← 西塞罗

驳维勒斯

§2.1.67-2.1.71

民众对袭击菲洛达穆斯的反抗与包围住处

菲洛达穆斯为保护女儿遭受暴行与热水浇泼,其子与民众闻讯赶来击退鲁布里乌斯等人并杀死一名扈从;次日兰普萨库斯民众包围并纵火焚烧维雷斯的住处,后被罗马商人劝阻,西塞罗结合证人证词对此罪行展开严厉控诉。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.1.67

​quod ubi ille intellexit, id agi atque id parari ut filiae suae vis adferretur, servos suos ad se vocat; his imperat ut se ipsum neglegant, filiam defendant; excurrat aliquis qui hoc tantum domestici mali filio nuntiet1 clamor interea fit tota domo; inter servos Rubri atque hospitis iactatur domi suae vir primarius et homo honestissimus; pro se quisque manus adfert; aqua denique ferventi a Rubrio ipso Philodamus perfunditur. haec ubi filio nuntiata sunt, statim exanimatus ad aedis contendit, ut et vitae patris et pudicitiae sororis succurreret; omnes eodem animo Lampsaceni, simul ut hoc audierunt, quod eos cum Philodami dignitas tum iniuriae magnitudo movebat, ad aedis noctu convenerunt. hic lictor istius Cornelius, qui cum eius servis erat a Rubrio quasi in praesidio ad auferendam mulierem conlocatus, occiditur; servi non nulli vulnerantur; ipse Rubrius in turba sauciatur. iste, qui sua cupiditate tantos tumultus concitatos videret, cupere aliqua evolare, si posset.

当他明白这一点,即得知有人正图谋并准备对他的女儿施加暴力时,他将自己的奴隶召集到身边;他命令他们不必顾及他本人,只需保护女儿;并命某人跑出去,将这起巨大的家庭灾祸通报给他的儿子。与此同时,整座宅邸响起了呼喊声。在鲁布里乌斯的奴隶与主人的奴隶之间,这位首要人物、最正派的体面人在自己家中受人摆布推搡;每个人都竭尽全力动手;最后,鲁布里乌斯亲自将沸水浇泼在菲洛达穆斯身上。当这些事情通报给儿子时,他立刻魂飞魄散地奔向宅邸,以拯救父亲的性命与妹妹的贞洁;全兰普萨库斯人闻讯后也都怀着同样的心情,因菲洛达穆斯的名望与所受侵害之巨大而深受震动,在夜间聚集到宅邸前。在这里,那个家伙的扈从科尔内利乌斯——他被鲁布里乌斯连同其奴隶一起像卫队一样部署在那里以劫走那女人——被杀身亡;几名奴隶受伤;鲁布里乌斯本人也在混乱中负伤。那个家伙眼见由于自己的情欲而激起了如此巨大的骚乱,只要可能,便恨不得立刻逃往别处。

§2.1.68

​postridie homines mane in contionem conveniunt; quaerunt quid optimum factu sit; pro se quisque, ut in quoque erat auctoritatis plurimum, ad populum loquebatur; inventus est nemo cuius non haec et sententia esset et oratio, non esse metuendum, si istius nefarium scelus Lampsaceni ulti vi manuque essent, ne senatus populusque Romanus in eam civitatem animadvertendum putaret;2 quodsi hoc iure legati populi Romani in socios nationesque exteras uterentur, ut pudicitiam liberorum servare ab eorum libidine tutam non liceret, quidvis esse perpeti satius quam in tanta vi atque acerbitate versari.

次日清晨,人们汇集到公民大会;他们探问何为最佳对策;每个人根据自己在众人中威望的高低向民众发言;找不出任何一个人不持有这样的看法和言论:即兰普萨库斯人若以武力和暴力对那个家伙可憎的罪行施以复仇,不必担心元老院和罗马人民会认为应当惩处该城邦;如果罗马人民的使节对盟友和外国使用这样的特权,以至于人们不得保护自己子女的贞洁免受他们情欲的侵害,那么忍受任何痛苦也胜过生活在如此的暴力与残暴之中。

§2.1.69

​haec cum omnes sentirent, et cum in eam rationem pro suo quisque sensu ac dolore loqueretur, omnes ad eam domum in qua iste deversabatur profecti sunt; caedere ianuam saxis, instare ferro, ligna et sarmenta circumdare ignemque subicere coeperunt. tunc cives Romani, qui Lampsaci negotiabantur, concurrunt; orant Lampsacenos ut gravius apud eos nomen legationis quam iniuria legati putaretur; sese intellegere hominem illum esse impurum ac nefarium, sed quoniam nec perfecisset quod conatus esset, neque futurus esset Lampsaci postea, levius eorum peccatum fore si homini scelerato pepercissent quam si legato non pepercissent.

当众人都作此感想,且人人都根据自己的感情与痛苦发表此类言论时,所有人便向那个家伙下榻的寓所进发;他们开始用石头砸门,持利刃逼近,在周围堆放柴薪与细枝并开始点火。这时,在兰普萨库斯经商的罗马公民们闻讯赶来;他们恳求兰普萨库斯人,使节职务的名分在他们心中应当重于使节个人的不法行径;他们说,他们自己也明白那人是不洁而可憎的,但鉴于他既未能得逞其企图,事后也不会再留于兰普萨库斯,如果他们宽恕了一个罪人,其过错也要轻于不宽恕一名使节。

§2.1.70

​sic iste multo sceleratior et nequior quam ille Hadrianus aliquanto etiam felicior fuit. ille, quod eius avaritiam cives Romani ferre non potuerunt, Vticae domi suae vivus exustus est, idque ita illi merito accidisse existimatum est ut laetarentur omnes neque ulla animadversio constitueretur: hic sociorum ambustus incendio tamen ex illa flamma periculoque evolavit, neque adhuc causam ullam excogitare potuit quam ob rem commiserit, aut quid evenerit, ut in tantum periculum veniret. non enim potest dicere, 'cum seditionem sedare vellem, cum frumentum imperarem, cum stipendium cogerem, cum aliquid denique rei publicae causa gererem, quod acrius imperavi, quod animadverti, quod minatus sum.' quae si diceret, tamen ignosci non oporteret, si nimis atrociter imperando sociis in tantum adductus periculum videretur.

就这样,那个家伙虽比那位著名的哈德里阿努斯更加罪大恶极、卑劣无耻,却也幸运得多。那个人因罗马公民无法忍受其贪婪,在乌提卡的自家宅邸中被活活烧死,且人们认为他落得此下场实属罪有应得,以至于人人都感到欢喜,没有设立任何惩处:而这个家伙虽被盟友的大火灼伤,却仍从烈焰与危险中脱身逃脱,且迄今为止都无法编造出任何借口来解释他为何行事至此,或发生了什么,以至于陷入如此巨大的危险之中。因为他不能说:“当我试图平息叛乱时,当我征收谷物时,当我筹集军费时,总之当我为国家办理某项公务时,因为我命令过于严苛,因为我施加了惩罚,因为我进行了威胁。”即便他这样说,若他显得是因为对待盟友发号施令过于残暴而陷入如此险境,也依然不应得到宽恕。

§2.1.71

​nunc cum ipse causam illius tumultus neque veram dicere neque falsam confingere audeat, homo autem ordinis sui frugalissimus, qui tum accensus C. Neroni fuit, P. Tettius, haec eadem se Lampsaci cognosse dixerit, vir omnibus rebus ornatissimus, C. Varro, qui tum in Asia militum tribunus fuit, haec eadem ipse se ex Philodamo audisse dicat, potestis dubitare quin istum fortuna non tam ex illo periculo eripere voluerit quam ad vestrum iudicium reservare?3 Nisi vero illud dicet, quod et in Tetti testimonio priore actione interpellavit Hortensius—quo tempore quidem signi satis dedit, si quid esset quod posset dicere, se tacere non posse, ut, quam diu tacuit in ceteris testibus, scire omnes possemus nihil habuisse quod diceret:4 hoc tum dixit, Philodamum et filium eius a C. Nerone esse damnatos.

如今,既然他自己既不敢说出那场骚乱的真实原因,又不敢捏造虚假借口,而同阶层中最谨严的人、当时担任盖乌斯·内罗勤务随从的普布利乌斯·特提乌斯已陈述他在兰普萨库斯得知了完全相同的事实,各项品质极完备的人、当时在亚细亚担任军事保民官的盖乌斯·瓦罗也陈述他亲自从菲洛达穆斯那里听到了完全相同的事实,难道你们还能怀疑命运之神与其说是想将那个家伙从那场危险中解救出来,不如说是想将他留给你们审判吗?除非他真要拿出霍尔滕西乌斯在第一期诉讼中特提乌斯作证时也曾插话提出的那套说法——当时霍尔滕西乌斯确实给出了充分的迹象表明,如果有什么可说的,他是决计无法保持沉默的,以至于在其余证人作证期间他一直保持沉默,便足以让我们所有人都明白他无话可说——当时他说:菲洛达穆斯及其儿子已被盖乌斯·内罗定罪了。

语法注4 条
  1. 2.1.67excurrat aliquis qui hoc tantum domestici mali filio nuntiet

    excurrat 是表示命令或要求的虚拟式现在时(用于自由间接引语)。qui 引导的从句是表示目的的关系从句(qui nuntiet 等同于 ut is nuntiet)。

  2. 2.1.68non esse metuendum, si istius nefarium scelus Lampsaceni ulti vi manuque essent, ne senatus populusque Romanus in eam civitatem animadvertendum putaret

    此句为间接引语(oratio obliqua)结构。非人称动形容词结构 non esse metuendum 支配由 ne 引导的恐惧从句('担忧……')。嵌入的条件从句 si... ulti... essent 使用虚拟式过去完成时,表示间接引语中的既成条件。

  3. 2.1.71potestis dubitare quin istum fortuna non tam ex illo periculo eripere voluerit quam ad vestrum iudicium reservare?

    用于暗含否定的修辞性疑问句中的 dubitare 结构('你们还能怀疑吗?'='毫无疑问'),后接 quin 及虚拟式(voluerit)。non tam... quam... 意为'与其说是A,不如说是B'。

  4. 2.1.71quo tempore quidem signi satis dedit, si quid esset quod posset dicere, se tacere non posse, ut, quam diu tacuit in ceteris testibus, scire omnes possemus nihil habuisse quod diceret

    多重嵌套的长句结构。核心骨架为 dedit signi satis('给出了充分的迹象'),其内容为宾格不定式 se tacere non posse('自己无法保持沉默'),其中内嵌了条件从句 si quid esset 以及关系从句 quod posset dicere。紧接着的 ut 从句表示结果(ut... possemus),其内部包含了时间状语从句 quam diu tacuit,而 scire 的宾语为不定式短语 nihil habuisse,最后由关系从句 quod diceret 修饰 nihil。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.1.67-2.1.71