← 西塞罗

驳维勒斯

§2.1.82-2.1.85

兰普萨库斯对罗马司法的寄托与维勒斯的推诿

西塞罗指出兰普萨库斯民众克制私刑而寄望于罗马司法的原委,并严斥维勒斯推卸被围责任、未曾履行作为使节正式起诉罪魁的职责。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.1.82

​nolite, per deos immortalis, cogere socios atque exteras nationes hoc uti perfugio, quo, nisi vos vindicatis, utentur necessario! Lampsacenos in istum numquam ulla res mitigasset nisi eum poenas Romae daturum credidissent: etsi talem acceperant iniuriam, quam nulla lege satis digne persequi possent, tamen incommoda sua nostris committere legibus et iudiciis quam dolori suo permittere maluerunt. tu mihi,1 cum circumsessus a tam inlustri civitate sis propter tuum scelus atque flagitium, cum coegeris homines miseros et calamitosos quasi desperatis nostris legibus et iudiciis ad vim, ad manus, ad arma confugere, cum te in oppidis et civitatibus amicorum non legatum populi Romani, sed tyrannum libidinosum crudelemque praebueris, cum apud exteras nationes imperi nominisque nostri famam tuis probris flagitiisque violaris, cum te ex ferro amicorum populi Romani eripueris atque ex flamma sociorum evolaris, hic tibi perfugium speras futurum? erras: ut huc incideres, non ut hic conquiesceres, illi te vivum exire passi sunt.

看在不朽诸神的名分上,请不要强迫盟友和外国邦族诉诸这种避难手段;如果诸君不予严惩,他们必然会利用这种手段!兰普萨库斯人若非确信那个家伙将在罗马受到惩治,就决不会有任何事情能平息他们对他的愤怒:尽管他们遭受了依任何法律都无法充分且应有地加以追究的不法侵害,然而他们宁愿将自己的委屈托付给我们的法律和法庭,也不愿听凭自己的悲愤行事。你这个家伙,既然因你自己的罪孽与恶行而被如此显赫的城邦所包围,既然你迫使悲惨与罹难之人仿佛对我们的法律与裁判感到绝望一般而诉诸武力、肢体与兵刃,既然你在朋友的市镇与城邦中表现得不像罗马人民的使节,倒像一个放荡残暴的僭主,既然你在外国邦族面前以你的耻辱与罪行败坏了我们国家与威名的声誉,既然你从罗马人民朋友的刀剑中脱身并从盟友的烈火中逃离,难道你还指望在此地找到庇护所吗?你错了:他们容你活着离开,是为了让你落入这里的审判,而不是让你在这里安歇。

§2.1.83

​et ais iudicium esse factum te iniuria circumsessum esse Lampsaci, quod Philodamus cum filio condemnatus sit. quid, si doceo, si planum facio teste homine nequam, verum ad hanc rem tamen idoneo—te ipso, inquam, teste docebo te huius circumsessionis tuae causam et culpam in alios transtulisse, neque in eos, quos tu insimularas, esse animadversum. iam nihil te iudicium Neronis adiuvat. recita quas ad Neronem litteras misit. EPISTVLA C. VERRIS AD NERONEM. THEMISTAGORAS ET THESSALVS —. Themistagoram et Thessalum scribis populum concitasse. quem populum? qui te circumsedit, qui te vivum comburere conatus est. Vbi hos persequeris, ubi accusas, ubi defendis ius nomenque legati? in Philodami iudicio dices id actum? cedo mihi ipsius Verris testimonium:

你还声称,既然菲洛达姆斯同其子被判有罪,这就构成了认定你在兰普萨库斯受到非法包围的判决。如果我证明,如果我借一个虽属恶棍但对此事却完全适格的证人之口——我说,借你本人的证词——阐明你已将自身被包围的原因与罪责转嫁给他人,并且那些受到你指控的人并未遭到任何惩处,那又当如何?如今内罗的裁判对你毫无助益。请朗读他呈送给内罗的信函。“盖乌斯·维勒斯致内罗书。塞米斯塔戈拉斯与塞萨卢斯——。”你写道,塞米斯塔戈拉斯与塞萨卢斯煽动了民众。煽动了何等民众?就是包围你、企图将你活活烧死的那群民众。你在何处追究这两人,在何处指控他们,又在何处捍卫使节的权利与声名?难道你会说此事已在菲洛达姆斯的审判中审理了吗?把维勒斯本人的证词交给我:

§2.1.84

​videamus quid idem iste iuratus dixerit. recita. AB ACCVSATORE ROGATVS RESPONDIT IN HOC IVDICIO NON PERSEQVI: SIBI IN ANIMO ESSE ALIO TEMPORE PERSEQVI. quid igitur te iuvat Neronis iudicium, quid Philodami damnatio? legatus cum esses circumsessus, cumque, quem ad modum tute ad Neronem scripsisti, populo Romano communique causae legatorum facta esset insignis iniuria, non es persecutus: dicis tibi in animo esse alio tempore persequi. quod fuit id tempus? quando es persecutus? cur imminuisti ius legationis, cur causam populi Romani deseruisti ac prodidisti, cur iniurias tuas coniunctas cum publicis reliquisti? non te ad senatum causam deferre, non de tam atrocibus iniuriis conqueri, non eos homines qui populum concitarant consulum litteris evocandos curare oportuit?2

让我们看看同一个家伙在宣誓后说了什么。请朗读。“原告发问,他答称在此次审理中不予追究;他打算另选时机追究。”既然如此,内罗的裁判对你何益,菲洛达姆斯的定罪对你何益?你身为使节遭到包围,而且正如你亲笔致信内罗所写的那样,当罗马人民以及使节共同的事业遭受了重大的不法侵害之时,你并未追究:你声称自己打算另选时机追究。那究竟是何时?你究竟在何时作了追究?你为何贬损了出使之权,为何抛弃并背叛了罗马人民的事业,为何任由与公共侵害结合在一起的个人伤害搁置不顾?难道你本不该将此事呈报元老院,不该就如此骇人听闻的暴行申诉,不该设法通过执政官的公函将那些煽动民众之徒传唤到案吗?

§2.1.85

​nuper M. Aurelio Scauro postulante, quod is Ephesi se quaestorem vi prohibitum esse dicebat quo minus e fano Dianae servum suum, qui in illud asylum confugisset, abduceret,3 Pericles Ephesius, homo nobilissimus, Romam evocatus est, quod auctor illius iniuriae fuisse arguebatur: tu, si te legatum ita Lampsaci tractatum esse senatum docuisses ut tui comites vulnerarentur, lictor occideretur, ipse circumsessus paene incenderere, eius autem rei duces et auctores principes fuisse, quos scribis, Themistagoram et Thessalum, quis non commoveretur, quis non ex iniuria quae tibi esset facta sibi provideret, quis non in ea re causam tuam, periculum commune agi arbitraretur? etenim nomen legati eius modi esse debet quod non modo inter sociorum iura, sed etiam inter hostium tela incolume versetur.

近日,依照马尔库斯·奥雷利乌斯·斯考鲁斯的申诉——因为他声称自己在以弗所担任财务官期间,遭到暴力阻拦,未能从狄安娜神庙中带走逃入该庇护所的奴隶——以弗所人佩里克勒斯,一位极其高贵的显贵,便因被指控为该不法行为的主谋而被传唤至罗马。如果你曾向元老院禀明,你身为使节在兰普萨库斯遭受了如此对待,以至于你的随从受伤,利克托尔被杀,你本人遭到包围险些被烧死,而正如你所写,此事的头目与首要首谋乃是塞米斯塔戈拉斯和塞萨卢斯,那么谁能不动容,谁能不从施加于你的不法侵害中预见到自身的危险,谁能不认为在此事中所争讼的是你的事业乃至共同的危殆呢?要知道,使节的声名应当具有这般尊严:它不仅在盟友的法律之中,即便在敌人的飞矛之间,也理应完好无损地通行无阻。

语法注3 条
  1. 2.1.82tu mihi

    与格 mihi 属于伦理与格(dativus ethicus),表达说话人西塞罗强烈的愤慨、讥刺与情感介入,赋予整句“在我看来/你竟敢如此”的语气。

  2. 2.1.84non te ad senatum causam deferre, non de tam atrocibus iniuriis conqueri, non eos homines qui populum concitarant consulum litteris evocandos curare oportuit?

    无人称动词 oportuit 的过去时带对格与不定式结构(te ... deferre, conqueri, curare),表示过去本该履行而未履行的义务(“你难道不应当曾经……吗”)。

  3. 2.1.85quo minus e fano Dianae servum suum, qui in illud asylum confugisset, abduceret

    由 quo minus 引导的从句受表示阻碍的完成时被动态不定式短语 vi prohibitum esse(“被暴力阻止”)支配,带虚拟式(abduceret),构成阻碍动词后的妨碍从句(“阻止其带走……”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.1.82-2.1.85