- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.1.72-2.1.76
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗揭露了在内罗面前对菲洛达穆斯父子的审判如何受到多拉贝拉与维勒斯的干预与操纵,在初次延期再审后最终以微弱多数被定罪并在老底嘉被斩首处决的始末。
de quo ne multa disseram tantum dico, secutum id esse Neronem et eius consilium: quod Cornelium lictorem occisum esse constaret, putasse non oportere esse cuiquam ne in ulciscenda quidem iniuria hominis occidendi potestatem. in quo video Neronis iudicio non te absolutum esse improbitatis, sed illos damnatos esse caedis. verum ista damnatio tamen cuius modi fuit? audite, quaeso, iudices, et aliquando miseremini sociorum et ostendite aliquid iis in vestra fide praesidi esse oportere. quod toti Asiae iure occisus videbatur istius ille verbo lictor, re vera minister improbissimae cupiditatis, pertimuit iste ne Philodamus Neronis iudicio liberaretur; rogat et orat Dolabellam ut de sua provincia decedat, ad Neronem proficiscatur; se demonstrat incolumem esse non posse, si Philodamo vivere atque aliquando Romam venire licuisset. commotus est Dolabella:
为了不对此大费口舌,我只说这一点:内罗及其顾问会所遵循的原则是,既然查明利克托尔科尔内利乌斯确已被杀,他们便认为任何人都不应拥有杀人的权力,即便是在为不法侵害复仇时亦然。由此看来,在内罗的审判中,并非是你被免除了邪恶的罪责,而是他们被判处了杀人罪。然而,那样的定罪究竟具有怎样的性质呢?法官诸君,请听我说,求你们如今对盟友心怀怜悯,并向他们表明,在你们的信义之中理应为他们提供庇护。由于全亚细亚都认为,那个家伙名义上的利克托尔、实则是其最无耻情欲的帮凶被杀乃是罪有应得,那个家伙便极度害怕菲洛达穆斯会在内罗的法庭上被宣告无罪;他再三央求并恳请多拉贝拉离开自己的行省,前往内罗处;他向对方说明,若允许菲洛达穆斯活下去并在日后来到罗马,自己就绝不可能保全安危。多拉贝拉动摇了:
fecit id quod multi reprehenderunt, ut exercitum, provinciam, bellum relinqueret, et in Asiam hominis nequissimi causa in alienam provinciam proficisceretur. posteaquam ad Neronem venit, contendit ab eo ut Philodami causam cognosceret. venerat ipse qui esset in consilio et primus sententiam diceret;1 adduxerat etiam praefectos et tribunos militaris suos, quos Nero omnis in consilium vocavit; erat in consilio etiam aequissimus iudex ipse Verres; erant non nulli togati creditores Graecorum, quibus ad exigendas pecunias improbissimi cuiusque legati plurimum prodest gratia.
他做出了令许多人指责之事,即丢下军队、行省与战事,为了一个卑鄙至极的人而前往亚细亚这一属于他人的行省。到达内罗处之后,他极力敦促内罗受理菲洛达穆斯的案件。他亲自前来,以便进入顾问会并首先发表意见;他还带来了自己的长官与军事保民官,内罗将他们全数召入顾问会;坐在顾问会中的,甚至还有维勒斯本人这位“最公正的法官”;此外还有若干身为希腊人债权人的罗马公民,对他们而言,在追讨款项方面,任何品行最败坏的使节的恩惠都是最为灵验的。
ille miser defensorem reperire neminem poterat; quis enim esset aut togatus, qui Dolabellae gratia, aut Graecus, qui eiusdem vi et imperio non moveretur? accusator autem adponitur civis Romanus de creditoribus Lampsacenorum; qui si dixisset quod iste iussisset, per eiusdem istius lictores a populo pecuniam posset exigere. cum haec omnia tanta contentione, tantis copiis agerentur; cum illum miserum multi accusarent, nemo defenderet; cumque Dolabella cum suis praefectis pugnaret in consilio, Verres fortunas agi suas diceret, idem testimonium diceret, idem esset in consilio, idem accusatorem parasset,—haec cum omnia fierent, et cum hominem constaret occisum, tamen tanta vis istius iniuriae, tanta in isto improbitas putabatur ut de Philodamo AMPLIUS pronuntiaretur.2
那个可怜人找不到任何辩护人;因为有哪位罗马公民不为多拉贝拉的情面所动,又有哪位希腊人不为其威势与权威所屈服呢?不仅如此,指定担任原告的,还是兰普萨库斯人债权人中的一名罗马公民;此人若按照那个家伙的吩咐说话,便能通过这同一个家伙的利克托尔们向城邦追索金钱。当这一切以如此激烈的争斗和如此庞大的声势进行时;当众人指控那个可怜人而无人予以辩护时;当多拉贝拉与其手下长官在顾问会中极力争辩,维勒斯声称自己的身家性命全系于此、亲自出庭作证、亲自列席顾问会、亲自安排原告时——尽管发生着这一切,尽管杀人事实确凿,但人们依然认为那个家伙的不法侵犯何其严重、邪恶何其深重,以至于就菲洛达穆斯一案宣告了延期再审。
quid ego nunc in altera actione Cn. Dolabellae spiritus, quid huius lacrimas et concursationes proferam, quid C. Neronis, viri optimi atque innocentissimi, non nullis in rebus animum nimium timidum atque demissum? qui in illa re quid facere oporteret non habebat, nisi forte, id quod omnes tum desiderabant, ut ageret eam rem sine Verre et sine Dolabella. quicquid esset sine his actum, omnes probarent; tum vero quod pronuntiatum est non per Neronem iudicatum, sed per Dolabellam ereptum existimabatur. condemnatur enim perpaucis sententiis3 Philodamus et eius filius. adest, instat, urget Dolabella ut quam primum securi feriantur, quo quam minime multi ex illis de istius nefario scelere audire possent.
我现在何必在第二期审理中提及格奈乌斯·多拉贝拉的傲慢气焰,提及这个家伙的眼泪与四处奔走活动,以及盖乌斯·内罗——一位极优秀而清白的人——在某些事情上过于胆怯和软弱的心态呢?内罗在那件事中不知道该如何处置,除非像当时众人所期盼的那样,在没有维勒斯和没有多拉贝拉参与的情况下审理此事。凡是没有这二人插手而裁决之事,众人皆会认可;而当时实际宣布的判决,则被认为并非出自内罗的裁判,而是被多拉贝拉强行勒索所得。因为菲洛达穆斯及其儿子仅以极微弱的票差被判有罪。多拉贝拉在场坚持、催逼尽快将他们斩首处决,以便从他们口中听到那个家伙滔天罪行的人越少越好。
constituitur in foro Laodiceae spectaculum acerbum et miserum et grave toti Asiae provinciae, grandis natu parens adductus ad supplicium, ex altera parte filius, ille quod pudicitiam liberorum, hic quod vitam patris famamque sororis defenderat. flebat uterque non de suo supplicio, sed pater de fili morte, de patris filius. quid lacrimarum ipsum Neronem putatis profudisse? quem fletum totius Asiae fuisse, quem luctum et gemitum Lampsacenorum? securi esse percussos homines innocentis nobilis,4 socios populi Romani atque amicos, propter hominis flagitiosissimi singularem nequitiam atque improbissimam cupiditatem!
在老底嘉的广场上,举行了一场对整个亚细亚行省而言惨痛、悲凉而沉重的示众:年迈的父亲被押上刑场,另一侧则是他的儿子;前者因保卫了子女的贞洁,后者因捍卫了父亲的生命与妹妹的声誉。两人痛哭流涕,不是为了自己的受刑,而是父亲为儿子的死、儿子为父亲的死而哭泣。诸君以为内罗本人流下了多少泪水?全亚细亚是怎样的痛哭,兰普萨库斯人又是怎样的哀痛与悲叹!只因一个最可耻之人的罕见邪恶与极无耻的贪欲,无辜而尊贵的人们、罗马人民的盟友与朋友,竟被利斧斩首!
- 2.1.73venerat ipse qui esset in consilio et primus sententiam diceret
关系代词 qui 后接未完成过去时虚拟式(esset, diceret),构成表示目的的关系从句(相当于 ut is esset... et primus sententiam diceret),指明多拉贝拉亲自前来的目的正是“为了进入顾问会并首先发表裁决意见”。
- 2.1.74AMPLIUS pronuntiaretur
amplius pronuntiare 是罗马司法审判程序中的专门术语(法庭程式用语)。当审判人员认为案情尚未完全查清(non liquet)时,审判官便宣告 amplius(意为“进一步调查/延期审理”),即进行 ampliatio(延期程序)以择日再审(altera actio)。此处该词作为宣告的内容,意为“关于菲洛达穆斯一案被宣布延期再审”。
- 2.1.75perpaucis sententiis
sententia 在此指法庭上的“表决票”或“投票”。perpaucis sententiis 为表示差额或伴随情况的夺格,意为“以极微弱的票差”,强调尽管有多拉贝拉等人的强力施压与操纵,判决的有罪票数优势依然极其微弱。
- 2.1.76securi esse percussos homines innocentis nobilis
无主句支配动词的感叹性“宾格加不定式”结构(accusativus cum infinitivo exclamativus)。承接前文的修辞性疑问/感叹句(quem fletum... quem luctum),直接宣泄对无辜者遭处决这一惨剧的义愤与悲痛。innocentis 与 nobilis 为第三变格法宾格复数形式(-īs 等同于 -ēs)。
