- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.1.63-2.1.66
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
维雷斯在兰普萨库斯停留期间,获悉当地首要人物菲洛达穆斯的贞洁女儿貌美非凡,遂强行将亲信鲁布里乌斯安置于其家中以谋占有。菲洛达穆斯设盛宴款待,鲁布里乌斯等人却违背希腊风俗强索其女出席男宾宴席,并命奴隶关门意欲施暴。
oppidum est in Hellesponto Lampsacum, iudices, in primis Asiae provinciae clarum et nobile; homines autem ipsi Lampsaceni cum summe in omnis civis Romanos officiosi, tum praeterea maxime sedati et quieti, prope praeter ceteros ad summum Graecorum otium potius quam ad ullam vim aut tumultum adcommodati. accidit, cum iste a Cn. Dolabella efflagitasset ut se ad regem Nicomedem regemque Sadalam mitteret, cumque iter hoc sibi magis ad quaestum suum quam ad rei publicae tempus adcommodatum depoposcisset, ut illo itinere veniret Lampsacum cum magna calamitate et prope pernicie civitatis. deducitur iste ad ianitorem quendam hospitem, comitesque eius item apud ceteros hospites conlocantur. Vt mos erat istius, atque ut eum suae libidines flagitiosae facere admonebant, statim negotium dat illis suis comitibus, nequissimis turpissimisque hominibus, uti videant et investigent ecqua virgo sit aut mulier digna quam ob rem ipse Lampsaci diutius commoraretur.1
审判官阁下,在赫勒斯滂有一个名叫兰普萨库斯的城镇,在亚细亚行省中尤其著名且显赫;而且兰普萨库斯人本身不仅对所有罗马公民极其殷勤恭顺,此外还格外温和宁静,几乎比任何人都更适于希腊人极度的安逸,而非适于任何暴力或骚乱。当时发生了一件事:那个家伙极力恳求格奈乌斯·多拉贝拉将他派往尼科美德斯国王与萨达拉斯国王那里,并索求了这次更适合他个人牟利而非国家紧要需求的行程,因而他在那趟行程中来到了兰普萨库斯,给该城邦带来了巨大的灾难和几近毁灭的厄运。那个家伙被安置到一位名叫伊阿尼托尔的主人家中,他的随从们也同样被安置在其他房东那里。正如那个家伙一贯的习性,且正如他可耻的欲念催促他去做的那样,他立刻给自己的那些随从——那些最无赖、最卑鄙的人——布置了一项任务:去察看并探寻是否有任何值得他本人在兰普萨库斯逗留更久的少女或妇人。
erat comes eius Rubrius quidam, homo factus ad istius libidines, qui miro artificio, quocumque venerat, haec investigare omnia solebat. is ad eum rem istam defert, Philodamum esse quendam, genere, honore, copiis, existimatione facile principem Lampsacenorum; eius esse filiam, quae cum patre habitaret propterea quod virum non haberet, mulierem eximia pulchritudine; sed eam summa integritate pudicitiaque existimari. homo, ut haec audivit, sic exarsit ad id quod non modo ipse numquam viderat, sed ne audierat quidem ab eo qui ipse vidisset, ut statim ad Philodamum migrare se diceret velle. hospes ianitor, qui nihil suspicaretur, veritus ne quid in ipso se offenderetur,2 hominem summa vi retinere coepit. iste, qui hospitis relinquendi causam reperire non posset, alia sibi ratione viam munire ad stuprum coepit; Rubrium, delicias suas, in omnibus eius modi rebus adiutorem suum et conscium, parum laute deversari dicit; ad Philodamum deduci iubet.
他的随从中有一个名叫鲁布里乌斯的人,一个专门迎合那家伙欲念的人,无论走到哪里,他都惯于以惊人的手腕探查这一切。此人向他报告了这桩事情:有一个名叫菲洛达穆斯的人,论出身、官衔、财富和声望,无可置疑是兰普萨库斯人中的首要人物;他有一个因未婚而与父亲同住的女儿,是一位容貌绝伦的妇人;但人们认为她品行极其端正贞洁。那家伙一听到这事,便对一件不仅自己从未见过、甚至从未从亲眼见过的人那里听说过的事物如此欲火中烧,以至于立刻声称自己想要搬到菲洛达穆斯家去。未起任何疑心的主人伊阿尼托尔唯恐是自己身上有何照顾不周招致不满,便拼命挽留那人。那个家伙找不出离开房东的借口,便开始以另一种方式为自己的强暴之举铺平道路:他说他的心腹宠儿、在所有这类勾当中的帮凶与同谋鲁布里乌斯住宿不够体面,遂下令将他安置到菲洛达穆斯家中。
quod ubi est Philodamo nuntiatum, tametsi erat ignarus quantum sibi ac liberis suis iam tum mali constitueretur, tamen ad istum venit; ostendit munus illud suum non esse; se, cum suae partes essent hospitum recipiendorum, tum ipsos tamen praetores et consules, non legatorum adseculas, recipere solere. iste, qui una cupiditate raperetur, totum illius postulatum causamque neglexit; per vim ad eum, qui recipere non debebat, Rubrium deduci imperavit. hic Philodamus, posteaquam ius suum obtinere non potuit, ut humanitatem consuetudinemque suam retineret laborabat. homo, qui semper hospitalissimus amicissimusque nostrorum hominum existimatus esset, noluit videri ipsum illum Rubrium invitus domum suam recepisse; magnifice et ornate, ut erat in primis inter suos copiosus, convivium comparat; rogat Rubrium ut quos ei commodum sit invitet, locum sibi soli, si videatur, relinquat; etiam filium suum, lectissimum adulescentem, foras ad propinquum suum quendam mittit ad cenam.
当这事通报给菲洛达穆斯时,尽管他当时还不知道为自己和子女设下了多大的灾祸,但他还是来到了那个家伙跟前。他指出那并不是他的义务;当轮到他承担接待客人的职责时,他一向接待的是大法官和执政官本人,而非使节的侍从。那个被单一欲望所驱使的家伙,完全无视了他的请求与理由;他下令强行将鲁布里乌斯安置到这个本无义务接纳他的人家中。此时,菲洛达穆斯在未能维护自己的权利之后,努力保持自己的体面与好客传统。作为一个一向被认为对我们罗马人最热情好客且最友善的人,他不想显得自己是不情愿地把那个鲁布里乌斯接进家门的。正如他在同胞中尤为富有那样,他操办了一场宏大而奢华的宴席;他请鲁布里乌斯随意邀请合适的人,若觉得合适,只需给他自己留一个位置即可;他还将自己的儿子——一位极优秀的年轻人——打发到一位亲戚家去赴晚宴。
Rubrius istius comites invitat; eos omnis Verres certiores facit quid opus esset. mature veniunt, discumbitur. fit sermo inter eos, et invitatio ut Graeco more biberetur; hortatur hospes, poscunt maioribus poculis, celebratur omnium sermone laetitiaque convivium. posteaquam satis calere res Rubrio visa est, 'quaeso,' inquit, 'Philodame, cur ad nos filiam tuam non intro vocari iubes?' homo, qui et summa gravitate et iam id aetatis3 et parens esset, obstipuit hominis improbi dicto. instare Rubrius. tum ille, ut aliquid responderet, negavit moris esse Graecorum ut in convivio virorum accumberent mulieres. hic tum alius ex alia parte, 'enim vero ferendum hoc quidem non est; vocetur mulier!' et simul servis suis Rubrius ut ianuam clauderent et ipsi ad foris adsisterent imperat.
鲁布里乌斯邀请了那个家伙的随从们;维雷斯向他们所有人通报了需要做些什么。他们早早到来并入席就座。他们之间展开了交谈,并提议按希腊风俗饮酒;主人好言相劝,他们索要更大的酒杯,宴席在所有人的谈笑与欢乐中热闹非凡。在鲁布里乌斯看来气氛已经足够热烈之后,他说道:“请问,菲洛达穆斯,你为何不叫人把你女儿唤进来见我们呢?”那个既极具威严、又已至那般年纪且为人父的人,被这个无耻之徒的话惊呆了。鲁布里乌斯步步紧逼。于是他为了有所回应,便说在男人的宴席上让妇女同席并不符合希腊人的习俗。这时,有人从这一侧,有人从另一侧喊道:“这简直叫人无法忍受!把那女人叫来!”与此同时,鲁布里乌斯命令自己的奴隶把大门关上,让他们自己守在门旁。
- 2.1.63digna quam ob rem ipse Lampsaci diutius commoraretur
形容词 dignus 与带有虚拟式(commoraretur)的关系从句(quam ob rem...)连用的句式。通常 dignus 后接 qui + 虚拟式(表特征从句),此处以介词短语 quam ob rem(相当于 propter quam)引导,表示该女子“值得成为让他本人在兰普萨库斯逗留更久的理由”。
- 2.1.64ne quid in ipso se offenderetur
无人称被动语态 offenderetur 与介词短语 in ipso se 搭配构成的句式。offendo 在此处作无人称被动使用(表示“造成冒犯/招致不满”),不定代词 quid 作主语,in ipso se 则指不满的原因所在,表达房东担忧“是否因自己招待不周而在自己身上产生了什么招致不满之处”。
- 2.1.66iam id aetatis
由副词性宾格 id 与部分属格 aetatis 构成的习惯用法,相当于 eius aetatis(“处于那种年纪/已届该年龄”)。在此强调菲洛达穆斯是一位年事已高、庄重沉稳的父亲,而非轻佻之辈。
