← 西塞罗

驳维勒斯

§2.1.53-2.1.57

潘菲利亚的神像劫掠与统帅们的德行

西塞罗谴责维勒斯在潘菲利亚的阿斯彭多斯和佩尔盖大肆掠夺著名的雕像与神庙黄金并藏于私邸。他将这种强盗行径与历史上诸多伟大统帅以及在场的塞尔维利乌斯严守战律、将战利品尽数献归罗马国家并在国库账册中详尽造册的崇高德行进行了鲜明对比。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.1.53

​Aspendum vetus oppidum et nobile in Pamphylia scitis esse, plenissimum signorum optimorum. non dicam illinc hoc signum ablatum esse et illud: hoc dico, nullum te Aspendi signum, Verres, reliquisse, omnia ex fanis, ex locis publicis, palam, spectantibus omnibus, plaustris evecta exportataque esse. atque etiam illum Aspendium citharistam, de quo saepe audistis id quod est Graecis hominibus in proverbio, quem omnia 'intus canere1' dicebant, sustulit et in intimis suis aedibus posuit, ut etiam illum ipsum suo artificio superasse videatur.

你们知道,阿斯彭多斯是潘菲利亚一座古老而著名的城邦,极富于最上乘的雕像。我不想说从那里掠走了这尊雕像或那尊雕像:我要说的是,维勒斯,你在阿斯彭多斯没有留下一尊雕像,所有的雕像都是在众目睽睽之下、公开地从圣所和公共场所用大车运出并运走的。甚至那位著名的阿斯彭多斯齐特拉琴手——关于他,你们常听到希腊人俗话中所说的那句,人们说他一切都‘向内弹奏’——他也掠走了,并放置在自己宅第最隐秘的内室中,以至于他似乎在自己的手艺上连那位艺人本身都超越了。

§2.1.54

​Pergae fanum antiquissimum et sanctissimum Dianae scimus esse: id quoque a te nudatum ac spoliatum esse, ex ipsa Diana quod habebat auri detractum atque ablatum esse dico. quae, malum, est ista tanta audacia atque amentia! quas enim sociorum atque amicorum urbis adisti legationis iure et nomine, si in eas vi cum exercitu imperioque invasisses, tamen, opinor, quae signa atque ornamenta ex iis urbibus sustulisses, haec non in tuam domum neque in suburbana amicorum, sed Romam in publicum deportasses.2

我们知道在佩尔盖有一座极其古老而神圣的狄安娜圣所:我指控那座圣所同样被你剥夺殆尽、洗劫一空,且从狄安娜神像本身身上,凡是她所拥有的黄金都被剥下并掠走。天哪,这是何等巨大的狂妄与疯癫!因为,那些你以使节的权力与名义前往的同盟者与友邦的城邦,假使你是带着军队、凭借统帅权以武力侵入其中的,我以为,你从那些城邦掠得的雕像与装饰品,你也绝不会运往自己的私宅或朋友们的郊外庄园,而会运至罗马充作公用。

§2.1.55

​quid ego de M. Marcello loquar, qui Syracusas, urbem ornatissimam, cepit? quid de L. Scipione, qui bellum in Asia gessit Antiochumque, regem potentissimum, vicit? quid de Flaminino, qui regem Philippum et Macedoniam subegit? quid de L. Paulo, qui regem Persen vi ac virtute superavit? quid de L. Mummio, qui urbem pulcherrimam atque ornatissimam, Corinthum, plenissimam rerum omnium, sustulit, urbisque Achaiae Boeotiaeque multas sub imperium populi Romani dicionemque subiunxit? quorum domus, cum honore ac virtute florerent, signis et tabulis pictis erant vacuae; at vero urbem totam templaque deorum omnisque Italiae partis illorum donis ac monumentis exornatas videmus.

我何必谈及夺取了叙拉古这座极为富丽之城的马尔库斯·马尔凯鲁斯?何必谈及在亚细亚作战并击败最强大的国王安条克的卢基乌斯·西庇阿?何必谈及降服了腓力国王与马其顿的弗拉米尼努斯?何必谈及以武力与英勇战胜了佩尔塞斯国王的卢基乌斯·保卢斯?何必谈及毁灭了科林斯——那座最美丽、最华丽、充满一切财富的城邦——并将阿开亚和维奥蒂亚的诸多城邦置于罗马人民的最高统驭与统治之下的卢基乌斯·穆米乌斯?他们的府邸虽然因荣誉与英勇而显赫,却空无雕像与画板;然而,我们看到整座城邦、诸神的庙宇以及意大利的各个角落,都被他们的奉献物与纪念物所装点。

§2.1.56

​vereor ne haec forte cuipiam nimis antiqua et iam obsoleta videantur; ita enim tum aequabiliter omnes erant eius modi ut haec laus eximiae virtutis et innocentiae non solum hominum, verum etiam temporum illorum esse videatur. P. Servilius, vir clarissimus, maximis rebus gestis, adest de te sententiam laturus: Olympum vi, copiis, consilio, virtute cepit, urbem antiquam et omnibus rebus auctam et ornatam. recens exemplum fortissimi viri profero; nam postea Servilius imperator populi Romani Olympum urbem hostium cepit quam tu in isdem illis locis legatus quaestorius oppida pacata sociorum atque amicorum diripienda ac vexanda curasti.3

我担心这些例子在某些人看来也许显得过于古老且已过时;因为当时所有人都是如此一致地具备这种品性,以至于这种非凡英勇与清廉的赞誉,不仅属于那些个人,甚至似乎属于那个时代。普布利乌斯·塞尔维利乌斯,一位功勋卓著、极其显赫的杰出人物,正到场对你作出判决:他以武力、军队、谋略和英勇夺取了奥林波斯,一座古老且在各方面都被充实与装点的城邦。我举出一位最勇敢人物的近代范例;因为罗马人民的统帅塞尔维利乌斯夺取作为敌邦的奥林波斯城,是在你在那些相同地区作为具有财务官职权的出使代表、着手抢劫与蹂躏同盟者及友邦的和平城镇之后的事情。

§2.1.57

​tu quae ex fanis religiosissimis per scelus et latrocinium abstulisti, ea nos videre nisi in tuis amicorumque tuorum tectis non possumus: P. Servilius quae signa atque ornamenta ex urbe hostium vi et virtute capta belli lege atque imperatorio iure sustulit, ea populo Romano adportavit, per triumphum vexit, in tabula publica ad aerarium perscribenda curavit. cognoscite ex litteris publicis hominis amplissimi diligentiam. recita. RATIONES RELATAE P. SERVILI. non solum numerum signorum, sed etiam unius cuiusque magnitudinem, figuram, statum litteris definiri vides. certe maior est virtutis victoriaeque iucunditas quam ista voluptas quae percipitur ex libidine et cupiditate. multo diligentius habere dico Servilium praedam populi Romani quam te tua furta notata atque perscripta.4

你通过罪行与强盗行径从极度神圣的圣所中抢夺的物件,我们除了在你和你朋友的宅顶下便无处得见;而普布利乌斯·塞尔维利乌斯依据战律与统帅权从以武力和英勇攻克的敌邦城邦中掠取的雕像与装饰品,他运送给了罗马人民,在凯旋式中展示,并安排将它们登载在国库的公用账册上。请从公家文书中了解这位极具声望之人的严谨。宣读吧。“普布利乌斯·塞尔维利乌斯的呈交报账单”。你看到,不仅是雕像的数量,甚至每一尊雕像的大小、形状与姿态都在文字中明确规定。英勇与胜利带来的怡悦,必定远胜于从放纵与贪欲中感受到的那种享乐。我敢说,塞尔维利乌斯保管罗马人民的战利品并予标注记录的精细程度,远超过你对待自己盗窃之物的记录。

语法注4 条
  1. 2.1.53intus canere

    源自希腊谚语 ἔνδον ψάλλειν(“向内弹奏”,转义为“只为私利弹奏、落入私囊”)。此处为双关修辞:维勒斯把这尊雕像藏在自己府邸最隐秘的内室(in intimis suis aedibus),因而在“向内搜刮”(artificium)的手艺上比这位琴手本尊更胜一筹。

  2. 2.1.54quas enim sociorum atque amicorum urbis adisti legationis iure et nomine, si in eas vi cum exercitu imperioque invasisses, tamen, opinor, quae signa atque ornamenta ex iis urbibus sustulisses, haec non in tuam domum neque in suburbana amicorum, sed Romam in publicum deportasses.

    复合了先行词内嵌关系从句与虚拟语气反事实条件句的句式。骨架为 si invasisses, tamen deportasses(即使你入侵了……然而你也会运往……)。句首的 quas ... urbis 是条件从句中 in eas [urbis] 先行词的提前并入;关系从句 quae signa ... sustulisses 亦是后文指示代词 haec 的先行词内嵌。

  3. 2.1.56nam postea Servilius imperator populi Romani Olympum urbem hostium cepit quam tu in isdem illis locis legatus quaestorius oppida pacata sociorum atque amicorum diripienda ac vexanda curasti.

    postea ... quam 为时间连词 postquam 的离隔拼写(tmesis),意为“在……之后”。将 postea 与 quam 分置于主句动词 cepit 前后,旨在鲜明突出时间上的先后对比。diripienda ac vexanda curasti 则是 curo 搭配动形词(gerundive)构成的使役表达,表示“安排/着手使……遭到洗劫与蹂躏”。

  4. 2.1.57multo diligentius habere dico Servilium praedam populi Romani quam te tua furta notata atque perscripta.

    由 dico 引出的宾格加不定式结构(A.c.I.)。不定式 habere 以 praedam populi Romani 为直接宾语,并以完成分词 notata atque perscripta 作谓语性宾语补足语(habere + 宾语 + 完成分词,表示“使……保持在已记录状态”)。比较从句省略了平行成分,与 te tua furta 并列对照。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.1.53-2.1.57