← 西塞罗

驳维勒斯

§2.1.13-2.1.18

人民审判的不可避免与西塞罗的公正调查

西塞罗援引证人证言指出,维勒斯即便逃脱元老院法庭也绝无法在罗马人民的审判前脱身,并回顾了自己在西西里调查与挑选陪审法官过程中所展现的清廉与正直。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.1.13

​de iure enim libertatis et civitatis suum putat esse iudicium, et recte putat. confringat iste sane vi sua consilia senatoria, quaestiones omnium perrumpat, evolet ex vestra severitate:1 mihi credite, artioribus apud populum Romanum laqueis tenebitur. credet his equitibus Romanis populus Romanus qui ad vos ante producti testes ipsis inspectantibus ab isto civem Romanum, qui cognitores homines honestos daret,2 sublatum esse in crucem dixerunt; ​credent omnes v et xxx tribus homini gravissimo atque ornatissimo, M. Annio, qui se praesente civem Romanum securi percussum esse dixit; audietur a populo Romano vir primarius, eques Romanus, L. Flavius, qui suum familiarem Herennium, negotiatorem ex Africa, cum eum Syracusis amplius centum cives Romani cognoscerent lacrimantesque defenderent, pro testimonio dixit securi esse percussum; probabit fidem et auctoritatem et religionem suam L. Suettius, homo omnibus ornamentis praeditus, qui iuratus apud vos dixit multos civis Romanos in lautumiis istius imperio crudelissime per vim morte esse multatos. hanc ego causam cum agam beneficio populi Romani de loco superiore, non vereor ne aut istum vis ulla ex populi Romani suffragiis eripere, aut a me ullum munus aedilitatis amplius aut gratius populo Romano esse possit.

因为涉及自由与公民权的法则,罗马人民认为审判权归属于自己,而且这想法完全正确。就让那家伙凭着自己的势力去击碎元老院的法庭,冲破所有人的查问,从你们的严正中逃脱吧:请相信我,在罗马人民面前,他将被更紧固的罗网套住。罗马人民必将相信这些罗马骑士,他们此前作为证人被带到你们面前,陈述道就在他们亲眼目睹之下,一个能提出体面人士作为身份担保人的罗马公民,竟被那家伙钉上了十字架;全部三十五个部族必将相信极其稳重且享有崇高声望的马尔库斯·安尼乌斯,他说在自己当场目睹之下,一名罗马公民被用斧头斩首;罗马人民必将倾听杰出人士、罗马骑士卢基乌斯·弗拉维乌斯的声音,他出庭作证说,自己来自阿非利加的商人密友赫伦尼乌斯被用斧头斩首,尽管在叙拉古有一百多名罗马公民认出他并流着泪为他辩护;具备一切优异品质的卢基乌斯·苏埃提乌斯将证实自己的忠实、威望与誓言的庄严,他在你们面前宣誓作证,许多罗马公民依照那家伙的命令在采石场被极其残暴地强行处死。当我凭借罗马人民的恩惠从更高的讲台上主导这桩诉讼时,我毫不担心有任何势力能将那家伙从罗马人民的选票中夺走,也不担心由我为罗马人民履行的市政官职责会有哪一项能比这更为崇高或更受欢迎。

§2.1.15

​quapropter omnes in hoc iudicio conentur omnia; nihil est iam quod in hac causa peccare quisquam, iudices, nisi vestro periculo possit. mea quidem ratio cum in praeteritis rebus est cognita, tum in reliquis explorata atque provisa est. ego meum studium in rem publicam iam illo tempore ostendi cum longo intervallo veterem consuetudinem rettuli, et rogatu sociorum atque amicorum populi Romani, meorum autem necessariorum, nomen hominis audacissimi detuli. quod meum factum lectissimi viri atque ornatissimi, quo in numero e vobis complures fuerunt, ita probaverunt ut ei qui istius quaestor fuisset, et ab isto laesus inimicitias iustas persequeretur, non modo deferendi nominis, sed ne subscribendi quidem, cum id postularet, facerent potestatem.

因此,让所有人在这一审判中使出一切手段吧;法官们,在这桩案件中,已没有任何人能在不给你们带来危险的情况下舞弊。至于我个人的操守,不仅在过去的事务中为人所共知,在余下的事务中也是经过检验且早有预备的。早在那个时候,当我经过长久间隔重新恢复古老传统,并应罗马人民的盟友与友邦——亦即我个人的亲密朋友——的请求,对这个极其肆无忌惮的人提出控告时,我就已经展现了对国家的忠诚。最优秀、最显赫的人士——你们当中就有许多人位列其中——对我的这一行为予以了高度认可,以至于当曾任那家伙财务官、且因受那家伙侵害而寻求合法私仇的人提出请求时,他们不仅没有给他提出控告的权力,甚至连作为共同署名控告人的权力也没有给予。

§2.1.16

​in Siciliam sum inquirendi causa profectus; quo in negotio industriam meam celeritas reditionis, diligentiam multitudo litterarum et testium declaravit, pudorem vero ac religionem quod, cum venissem senator ad socios populi Romani, qui in ea provincia quaestor fuissem, ad hospites meos ac necessarios causae communis defensor deverti potius quam ad eos qui a me auxilium petivissent. nemini meus adventus labori aut sumptui neque publice neque privatim fuit: vim in inquirendo tantam habui quantam mihi lex dabat, non quantam habere poteram istorum studio quos iste vexarat.

我前往西西里进行调查;在此事务中,返程的迅速证明了我的勤勉,文书与证人的众多证明了我的周密,而我的节制与恪守信义则由以下事实表明:当我作为曾在那个行省担任财务官的元老来到罗马人民的盟友中间时,我作为公共大义的维护者,宁愿借宿在自己的主客朋友和密友家中,而不是那些向我寻求援助的人那里。我的到来无论在公在私都没有给任何人造成负担或开销:我在调查中行使的权力,仅仅以法律赋予我的为限,而非凭那些遭那家伙蹂躏之人的热切愿望所能使我拥有的程度为限。

§2.1.17

​Romam ut ex Sicilia redii, cum iste atque istius amici, homines lauti et urbani, sermones eius modi dissipassent, quo animos testium retardarent, me magna pecunia a vera accusatione esse deductum, tametsi probabatur nemini, quod et ex Sicilia testes erant ii qui quaestorem me in provincia cognoverant, et hinc homines maxime inlustres, qui, ut ipsi noti sunt, sic nostrum unum quemque optime norunt, tamen usque eo timui ne quis de mea fide atque integritate dubitaret donec ad reiciundos iudices venimus. sciebam in reiciundis iudicibus non nullos memoria nostra pactionis suspicionem non vitasse, cum in ipsa accusatione eorum industria ac diligentia probaretur.

当我从西西里返回罗马时,那家伙及其友人——那些阔绰文雅的人士——散布了此类流言以挫伤证人们的勇气,声称我收受巨款而脱离了真正的控告;尽管无人相信,因为来自西西里的证人是那些在行省中结识作为财务官的我的人,而本地证人则是最显赫的人士,他们正如自己声名远扬一样深知我们每一个人的为人,但我仍一直担心有人会怀疑我的诚信与正直,直到我们进入选汰法官的阶段。因为我知道,在我们这一代人的记忆中,有些人因在选汰法官时的作为而未能免于私下勾结的嫌疑,即便在控告本身当中他们的勤奋与周密曾得到认可。

§2.1.18

​ita reieci iudices ut hoc constet, post hunc statum rei publicae quo nunc utimur simili splendore et dignitate consilium nullum fuisse. quam iste laudem communem sibi ait esse mecum; qui cum P. Galbam iudicem reiecisset, M. Lucretium retinuit, et cum eius patronus ex eo quaereret cur suos familiarissimos, Sex. Peducaeum, Q. Considium, Q. Iunium reici passus esset, respondit 'quod eos in iudicando nimium sui iuris sententiaeque cognosset3'.

我选汰法官的方式使得众人一致公认:自我们如今享有的这一国家体制建立以来,从未有过具备同等光彩与尊严的法官团。那家伙竟声称这一荣耀是他与我共有的;他在选汰法官时排除了普布利乌斯·加尔巴,却保留了马尔库斯·卢克雷提乌斯,而当他的辩护人询问他为何听任自己最亲密的朋友塞克斯图斯·佩杜凯乌斯、昆图斯·孔西迪乌斯、昆图斯·尤尼乌斯被排除时,他回答说:“因为我知道他们在审判中过于自主独立、固执己见。”

语法注3 条
  1. 2.1.13confringat iste sane vi sua consilia senatoria, quaestiones omnium perrumpat, evolet ex vestra severitate

    现在时虚拟式 confringat、perrumpat 与 evolet 搭配副词 sane,表示让步(让步虚拟式),意为“任凭他击碎……冲破……飞逃吧”。演说者在假定层面上先行退让,随后以主句将来时直陈式 tenebitur 进行有力的反驳与对照。

  2. 2.1.13qui cognitores homines honestos daret

    关系代词从句中的未完成过去时虚拟式 daret 构成特征关系从句。它不仅陈述客观事实,更强调受害者具备能够提出体面人士作为身份担保人的资质与特征,从而突显其无可争议的罗马公民身份。

  3. 2.1.18quod eos in iudicando nimium sui iuris sententiaeque cognosset

    cognosset 是 cognovisset 的缩略形式(间接引语因果从句中的过去完成时虚拟式)。属格短语 sui iuris sententiaeque 作谓语动词宾语 eos 的补足语,属于性质属格(genitive of quality/characteristic),意为“属于自身法则与意见的人”,即在审判中完全独立自主、不受他人操纵。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.1.13-2.1.18