- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.1.86-2.1.90
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗列举了维勒斯的贪婪罪行:他以护送为名从米利都索取快艇并转手倒卖给公敌,企图销毁官方档案却徒劳无功,随后又侵吞了前任已故财务官孤儿的财产。
Magnum hoc Lampsacenum crimen est libidinis atque improbissimae cupiditatis: accipite nunc avaritiae prope modum in suo genere non levius. Milesios navem poposcit,1 quae eum praesidi causa Myndum prosequeretur: illi statim myoparonem egregium de sua classe ornatum atque armatum dederunt. hoc praesidio Myndum profectus est. nam quid a Milesiis lanae publice abstulerit, item de sumptu in adventum, de contumeliis et iniuriis in magistratum Milesium tametsi dici cum vere tum graviter et vehementer potest, tamen dicere praetermittam eaque omnia testibus integra reservabo: illud, quod neque taceri ullo modo neque dici pro dignitate potest, cognoscite.
关于兰普萨库斯的这项控告,乃是针对好色与极度无耻贪欲的重大指控;现在请听取另一项在其所属门类中严重程度几乎不亚于此的贪婪罪行。他向米利都人索要一艘船只,以便护送他前往迈恩杜斯防身;他们立刻从自己的舰队中拨给了一艘装备完备、全副武装的优良快艇。借助这支护卫,他启程前往迈恩杜斯。至于他从米利都人那里以公家名义搜刮了多少羊毛,以及为迎奉其到来而征收的费用,对米利都政务官所施加的侮辱与不法侵害,虽然皆能既真实又庄严而激烈地道来,但我姑且略过不讲,并将这一切原原本本地留待证人揭发:诸位请听取那件既决不能保持缄默、又无法依其严重程度充分描述的事实。
milites remigesque Miletum Myndo pedibus reverti iubet: ipse myoparonem pulcherrimum de decem Milesiorum navibus electum L. Magio et L. Fannio, qui Myndi habitabant, vendidit. hi sunt homines quos nuper senatus in hostium numero habendos censuit: hoc illi navigio ad omnis populi Romani hostis usque ab Dianio ad Sinopam navigaverunt. O, di immortales, incredibilem avaritiam singularemque audaciam! navem tu de classe populi Romani, quam tibi Milesia civitas ut te prosequeretur dedisset, ausus es vendere? si te magnitudo malefici, si hominum existimatio non movebat, ne illud quidem cogitabas, huius improbissimi furti sive adeo nefariae praedae tam inlustrem ac tam nobilem civitatem testem futuram?
他命令士兵和桨手从迈恩杜斯徒步返回米利都;他本人则将从米利都十艘船中选出的最精美快艇,卖给了住在迈恩杜斯的卢基乌斯·马吉乌斯和卢基乌斯·凡尼乌斯。这两人就是元老院前不久议决应列为国家公敌之徒;他们乘着这艘船,一路从狄阿尼乌姆航行至锡诺普,去投靠罗马人民的所有敌人。啊,不朽的诸神,何等令人难以置信的贪婪,何等无与伦比的狂妄!你竟敢把属于罗马人民舰队的、由米利都城邦拨给以护送你的船只变卖掉吗?如果罪行的严重程度没有动摇你,如果人们的评价没有触动你,难道你连这般显赫而尊贵的城邦将会成为这桩极度无耻的盗窃、或者更确切地说是滔天劫掠的见证人这一点,都不曾想过吗?
an quia tum Cn. Dolabella in eum qui ei myoparoni praefuerat, Milesiisque rem gestam renuntiarat, animadvertere tuo rogatu conatus est, renuntiationemque eius, quae erat in publicas litteras relata illorum legibus, tolli iusserat, idcirco te ex hoc crimine elapsum esse arbitrabare? multum te ista fefellit opinio, et quidem multis in locis. semper enim existimasti, et maxime in Sicilia, satis cautum tibi ad defensionem fore, si aut referri aliquid in litteras publicas vetuisses, aut quod relatum esset tolli coegisses. hoc quam nihil sit, tametsi ex multis Siciliae civitatibus priore actione didicisti, tamen etiam in hac ipsa civitate cognosce. sunt illi quidem dicto audientes,2 quam diu adsunt ii qui imperant: simul ac discesserunt, non solum illud perscribunt quod tum prohibiti sunt, sed etiam causam adscribunt cur non tum in litteras relatum sit. manent istae litterae Mileti, manent, et dum erit illa civitas manebunt.
抑或是因为当时格奈乌斯·多拉贝拉应你的请求,企图惩处那位统领该快艇并向米利都人汇报了事态原委的人,并下令抹去依据他们的法律记入公文档案的汇报,你就因此认为自己已经逃脱了这项罪名吗?这种想法大大地欺骗了你,而且在许多地方都是如此。因为你始终认为——尤其是在西西里——只要你禁止将某事载入公文档案,或者强行将已载入的内容抹去,就能为自己的辩护提供足够的保障。尽管你在前次庭审中已从西西里的许多城邦明白了这不过是徒劳,但如今且在这座城邦本身也认清这一点吧。只要发号施令之人尚在现场,他们固然俯首听命;但那些人一离开,他们不仅把当时被禁止载明的事情完整写下,而且还附加上当时未载入档案的原因。那些档案留在米利都,它们留存着,只要那座城邦存在,它们就将永远留存下去。
decem enim navis iussu L. Murenae populus Milesius ex pecunia vectigali populo Romano fecerat, sicut pro sua quaeque parte Asiae ceterae civitates. quam ob rem unam ex decem, non praedonum repentino adventu sed legati latrocinio, non vi tempestatis sed hac horribili tempestate sociorum3 amissam in litteras publicas rettulerunt.
因为根据卢基乌斯·穆雷纳的指令,米利都人民用应纳给罗马人民的税金建造了十艘战船,正如亚细亚的其他城邦各自按其份额所做的那样。因此,他们在公文档案中记录道:十艘战船中的一艘,并非由于海盗的突袭,而是由于使节的劫掠;并非由于暴风雨的肆虐,而是由于席卷盟友的这场可怕灾祸而丧失了。
sunt Romae legati Milesii, homines nobilissimi ac principes civitatis, qui tametsi mensem Februarium et consulum designatorum nomen exspectant, tamen hoc tantum facinus non modo negare interrogati, sed ne producti quidem reticere poterunt: dicent, inquam, et religione adducti et domesticarum legum metu, quid illo myoparone factum sit,4 ostendent C. Verrem, in ea classe quae contra piratas aedificata sit, piratam ipsum consceleratum fuisse. C. Malleolo, quaestore Cn. Dolabellae, occiso duas sibi hereditates venisse arbitratus est, unam quaestoriae procurationis, nam a Dolabella statim pro quaestore iussus est esse; alteram tutelae, nam cum pupilli malleoli tutor esset, in bona eius impetum fecit.
米利都的使节们正在罗马,他们是该城邦极其高贵的显要人物,尽管他们在等待二月以及当选执政官的就职,然而在受到讯问时,他们不仅无法否认这桩滔天恶行,甚至在被传唤出庭时也绝不能保持沉默:我说,他们出于宗教义务以及对本邦法律的畏惧,必将陈述那艘快艇的下落;他们将揭露,在那支为防范海盗而建造的舰队中,盖乌斯·维勒斯本人竟是一个恶贯满盈的海盗。当格奈乌斯·多拉贝拉的财务官盖乌斯·马莱奥卢斯遇害后,他以为有两份遗产落到了自己头上:一份是财务官的职权,因为多拉贝拉立即下令让他代理财务官;另一份是监护权的遗产,因为当他成为孤儿马莱奥卢斯的监护人后,便向其财产发起了洗劫。
- 2.1.86Milesios navem poposcit
表示要求的动词 posco 接双宾格(分别表示所要求之人与物)。此处表人的 Milesios 与表物的 navem 均作宾格。
- 2.1.88sunt illi quidem dicto audientes
固定短语 dicto audiens(顺从命令、听从教导),与格 dicto 依附于分词 audientes,整体作为表语形容词短语,意为“顺从命令的”。
- 2.1.89non vi tempestatis sed hac horribili tempestate sociorum
利用 tempestas 的字面义(“暴风雨”)与比喻义(“灾祸、风暴般的大难”)构成的修辞对照。sociorum 可理解为受害者的属格(宾格性属格或领属属格),指席卷盟友的这场灾厄。
- 2.1.90quid illo myoparone factum sit
间接疑问从句,采用了 fio 与离格搭配的惯用句式(quid hoc fiet/factum est + 离格,意为“某物/某人如何处理、下场如何”)。illo myoparone 为离格。
