← 西塞罗

驳维勒斯

§2.1.1-2.1.7

维勒斯的再次出庭与元老院法庭的信誉

西塞罗指出维勒斯出席第二轮审理的厚颜无耻,强调本案关乎元老院法庭的信誉与司法权威,并控诉了被告对罗马公民、家庭及神明所犯下的滔天罪行。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.1.1

​neminem vestrum ignorare arbitror, iudices, hunc per hosce dies sermonem vulgi atque hanc opinionem populi Romani fuisse, C. Verrem altera actione responsurum non esse neque ad iudicium adfuturum. quae fama non idcirco solum emanarat quod iste certe statuerat ac deliberaverat non adesse, verum etiam quod nemo quemquam tam audacem, tam amentem, tam impudentem fore1 arbitrabatur qui tam nefariis criminibus, tam multis testibus convictus ora iudicum aspicere aut os suum populo Romano ostendere auderet.

各位法官,我认为你们当中没有谁不知道,在过去的这些日子里,百姓的议论和罗马人民的意见一直是:盖乌斯·维勒斯不会在第二轮诉讼中答辩,也不会出庭受审。这一流言之所以传开,不仅是因为那家伙确实已决定并深思熟虑过不出庭,而且也是因为没有人认为会有谁如此大胆、如此疯狂、如此厚颜无耻,在被如此严重的罪行以及如此众多的证人定罪之后,竟敢直视法官的面孔,或向罗马人民露出自己的面容。

§2.1.2

​est idem Verres qui fuit semper, ut ad audendum proiectus, sic paratus ad audiendum. praesto est, respondet, defenditur; ne hoc quidem sibi reliqui facit ut,2 in rebus turpissimis cum manifesto teneatur, si reticeat et absit, tamen impudentiae suae pudentem exitum quaesisse videatur. patior, iudices, et non moleste fero me laboris mei, vos virtutis vestrae fructum esse laturos. nam si iste id fecisset quod prius statuerat, ut non adesset, minus aliquanto quam mihi opus esset cognosceretur quid ego in hac accusatione comparanda constituendaque elaborassem; vestra vero laus tenuis plane atque obscura, iudices, esset.

维勒斯依然是以往的那个维勒斯:正如他易于铤而走险,同样他也做好了听取控诉的准备。他在场,他答辩,他接受辩护;他甚至没有为自己留下这样的余地:在极其可耻的事实中被当场抓住时,如果保持沉默并缺席,尚且能显得是在为其无耻寻求一个体面的退路。法官们,我容忍这一点,并且并不感到苦恼:我将收获我劳作的果实,而你们将收获你们德行的果实。因为,如果那家伙做了他此前决定的事——即不出庭——那么我在准备和确立这项控诉中所付出的辛劳,为人所知的程度就会比我所需要的少上不少;而法官们,你们的赞誉也显然将变得微弱而晦暗。

§2.1.3

​neque hoc a vobis populus Romanus exspectat neque eo potest esse contentus, si condemnatus sit is qui adesse noluerit, et si fortes fueritis in eo quem nemo sit ausus defendere. immo vero adsit, respondeat; summis opibus, summo studio potentissimorum hominum defendatur; certet mea diligentia cum illorum omnium cupiditate, vestra integritas cum illius pecunia, testium constantia cum illius patronorum minis atque potentia: tum demum illa omnia victa videbuntur cum in contentionem certamenque venerint. absens si esset iste damnatus, non tam sibi consuluisse quam invidisse vestrae laudi videretur.

罗马人民对你们所期待的并非如此,如果一个不愿出庭的人被定罪,而你们在一个无人敢于辩护的人身上表现得勇敢,人民也不可能以此为满足。相反,让他出庭吧,让他答辩吧;让他由最有权势之人的最大财力、最大热情来辩护吧;让我的勤勉与他们所有人的贪欲较量,你们的廉洁与他的金钱较量,证人们的坚定与他的辩护人的恐吓和权势较量吧:唯有当所有这些来到争辩与较量之中时,它们才会被视为真正被击败。如果那家伙在缺席的情况下被定罪,他看起来倒不像是在为自己谋划,反而像是在嫉妒你们的荣耀。

§2.1.4

​neque enim salus ulla rei publicae maior hoc tempore reperiri potest quam populum Romanum intellegere, diligenter reiectis ab accusatore iudicibus, socios, leges, rem publicam senatorio consilio maxime posse defendi; neque tanta fortunis omnium pernicies ulla potest accedere quam opinione populi Romani rationem veritatis, integritatis, fidei, religionis ab hoc ordine abiudicari.

因为在此时此刻,绝不可能找到比这更大的国家挽救之道了:那就是罗马人民认识到,在起诉人仔细排除了法官之后,盟友、法律和国家最能由元老院组成的法庭来捍卫;也不可能给所有人的财产带来比这更大的毁灭:那就是在罗马人民的舆论中,真理、正直、信义和敬神的法则被判定已离开这一阶层。

§2.1.5

​itaque mihi videor magnam et maxime aegram et prope depositam rei publicae partem suscepisse, neque in eo magis meae quam vestrae laudi existimationique servisse. accessi enim ad invidiam iudiciorum levandam vituperationemque tollendam, ut, cum haec res pro voluntate populi Romani esset iudicata, aliqua ex parte mea diligentia constituta auctoritas iudiciorum videretur, perperam si esset hoc iudicatum, ut finis aliquando iudiciariae controversiae constitueretur.3

因此,我觉得自己承担了国家重大、极度病态且几乎被遗弃的一部分,并且在此事上不仅是为我的名誉和声望服务,更是为了你们的名誉和声望服务。因为我挺身而出是为了减轻法庭招致的怨恨并消除其受到的指责,以便在这一案件按照罗马人民的意愿做出判决时,法庭的威信在某种程度上看起来是由我的勤勉所树立的;而如果这一案件被错误判决,那么对司法权归属的争端也终将得以终结。

§2.1.6

​etenim sine dubio, iudices, in hac causa ea res in discrimen adducitur. reus est enim nocentissimus; qui si condemnatur, desinent homines dicere his iudiciis pecuniam plurimum posse; sin absolvitur, desinemus nos de iudiciis transferendis recusare. tametsi de absolutione istius neque ipse iam sperat nec populus Romanus metuit: de impudentia singulari, quod adest, quod respondet, sunt qui mirentur. mihi pro cetera eius audacia atque amentia ne hoc quidem mirandum videtur; multa enim et in deos et in homines impie nefarieque commisit, quorum scelerum poenis agitatur et a mente consilioque deducitur.

事实上,法官们,毫无疑问在这场诉讼中,那一问题正面临抉择。被告确实罪恶滔天;如果他被定罪,人们将不再说在这些法庭上金钱最有力量;但如果他被开释,我们也将不再反对移交审判权。尽管对于那家伙的开释,不仅他自己如今已不抱希望,罗马人民也并不惧怕;针对他异乎寻常的无耻——即他出庭、他答辩——倒有人感到惊奇。但在我看来,鉴于他其他的放肆与疯狂,连这也不值得惊奇;因为他无论对神明还是对凡人都犯下了许多不敬与罪恶的行径,被这些罪行的惩罚所驱使,他已丧失了理智与思虑。

§2.1.7

​agunt eum praecipitem poenae civium Romanorum, quos partim securi percussit, partim in vinculis necavit, partim implorantis iura libertatis et civitatis in crucem sustulit. rapiunt eum ad supplicium di patrii, quod iste inventus est qui e complexu parentum abreptos filios ad necem duceret, et parentis pretium pro sepultura liberum posceret. religiones vero caerimoniaeque omnium sacrorum fanorumque violatae, simulacraque deorum, quae non modo ex suis templis ablata sunt sed etiam iacent in tenebris ab isto retrusa atque abdita, consistere eius animum sine furore atque amentia non sinunt.

对罗马公民〔所犯罪行〕的惩罚将他推向深渊,这些人中,他用斧头斩首了一部分,在镣铐中弄死了一部分,而在另一些人祈求自由与公民权的时候,将他们钉上了十字架。祖先的神明将他拖向惩罚,因为那家伙竟然是个从父母怀抱中夺走儿子引向死亡、并为埋葬孩子向父母索要金钱的人。确实,所有圣所和神殿被亵渎的尊严与祭仪,以及那些不仅被从各自庙宇中掠走、而且被那家伙推塞藏匿、横卧在黑暗之中的神像,都绝不容许他的心灵在没有狂暴与疯狂的状态下平静下来。

语法注3 条
  1. 2.1.1fore

    fore 为将来时不定式(= futurum esse)。句法上它构成受 arbitrabatur 支配的“宾格加不定式”结构('nemo quemquam... fore arbitrabatur',即没有人认为会有任何人是如此……),后接表示特征或结果的关系从句 qui ... auderet。

  2. 2.1.2ne hoc quidem sibi reliqui facit ut

    reliqui facit 是表示“留下剩余/留下余地”的习惯用法,其中 reliqui 为表示部分性质的属格(partitive genitive)。其后的 ut 从句起说明性或结果性名词从句的作用,进一步具体阐述指示代词 hoc 的内容。

  3. 2.1.5perperam si esset hoc iudicatum, ut finis aliquando iudiciariae controversiae constitueretur

    条件从句 perperam si esset hoc iudicatum 被倒置置于第二个目的从句 ut finis... constitueretur 之前。该目的从句与前面的目的从句(ut, cum haec res... videretur)形成对偶平行,主干结构为 accessi... ut [videretur], [et] perperam si esset..., ut [constitueretur]。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.1.1-2.1.7