我们在没有任何向导指引下仍能循着蛛丝马迹追查到的额外黑钱倾泻而出;正是从这里,产生了与昆图斯和格奈乌斯·波斯图穆斯·库尔提乌斯在诸多名目下的交易,而那个家伙的账簿中对此却只字未提;正是从这里,我将通过证人证明,有一百四十万塞斯特斯在雅典被清点支付给了普布利乌斯·塔狄乌斯;也正是从这里,裁判官职位被极其公然地买下——除非竟还有人怀疑那个家伙到底是如何当上裁判官的!
homo scilicet aut industria aut opera probata aut frugalitatis existimatione praeclara aut denique, id quod levissimum est,3 adsiduitate, qui ante quaesturam cum meretricibus lenonibusque vixisset, quaesturam ita gessisset quem ad modum cognovistis, Romae post quaesturam illam nefariam vix triduum constitisset, absens non in oblivione iacuisset sed in adsidua commemoratione omnibus omnium flagitiorum fuisset, is repente, ut Romam venit, gratiis praetor factus est. Alia porro pecunia ne accusaretur data. cui sit data, nihil ad me, nihil ad rem pertinere arbitror: datam quidem esse tum inter omnis recenti negotio facile constabat.
不用说,这人定是凭借勤奋,或是凭借公认的功绩,或是凭借节俭的崇高声誉,抑或是最终凭借——这是最微不足道的——常年留在罗马而当选的!一个在担任财务官之前与妓女和皮条客厮混、如诸位所知的那样履行财务官职务、在那场罪恶的财务官任期之后在罗马停留甚至不足三天、虽不在罗马却未被遗忘反而在众口喧腾中因其种种丑行而被频频提及的人,竟然在刚回到罗马之时,就突然分文不花地当上了裁判官!此外,还曾支付了另一笔钱以求免遭起诉。至于这笔钱给了谁,我认为与我无关,也与本案无关;然而在当时事情刚发生之际,众所周知这笔钱确实是付了的。
- 2.1.99proinde quasi non, ut quaestor sine praetore possit rationem referre, —ut tu, Hortensi, ut omnes—eodem modo sine quaestore praetor.
在由 proinde quasi 引导的从句内部存在显著的省略。其句法骨架为:proinde quasi non, ut quaestor... possit..., eodem modo sine quaestore praetor [rationem referre possit],即“仿佛并非如同财务官可以在没有裁判官的情况下呈交账目那样,裁判官同样可以在没有财务官的情况下呈交”。
- 2.1.99omen magis patribus conscriptis quam causa placuit
omen(凶吉预兆)与 causa(正当理由、借口)形成鲜明对照。维勒斯辩称多拉贝拉此前也曾获准延期,元老院议员们并非认可其借口(causa)的合理性,而是把多拉贝拉最终被判有罪流放的先例视作维勒斯也将自取灭亡的讽刺性预兆(omen),因而予以放行。
- 2.1.101homo scilicet aut industria aut opera probata aut frugalitatis existimatione praeclara aut denique, id quod levissimum est, adsiduitate, qui ante quaesturam cum meretricibus lenonibusque vixisset, quaesturam ita gessisset quem ad modum cognovistis, Romae post quaesturam illam nefariam vix triduum constitisset, absens non in oblivione iacuisset sed in adsidua commemoratione omnibus omnium flagitiorum fuisset, is repente, ut Romam venit, gratiis praetor factus est.
这是一个带有强烈讽刺意味的长句,具有破格复指结构(anacoluthon)。句首的 homo 受一系列表示原因/手段的夺格短语(industria... adsiduitate)以及由虚拟式构成的连续关系从句(qui... vixisset... fuisset)修饰,随后在句尾被指示代词 is 重新承接(resumption),作为主句动词 praetor factus est 的主语。副词 scilicet 标示全句的辛辣反讽,旨在揭露他绝非凭德行或“免费”(gratiis)当选,而是纯粹靠金钱贿选。
