- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.1.58-2.1.62
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗陈述了维勒斯在广场展示抢掠艺术品如何让同盟者陷入绝望,通过揭露其账册的破绽驳斥其购买的托辞,并进而揭露他在出使期间犯下的强暴与恶行。
dices tua quoque signa et tabulas pictas ornamento urbi foroque populi Romani fuisse.1 memini; vidi simul cum populo Romano forum comitiumque adornatum ad speciem magnifico ornatu, ad sensum cogitationemque acerbo et lugubri; vidi conlucere omnia furtis tuis, praeda provinciarum, spoliis sociorum atque amicorum. quo quidem tempore, iudices, iste spem maximam reliquorum quoque peccatorum nactus est; vidit enim eos qui iudiciorum se dominos dici volebant harum cupiditatum esse servos.
你会说,你的雕像和画板也成了罗马人民的城邦与广场的装饰。我记得;我和罗马人民一同目睹了广场与公民大会广场被布置得外观宏伟华丽,而在感受与思绪中却令人辛酸且悲戚;我目睹了一切都因你的偷窃之物、行省的掳掠品以及同盟者和友邦的战利品而闪闪发光。审判官阁下,正是在那个时刻,那个家伙对自己其余的罪行也抱有了极大的希望;因为他看到,那些希望自称为法庭主人的人,却是这些贪欲的奴隶。
socii vero nationesque exterae spem omnem tum primum abiecerunt rerum ac fortunarum suarum, propterea quod casu legati ex Asia atque Achaia plurimi Romae tunc fuerunt, qui deorum simulacra ex suis fanis sublata in foro venerabantur, itemque cetera signa et ornamenta cum cognoscerent, alia alio in loco lacrimantes intuebantur. quorum omnium hunc sermonem tum esse audiebamus, nihil esse quod quisquam dubitaret2 de exitio sociorum atque amicorum, cum quidem viderent in foro populi Romani, quo in loco antea qui sociis iniurias fecerant accusari et condemnari solebant, ibi esse palam posita ea quae ab sociis per scelus ablata ereptaque essent.
而同盟者和外国部族就在那时首次对他们的财产与命运放弃了一切希望,因为当时恰好有极多来自亚细亚和阿开亚的使节身在罗马,他们在广场上崇拜那些从他们自己的圣所中被夺走的神明雕像,并且当他们认出其余的雕像和装饰品时,流着泪在不同地点凝视着它们。我们当时听到所有这些人如此议论:任何人都没有理由怀疑同盟者和友邦的覆灭,因为他们看到,在罗马人民的广场上——在曾经对同盟者施加不法侵害之人通常被指控和定罪的场所——公开陈列着那些通过罪行从同盟者那里掠夺和夺取的物件。
hic ego non arbitror illum negaturum signa se plurima, tabulas pictas innumerabilis habere; sed, ut opinor, solet haec quae rapuit et furatus est non numquam dicere se emisse, quoniam quidem in Achaiam, Asiam, Pamphyliam sumptu publico et legationis nomine mercator signorum tabularumque pictarum missus est. et istius et patris eius accepi tabulas omnis, quas diligentissime legi atque digessi, patris, quoad vixit, tuas, quoad ais te confecisse. nam in isto, iudices, hoc novum reperietis. audimus aliquem tabulas numquam confecisse; quae est opinio hominum de Antonio falsa, nam fecit diligentissime; verum sit hoc genus aliquod, minime probandum. audimus alium non ab initio fecisse, sed ex tempore aliquo confecisse; est aliqua etiam huiusce rei ratio. hoc vero novum et ridiculum est, quod hic nobis respondit cum ab eo tabulas postularemus, usque ad M. Terentium et C. Cassium consules confecisse, postea destitisse.
在此我并不认为他会否认自己拥有极多雕像和无数画板;但我以为,他通常不时地说这些被他抢夺和偷窃的物件是他买来的,因为他毕竟是以公家开支和使节名义,作为雕像与画板的商人被派往阿开亚、亚细亚和潘菲利亚的。那个家伙和他的父亲的全部账册我都已拿到,并以极其精细的态度阅读并整理了它们——父亲的账册涵盖他生前的全部岁月,你自己的则涵盖你声称记过账的所有时间。因为在那个家伙身上,审判官阁下,你们会发现一件新鲜事。我们听闻有人从未记过账;人们对安东尼乌斯持有这种看法是错误的,因为他记账极其勤勉;但假如有某种这类人,也是绝不值得赞许的。我们听闻另一人不是从一开始记账,而是从某个特定时期才开始记的;这种做法也算事出有因。然而,当我们向他索要账册时,这人在回答我们时所说的话实在既新奇又荒唐:他说他记账一直记到马尔库斯·特伦提乌斯与盖乌斯·卡西乌斯任执政官的那一年,之后就停止了。
Alio loco hoc cuius modi sit considerabimus; nunc nihil ad me attinet; horum enim temporum in quibus nunc versor habeo tabulas et tuas et patris. plurima signa pulcherrima, plurimas tabulas optimas deportasse te negare non potes. atque utinam neges! Vnum ostende in tabulis aut tuis aut patris tui emptum esse: vicisti. ne haec quidem duo signa pulcherrima quae nunc ad impluvium tuum stant, quae multos annos ante valvas Iunonis Samiae steterunt, habes quo modo emeris,3 haec, inquam, duo quae in aedibus tuis sola iam sunt, quae sectorem exspectant, relicta ac destituta a ceteris signis.
这是何种性质的事情,我们将在别处加以审视;现在这与我无关,因为对于我目前正在处理的那些时期,你和你父亲的账册我都已掌握。你无法否认自己运回了极多最美丽的雕像和极多最上乘的画板。而且但愿你会否认!在你或你父亲的账册中指出一件是买来的:那你就赢了。甚至目前立在你家天井旁、多年来立在萨摩斯朱诺神庙门前的这两尊最美丽的雕像,你也没有办法证明你是如何买来的——我说的是,目前唯独留在你宅中、等待清算商拍卖、被其余雕像所遗弃和孤立的这两尊像。
at, credo, in hisce solis rebus indomitas cupiditates atque effrenatas habebat: ceterae libidines eius ratione aliqua aut modo continebantur. quam multis istum ingenuis, quam multis matribus familias in illa taetra atque impura legatione vim attulisse existimatis? ecquo in oppido pedem posuit ubi non plura stuprorum flagitiorumque suorum quam adventus sui vestigia reliquerit? sed ego omnia quae negari poterunt praetermittam; etiam haec quae certissima sunt et clarissima relinquam; unum aliquod de nefariis istius factis eligam, quo facilius ad Siciliam possim aliquando, quae mihi hoc oneris negotique imposuit, pervenire.
然而,我想,他只是在这些事情上怀有未被驯服且肆无忌惮的贪欲吧:他的其余放荡行为或许还受到某种理性或节度的克制。你们认为,在那次卑劣而污秽的出使中,那个家伙对多少自由民、对多少家庭主妇施加了强暴?他曾在哪个城镇落脚,而在那里留下的通奸与丑行的痕迹没有多于他到访的痕迹?但我将略去所有能够被否认的事情;甚至连这些最确凿、最明白无误的事我也将搁置;我将从那个家伙的罪恶行径中单选出一件,以便我能尽早且更容易地转向西西里——正是西西里将这项重负与职责交付于我。
- 2.1.58ornamento urbi foroque populi Romani fuisse
双重与格结构:ornamento 充当表结果或目的的表语与格(dative of purpose),而 urbi foroque populi Romani 则充当表利益或关涉的与格(dative of reference)。
- 2.1.59nihil esse quod quisquam dubitaret
nihil est quod 结构接虚拟式(dubitaret)。quod 用作具有副词性("因何理由")的关系词,整体构成特征/理由从句,意为"没有任何理由让任何人去怀疑"。
- 2.1.61ne haec quidem duo signa pulcherrima quae nunc ad impluvium tuum stant, quae multos annos ante valvas Iunonis Samiae steterunt, habes quo modo emeris
语序倒置:句首的 ne haec quidem duo signa 及其修饰性关系从句大幅度前置到主动词 habes 之前,充当从句动词 emeris 的直接宾语。与 ne ... quidem 连用的 habes quo modo emeris 意为"你没有办法说明你究竟是如何买下它们的",其中 quo modo 引导带虚拟式完成时(emeris)的间接疑问从句。
