← 西塞罗

驳维勒斯

§2.1.8-2.1.12

维勒斯罪行的特异性与不可逃脱的惩处

西塞罗指出维勒斯的罪行极其深重,需要超出常规的严厉惩处;他警告说即使维勒斯在此案中侥幸脱罪也绝逃不过罗马人民的制裁,并且侵吞公款罪和通敌叛国罪(非法释放并窝藏海盗首领)等一系列后续审判仍在等待着他。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.1.8

​neque iste mihi videtur se ad damnationem solum offerre, neque hoc avaritiae supplicio communi, qui se tot sceleribus obstrinxerit, contentus esse: singularem quandam poenam istius immanis atque importuna natura desiderat. non id solum quaeritur ut isto damnato bona restituantur iis quibus erepta sunt, sed et religiones deorum immortalium expiandae et civium Romanorum cruciatus multorumque innocentium sanguis istius supplicio luendus est.

而且在我看来,那家伙不仅是将自己送上有罪判决的受审席,而且,一个用如此多罪行捆绑自己的人,也并不满足于这种因贪婪而受到的普通惩罚:那家伙残暴且狂乱的本性,渴求着某种非同寻常的惩罚。如今所探究的,不仅是在判定那家伙有罪之后,将财产归还给那些被强夺之人,而且不朽神明的神圣必须得到赎解,罗马公民遭受的酷刑以及众多无辜者的鲜血,也必须通过惩处那家伙来偿清。

§2.1.9

​non enim furem sed ereptorem, non adulterum sed expugnatorem pudicitiae, non sacrilegum sed hostem sacrorum religionumque, non sicarium sed crudelissimum carnificem civium sociorumque in vestrum iudicium adduximus, ut ego hunc unum eius modi reum post hominum memoriam fuisse arbitrer cui damnari expediret.1 nam quis hoc non intellegit, istum absolutum dis hominibusque invitis tamen ex manibus populi Romani eripi nullo modo posse? quis hoc non perspicit, praeclare nobiscum actum iri si populus Romanus istius unius supplicio contentus fuerit, ac non sic statuerit, non istum maius in sese scelus concepisse,—cum fana spoliarit, cum tot homines innocentis necarit, cum civis Romanos morte, cruciatu, cruce adfecerit, cum praedonum duces accepta pecunia dimiserit,—quam eos, si qui istum tot tantis tam nefariis sceleribus coopertum iurati sententia sua liberarint?2

因为我们带到你们法庭前来的,不是一个小偷,而是一个劫掠者;不是一个通奸者,而是一个贞洁的摧残者;不是一个亵渎圣物者,而是一个圣所与祭仪的仇敌;不是一个刺客,而是一个对待公民与盟友极其残暴的刽子手;以至于我认为,他是自人类有记忆以来唯一一个被定罪反而是其幸事的被告。因为有谁不明白这一点呢:那家伙即便违背神明与世人的意愿而被宣告无罪,也绝不可能从罗马人民的手中被夺走?有谁看不出,如果罗马人民满足于惩罚他一人,而不去断定那家伙在自身所犯下的罪孽——当他洗劫神庙、杀害如此多无辜者、对罗马公民施以死亡、酷刑和十字架刑、在收受金钱后释放海盗首领时——并不比那些人在宣誓之下用自己的判决放免了这个被如此多、如此大、如此令人发指的罪行所覆盖的人(如果有这样的人的话)所犯下的罪孽更大,那我们就算是交了极大的好运?

§2.1.10

​non est, non est in hoc homine cuiquam peccandi locus, iudices; non is est reus, non id tempus, non id consilium, (metuo ne quid adrogantius apud talis viros videar dicere), ne actor quidem est is cui reus tam nocens, tam perditus, tam convictus aut occulte subripi aut impune eripi possit. his ego iudicibus non probabo C. Verrem contra leges pecuniam cepisse? sustinebunt tales viri se tot senatoribus, tot equitibus Romanis, tot civitatibus, tot hominibus honestissimis ex tam inlustri provincia, tot populorum privatorumque litteris non credidisse,3 tantae populi Romani voluntati restitisse?

法官们,在对待这个人上,没有任何人有犯错的余地,绝没有!这不是那样的被告,这不是那样的时机,这不是那样的审判团;(我担心在诸位如此卓越的男士面前自己的言辞显得过于傲慢),起诉人也绝不是能让这样一个如此有罪、如此堕落、如此罪证确凿的被告被暗中盗走或不受惩罚地夺走的人。难道我对这些法官还无法证明盖乌斯·维勒斯违法收受了金钱吗?如此卓越的男士们难道能够忍受这样一种指责:他们不相信如此多的元老、如此多的罗马骑士、如此多的城邦、来自如此显赫行省的如此多极其高尚的人士、如此多城邦与个人的公文记录,并且抵抗了罗马人民如此巨大的意愿?

§2.1.11

​sustineant: reperiemus, si istum vivum ad aliud iudicium perducere poterimus, quibus probemus istum in quaestura pecuniam publicam Cn. Carboni consuli datam avertisse, quibus persuadeamus istum alieno nomine a quaestoribus urbanis, quod priore actione didicistis, pecuniam abstulisse; erunt qui et in eo quoque audaciam eius reprehendant, quod aliquot nominibus de capite quantum commodum fuerit frumenti decumani detraxerit; erunt etiam fortasse, iudices, qui illum eius peculatum vel acerrime vindicandum putent, quod iste M. Marcelli et P. Africani monumenta, quae nomine illorum, re vera populi Romani et erant et habebantur, ex fanis religiosissimis et ex urbibus sociorum atque amicorum non dubitarit auferre.

让他们忍受去吧:只要我们能把那家伙活着带到另一场审判中,我们就会找到我们能向其证明那家伙在担任财务官期间侵吞了拨给执政官格奈乌斯·卡尔博的公款的人,找到我们能让其相信那家伙曾用假名从城市财务官那里掠走金钱(正如你们在前一轮诉讼中所知晓的)的人;也会有人就那一件事指责他的放肆,即他在数个名目下按自己的心意从什一税粮食本金中扣除了部分;法官们,或许还会有人认为对他的那种侵吞公款罪应当施以最严厉的惩罚,因为那家伙毫不犹豫地从最神圣的庙宇以及盟友与友邦的城市中掠走了马尔库斯·马尔凯卢斯和普布利乌斯·阿非利加努斯的纪念物——这些纪念物虽冠以他们的名字,但实际上本属于且被认为属于罗马人民。

§2.1.12

​emerserit ex peculatus etiam iudicio:4 meditetur de ducibus hostium quos accepta pecunia liberavit, videat quid de illis respondeat quos in eorum locum subditos domi suae reservavit, quaerat non solum quem ad modum nostro crimini, verum etiam quo pacto suae confessioni possit mederi, meminerit se priore actione, clamore populi Romani infesto atque inimico excitatum, confessum esse duces praedonum a se securi non esse percussos, se iam tum esse veritum ne sibi crimini daretur eos ab se pecunia liberatos; fateatur, id quod negari non potest, se privatum hominem praedonum duces vivos atque incolumis domi suae, posteaquam Romam redierit, usque dum per me licuerit retinuisse. hoc in illo maiestatis iudicio si licuisse sibi ostenderit, ego oportuisse concedam. ex hoc quoque evaserit: proficiscar eo quo me iam pridem vocat populus Romanus;

就算他从侵吞公款的审判中也能脱身脱险:那就让他去思量他在收受金钱后释放的敌军首领吧;让他看看对于被他留在自己家中顶替他们的那些人该如何回答;让他不仅去探寻如何能补救我们的指控,还要探寻以何种方式能补救他自己的招供;让他记住,在前一轮诉讼中,他在罗马人民充满敌意的怒吼震撼下,曾招认海盗首领们并未被他用斧头斩首,并且他当时就已经害怕有人会指控这些首领是被他为了金钱而释放的;让他承认这一无可否认的事实:作为一个普通平民,他在返回罗马之后,在我容许期间一直把海盗首领们活生生且安然无恙地扣留在自己家中。在关于叛国罪的那场审判中,如果他能证明自己有权这样做,那我就承认这本该如此。就算他从这桩审判中也能逃脱:那我将奔赴罗马人民早已召唤我前往的地方;

语法注4 条
  1. 2.1.9cui damnari expediret

    关系代名词 cui 引导表示特征或结果的从属从句,使用未完成过去时虚拟语气 expediret(“对他而言,被定罪反而是有利的”)。与前面的 post hominum memoriam(“自人类有记忆以来”)结合,构成了西塞罗的悖论性论述:对于被告而言,相比于被开释后遭受民众不可避免的私刑,合法被法庭定罪反而对他更有利。

  2. 2.1.9non istum maius in sese scelus concepisse, ... quam eos, si qui istum ... sententia sua liberarint

    此句为接在 ac non sic statuerit(“若不这样判定”)之后由否定词与比较级构成的间接引语。其核心框架是不定式小句 non istum maius in sese scelus concepisse ... quam eos(“他自身所犯下的罪孽并不比那些……的人更大”,即开释他的法官所负的罪孽甚至更大)。中间插入了一长串由 cum 引导的虚拟语气从句(cum spoliarit, cum necarit 等)详细列举其恶行,最后接出比较对象 quam eos, si qui ... liberarint。

  3. 2.1.10sustinebunt tales viri se tot senatoribus ... non credidisse

    动词 sustineo 搭配宾语从句不定式(se ... non credidisse, ... restitisse),意为“忍受(做出某事的指责或羞辱)”或“竟然做出了某事”。承接前文的反问(难道我不能证明他受贿吗?),此处形成强烈的修辞反问:像诸位这样卓越的男士,难道能承受得起背负“不相信如此众多的证人与公文、悍然违抗罗马人民意志”的污名吗?

  4. 2.1.12emerserit ex peculatus etiam iudicio

    此处是将来完成时(或完成时虚拟语气)用于表示让步的假设结构(“就算他从侵吞公款的审判中也能脱身脱险吧”)。它引出随后一系列由现在时虚拟语气构成的命令/要求(meditetur, videat, quaerat, meminerit, fateatur),要求他在叛国罪法庭上作答;后文的 ex hoc quoque evaserit(“就算他从这也逃脱了吧”)亦属完全相同的让步结构。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.1.8-2.1.12