← 西塞罗

驳维勒斯

§2.1.77-2.1.81

谴责多拉贝拉的袒护与暴动起因

西塞罗痛斥多拉贝拉盲目袒护维勒斯以致自取灭亡,并论证兰普萨库斯温和忠顺的盟友之所以不顾对使节权威的畏惧而奋起围攻,完全是因维勒斯残暴贪婪的情欲令人忍无可忍。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.1.77

​iam iam, Dolabella, neque me tui neque tuorum liberorum, quos tu miseros in egestate atque in solitudine reliquisti, misereri potest.1 Verresne tibi tanti fuit ut eius libidinem hominum innocentium sanguine lui velles? idcircone exercitum atque hostem relinquebas ut tua vi et crudelitate istius hominis improbissimi pericula sublevares? quod enim eum tibi quaestoris in loco constitueras, idcirco tibi amicum in perpetuum fore putasti? nesciebas ab eo Cn. Carbonem consulem, cuius re vera quaestor fuerat, non modo relictum sed etiam spoliatum auxiliis, pecunia, nefarie oppugnatum et proditum? expertus igitur es istius perfidiam tum cum ipse se ad inimicos tuos contulit, cum in te homo ipse nocens acerrimum testimonium dixit, cum rationes ad aerarium nisi damnato te referre noluit.

此时此刻,多拉贝拉,我既不能怜悯你,也不能怜悯被你悲惨地遗留在贫困与孤独之中的子女。维勒斯对你而言当真有如此重大的分量,以至于你竟愿意用无辜者的鲜血去赎偿他的情欲?难道你丢下军队和敌人,就是为了用你的强权与残酷去化解那个卑鄙小人的危机?难道因为你曾任命他充任你的财务官,你便以为他会因此永远作你的朋友?难道你不知道,执政官格奈乌斯·卡尔博——维勒斯确实曾任其财务官——不仅被他遗弃,甚至被剥夺了军队与钱财,遭到了罪恶的攻击与背叛?因此,当他亲自投奔你的仇敌,当这个负罪者本人出庭作对你极其严厉的证言,当他坚持非等到你被定罪便不向国库提交账册时,你就亲身体验到了那个家伙的背信弃义。

§2.1.78

​tantaene tuae, Verres, libidines erunt ut eas capere ac sustinere non provinciae populi Romani, non nationes exterae possint? tune quod videris, quod audieris, quod concupieris, quod cogitaris, nisi id ad nutum tuum praesto fuerit, nisi libidini tuae cupiditatique paruerit, immittentur homines,2 expugnabuntur domus, civitates non modo pacatae, verum etiam sociorum atque amicorum ad vim atque ad arma confugient, ut ab se atque a liberis suis legati populi Romani scelus ac libidinem propulsare possint? nam quaero abs te circumsessusne sis Lampsaci, coeperitne domum in qua deversabare illa multitudo incendere, voluerintne legatum populi Romani comburere vivum Lampsaceni? negare non potes; habeo enim testimonium tuum quod apud Neronem dixisti, habeo quas ad eundem litteras misisti.

维勒斯啊,难道你的情欲竟会庞大到让罗马人民的行省与外国邦族都无法容纳和承受的地步吗?难道只要你所见、所闻、所贪求、所思虑之物未曾依照你的指令即刻奉上,未曾顺从你的情欲与贪婪,就会有人被派去,房屋就会被攻陷,不仅和平的城邦,甚至连盟友与朋友的城邦也要诉诸武力与兵器,以便能从自己和子女身上击退一位罗马人民使节的罪行与情欲吗?因为我要质问你:你在兰普萨库斯是否曾遭包围?那群民众是否曾动手焚烧你所留宿的宅邸?兰普萨库斯人是否企图将一位罗马人民的使节活活烧死?你无法否认;因为我手头有你在内罗面前所作的证词,有你送交给内罗本人的信函。

§2.1.79

​recita hunc ipsum locum de testimonio. TESTIMONIVM C. VERRIS IN ARTEMIDORVM. NON MVLTO POST IN DOMVM —. bellumne populo Romano Lampsacena civitas facere conabatur? deficere ab imperio ac nomine nostro volebat? video enim et ex iis quae legi et audivi intellego, in qua civitate non modo legatus populi Romani circumsessus, non modo igni, ferro, manu, copiis oppugnatus, sed aliqua ex parte violatus sit, nisi publice satis factum sit, ei civitati bellum indici atque inferri solere.

请朗读证词中的这一段。“盖乌斯·维勒斯控告阿尔特米多罗斯的证词。不久之后冲入院中——。”难道兰普萨库斯城邦企图向罗马人民开战吗?难道它企图背叛我们的统治与威名吗?因为从我所读到与听闻的记载中,我看出并明白:在任何一座罗马人民的使节莫说遭到包围、莫说遭到火攻刀击与人马攻打,哪怕只是受到某种侵害的城邦,若非作了公开赔偿,通常是要被宣战并遭受讨伐的。

§2.1.80

​quae fuit igitur causa cur cuncta civitas Lampsacenorum de contione, quem ad modum tute scribis, domum tuam concurreret? tu enim neque in litteris quas Neroni mittis, neque in testimonio causam tanti tumultus ostendis ullam. obsessum te dicis, ignem adlatum, sarmenta circumdata, lictorem tuum occisum esse dicis, prodeundi tibi in publicum potestatem factam negas: causam huius tanti terroris occultas. nam si quam Rubrius iniuriam suo nomine ac non impulsu tuo et tua cupiditate fecisset, de tui comitis iniuria questum ad te potius quam te oppugnatum venirent.3 cum igitur quae causa illius tumultus fuerit testes a nobis producti dixerint, ipse celarit, nonne causam hanc quam nos proposuimus cum illorum testimonia tum istius taciturnitas perpetua confirmat?

那么,究竟是什么原因导致全兰普萨库斯城邦的人民如你亲笔所写的那样,从公民大会蜂拥冲向你的住所呢?因为你在送交内罗的信函中,在出庭作证时,均未指出引起如此巨大骚动的任何原因。你说自己遭到了包围,柴草被堆积在四周并点起了火,你的利克托尔被杀,你声称自己没有获准在公共场合露面:你隐瞒了引起这场巨大恐慌的原因。因为如果鲁布里乌斯是以他自己的名义、而非在你的指使与贪欲驱使下犯下了某种不法侵害,他们理应到你这里来申诉你同伴的不法行为,而不是前来攻打你。既然我们传唤的证人已经说明了那场骚乱的原因,而他自己却加以隐瞒,那么难道不是他们的证言连同那个家伙始终如一的沉默,共同证实了我们所指出的这一原因吗?

§2.1.81

​huic homini parcetis igitur, iudices, cuius tanta peccata sunt ut ii quibus iniurias fecerit neque legitimum tempus exspectare ad ulciscendum neque vim tantam doloris in posterum differre potuerint? circumsessus es. A quibus? A Lampsacenis. barbaris hominibus, credo, aut iis qui populi Romani nomen contemnerent. immo vero ab hominibus et natura et consuetudine et disciplina lenissimis, porro autem populi Romani condicione sociis, fortuna servis, voluntate supplicibus: ut perspicuum sit omnibus, nisi tanta acerbitas iniuriae, tanta vis sceleris fuisset ut Lampsaceni moriendum sibi potius quam perpetiendum putarent, numquam illos in eum locum progressuros fuisse ut vehementius odio libidinis tuae quam legationis metu moverentur.4

法官诸君,难道诸君竟会宽恕这样一个罪恶滔天之人,以至于受其侵害者既无法等待合法的复仇时机,也无法将如此深切的悲愤延缓至日后?你遭到了包围。被谁包围?被兰普萨库斯人。我想,是被野蛮之人,或是蔑视罗马人民威名之人吧?恰恰相反,是被生性、习俗与教化皆最为温和之人,而且对罗马人民而言在名分上是盟友、在境遇上是奴仆、在心愿上是祈求者之人所包围:以至于众人皆清楚地看到,若非侵害何其残酷、罪行何其暴烈,令兰普萨库斯人认为宁死也不可忍受,他们绝不会走入如此地步,以至于因对你情欲的憎恨而受到的驱动,竟远胜于因你使节身份而产生的畏惧。

语法注4 条
  1. 2.1.77neque me tui neque tuorum liberorum ... misereri potest

    非人称动词 miseret 支配感受怜悯者的宾格(me)以及引发怜悯对象的属格(tui, tuorum liberorum)。此处与助动词 potest 结合构成非人称不定式结构。

  2. 2.1.78tune quod videris, quod audieris, quod concupieris, quod cogitaris, nisi id ad nutum tuum praesto fuerit, nisi libidini tuae cupiditatique paruerit, immittentur homines

    修辞性破格句(anacoluthon)。句子以带有疑问小词 -ne 的第二人称主格代词 tune 开头,但在连续的关系从句与条件从句之后,结构发生转折,并未接续预期的第二人称主动动词,而是转为第三人称被动句(immittentur homines, expugnabuntur domus 等)。

  3. 2.1.80questum ad te potius quam te oppugnatum venirent

    questum 与 oppugnatum 为目的动名词(第一目的分词,-um 结尾宾格形),附属于位移动词 venirent,表示移动的目的。在对比结构中,questum 支配介词短语 de tui comitis iniuria,而 oppugnatum 则直接支配宾格 te。

  4. 2.1.81nisi tanta acerbitas iniuriae, tanta vis sceleris fuisset ut Lampsaceni moriendum sibi potius quam perpetiendum putarent, numquam illos in eum locum progressuros fuisse ut vehementius odio libidinis tuae quam legationis metu moverentur

    嵌入结果从句(ut perspicuum sit...)中的过去非真实条件句。条件从句保留虚拟式过去完成时(fuisset),而主句因受间接引语/宾格不定式结构支配,将预期的虚拟式过去完成时(progressi essent)转换为“将来分词 + fuisse”结构(progressuros fuisse)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.1.77-2.1.81