- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.1.48-2.1.52
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗谴责维勒斯洗劫提洛岛阿波罗圣所的行为是连波斯人都敬畏不敢犯的暴行,继而揭露他在基俄斯、埃律特莱、忒涅多斯以及萨摩斯岛朱诺神殿掠夺神像的行径,并指控他为了应对审判而转移隐匿家中赃物的举动。
Latonam ex longo errore et fuga gravidam et iam ad pariendum temporibus exactis1 confugisse Delum atque ibi Apollinem Dianamque peperisse?2 qua ex opinione hominum illa insula eorum deorum sacra putatur, tantaque eius auctoritas religionis et est et semper fuit ut ne Persae quidem, cum bellum toti Graeciae, dis hominibusque, indixissent, et mille numero navium classem ad Delum adpulissent, quicquam conarentur aut violare aut attingere. hoc tu fanum depopulari, homo improbissime atque amentissime, audebas? fuit ulla cupiditas tanta quae tantam exstingueret religionem? et si tum haec non cogitabas, ne nunc quidem recordaris nullum esse tantum malum quod non tibi pro sceleribus tuis iam diu debeatur?
也就是:勒托在长久的流离与逃亡之后,身怀六甲且分娩之期已至,便避难至提洛岛,并在那里生下了阿波罗与狄安娜?基于人们的这种信念,那座岛屿被视为属于那些神明的圣地,其宗教威权过去与现在都如此巨大,以至于连波斯人在向全希腊、向神明与凡人宣战,并把一千艘战舰的舰队开至提洛岛时,也不曾企图侵犯或触动分毫。你竟然敢劫掠这所圣殿,你这最无耻、最狂妄之徒!难道曾有任何贪欲大到足以泯灭如此的神圣?即便你当时不作此想,难道连现在你也记不得,由于你犯下的滔天罪行,早已没有任何巨大的灾祸是你所不应承受的吗?
in Asiam vero postquam venit, quid ego adventus istius prandia, cenas, equos muneraque commemorem? nihil cum Verre de cotidianis criminibus acturus sum: Chio per vim signa pulcherrima dico abstulisse, item Erythris et Halicarnasso. Tenedo—praetereo pecuniam quam eripuit —Tenem ipsum, qui apud Tenedios sanctissimus deus habetur, qui urbem illam dicitur condidisse, cuius ex nomine Tenedus nominatur, hunc ipsum, inquam, Tenem pulcherrime factum, quem quondam in comitio vidistis, abstulit magno cum gemitu civitatis.
然而在他抵达亚细亚之后,我又何必提及那家伙初来乍到的午宴、晚宴、马匹与馈赠呢?我并不打算就日常的过恶与维勒斯算账:我指控他从基俄斯用暴力抢走了极其美丽的雕像,同样也从埃律特莱和哈利卡尔那索斯掠夺。从忒涅多斯——我且略去他强抢的钱财——忒涅斯本人,他在忒涅多斯人中被视为至圣的神明,据说创建了那座城邦,忒涅多斯便是以他的名字命名,我说,就是这位制作精美绝伦的忒涅斯本人,你们曾在公民大会广场上见过的那尊造像,他竟在全城邦巨大的悲泣声中夺走了。
illa vero expugnatio fani antiquissimi et nobilissimi Iunonis Samiae quam luctuosa Samiis fuit, quam acerba toti Asiae, quam clara apud omnis, quam nemini vestrum inaudita! de qua expugnatione cum legati ad C. Neronem in Asiam Samo venissent, responsum tulerunt eius modi querimonias, quae ad legatos populi Romani pertinerent, non ad praetorem sed Romam deferri oportere. quas iste tabulas illinc, quae signa sustulit! quae cognovi egomet apud istum in aedibus nuper, cum obsignandi gratia venissem.
此外,萨摩斯岛的朱诺那座至古至尊的圣所所遭到的劫掠,对萨摩斯人而言是何等悲戚,对全亚细亚是何等痛苦,在所有人中间是何等昭彰,对你们任何一人又是何等耳熟能详!关于那次劫掠,当萨摩斯的使节前往亚细亚的盖乌斯·尼禄处时,他们得到的答复是,涉及罗马人民副使的这类申诉,不应呈送给裁判官,而应呈交至罗马。那家伙从那里掠走了何等的画板,何等的造像!那些正是我日前为了查封而前往那家伙府中时,亲眼认出的物件。
quae signa nunc, Verres, ubi sunt? illa quaero quae apud te nuper ad omnis columnas, omnibus etiam intercolumniis, in silva denique disposita sub divo vidimus. cur ea, quam diu alium praetorem cum iis iudicibus quos in horum locum subsortitus esses de te in consilium iturum putasti, tam diu domi fuerunt: posteaquam nostris testibus nos quam horis tuis uti malle3 vidisti, nullum signum domi reliquisti praeter duo quae in mediis aedibus sunt, quae ipsa Samo sublata sunt? non putasti me tuis familiarissimis in hanc rem testimonia denuntiaturum, qui tuae domi semper fuissent, ex quibus quaererem, signa scirentne fuisse quae non essent?
维勒斯,那些雕像如今安在?我所探寻的,正是我们日前在你府上见到的那些,它们曾陈列在每一根立柱旁,陈列在每一处柱间,乃至陈列在林间露天之处。为何只要你还以为另一位裁判官将带着你用以替换这些审判官的替补人选对你进行合议审判,那些雕像就一直留在家中;而一旦你看到我们宁可运用我们的证人而非你的时间,你就在家中连一尊雕像也没有留下,除了位于宅第中央的两尊——而它们本身就是从萨摩斯岛掠来的?难道你未曾料到,我会就此事向总是呆在你家中的最亲近的心腹发出作证传唤,向他们探问他们是否知道曾存在过如今已然不见的雕像?
quid tum hos de te iudicaturos arbitratus es, cum viderent te iam non contra accusatorem tuum, sed contra quaestorem sectoremque4 pugnare? qua de re Charidemum Chium testimonium priore actione dicere audistis, sese, cum esset trierarchus et Verrem ex Asia decedentem prosequeretur iussu Dolabellae, fuisse una cum isto Sami, seseque tum scire spoliatum esse fanum Iunonis et oppidum Samum; posteaque se causam apud Chios civis suos Samiis accusantibus publice dixisse, eoque se esse absolutum quod planum fecisset ea quae legati Samiorum dicerent ad Verrem, non ad se pertinere.
当时,当审判官们看到你已不再是与你的控告人交战,而是在与财务官以及没收财产承购人交战时,你以为他们会如何评判你?关于此事,你们在先前的审理中听到了基俄斯人卡里德莫斯的作证:当他担任三列桨座战船指挥官并奉多拉贝拉之命护送离开亚细亚的维勒斯时,他曾与那家伙一同在萨摩斯岛,且他当时便知晓朱诺圣所与萨摩斯城邦遭到了洗劫;其后,在萨摩斯人提起公诉时,他在基俄斯的同胞面前作了正式申辩,并因证实了萨摩斯使节所言之事关涉维勒斯而非他本人,从而获得了宣告无罪。
- 2.1.48temporibus exactis
独立夺格结构。此处 tempora 指代怀胎足月的周期,意为“分娩期已满/足月”。
- 2.1.48Latonam ex longo errore et fuga gravidam et iam ad pariendum temporibus exactis confugisse Delum atque ibi Apollinem Dianamque peperisse?
该宾格加不定式结构直接承接前一段落末尾的主句动词短语(potuisti accipere id quod est proditum memoria ac litteris)构成间接引语。Latonam 为逻辑主语,confugisse 与 peperisse 为不定式动词;问号表明其承续了前文的反问语气与修辞句构。
- 2.1.51nostris testibus nos quam horis tuis uti malle
从属于 vidisti 的宾格加不定式结构。异态动词 uti 支配夺格补足语,此处 nostris testibus 与 horis tuis 经由 quam 进行比较,二者皆为 uti 支配的夺格。这指涉了西塞罗在第一轮庭审中的诉讼策略:放弃冗长的演说耗时(即被告企图借以拖延至新官上任的发言时间),转而直接出示证人证言。
- 2.1.52contra quaestorem sectoremque
介词 contra 支配两个宾格名词。sector 指在公开发售中成批收购国家没收财产的拍卖承购人。此处指在追索赃款的过程中,维勒斯直接处于与负责国家财产的财务官(quaestor)及承购人(sector)相冲突的被动境地。
