← 西塞罗

驳维勒斯

§2.1.42-2.1.47

使节任内的暴行与希腊各神庙洗劫

西塞罗结束了对维勒斯财务官任期的总结,转而揭发其在多拉贝拉麾下任副使时的恶行,指控他在西锡安用浓烟酷刑折磨地方官、在雅典盗取黄金,并亵渎洗劫提洛岛阿波罗圣所引发神罚风暴。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.1.42

​quid hoc homine faciatis1 aut ad quam spem tam perfidiosum, tam importunum animal reservetis? qui in Cn. Carbone sortem, in Cn. Dolabella voluntatem neglexerit ac violarit, eosque ambo non modo deseruerit sed etiam prodiderit atque oppugnarit. nolite, quaeso, iudices, brevitate orationis meae potius quam rerum ipsarum magnitudine crimina ponderare; mihi enim properandum necessario est, ut omnia vobis quae mihi constituta sunt possim exponere.

你们打算如何处置这个人,或者为了何种指望而保留这般背信弃义、这般祸害人间的野兽?他在格奈乌斯·卡尔博身上无视并践踏了抽签的纽带,在格奈乌斯·多拉贝拉身上无视并践踏了自主的选择,并且对这二人不仅抛弃,甚至出卖并攻击。审判官们,我恳求你们,切莫依据我演说的简练,而要依据事件本身的重大来权衡罪状;因为我必须抓紧时间,以便能够向你们陈述我所拟定的一切内容。

§2.1.43

​quam ob rem quaestura istius demonstrata primique magistratus et furto et scelere perspecto, reliqua attendite. in quibus illud tempus Sullanarum proscriptionum ac rapinarum praetermittam; neque ego istum sibi ex communi calamitate defensionem ullam sinam sumere, suis eum certis propriisque criminibus accusabo. quam ob rem hoc omni tempore Sullano ex accusatione circumscripto legationem eius praeclaram cognoscite.

因此,在揭露了那家伙的财务官任期、查明了他首个官职中的盗窃与罪行之后,请留意其余的事项。在这些事项中,我将略去苏拉公敌宣告与掠夺的那段时期;我绝不允许那家伙从普遍的灾难中为自己获取任何辩护借口,我将依据他自己明确而特有的罪状来控告他。因此,在将这整个苏拉时期排除在指控之外后,请了解他那显赫的副使职位。

§2.1.44

​posteaquam Cn. Dolabellae provincia Cilicia constituta est, o di immortales, quanta iste cupiditate, quibus adlegationibus illam sibi legationem expugnavit! id quod Cn. Dolabellae principium maximae calamitatis fuit. nam ut est profectus, quacumque iter fecit, eius modi fuit, non ut legatus populi Romani, sed ut quaedam calamitas pervadere videretur. in Achaia— praetermittam minora omnia, quorum simile forsitan alius quoque aliquid aliquando fecerit; nihil dicam nisi singulare, nisi id quod, si in alium reum diceretur, incredibile videretur—magistratum Sicyonium nummos poposcit.2 ne sit hoc crimen in Verrem:3 fecerunt alii. cum ille non daret, animadvertit: improbum, sed non inauditum.

在格奈乌斯·多拉贝拉被指派了奇里乞亚行省之后,不朽的神啊,那家伙是以何等的贪欲、通过何等的钻营强索到了副使这一职位!而这件事正是格奈乌斯·多拉贝拉巨大灾难的开端。因为他一出发,无论行经何处,其作为都让人觉得他不是作为罗马人民的使节,而是作为某种灾害在蔓延。在阿哈伊亚——我将略过所有较轻的过恶,类似的事情也许其他人有时也曾做过;若非绝无仅有之事,若非按在其他被告身上便看似难以置信之事,我概不提及——他向西锡安的长官索要钱财。暂且不把这作为针对维勒斯的罪状吧:其他人也做过。当那位长官不肯给时,他施加了惩罚:可恶至极,但并非前所未闻。

§2.1.45

​genus animadversionis videte: quaeretis ex quo genere hominem istum iudicetis. ignem ex lignis viridibus atque umidis in loco angusto fieri iussit: ibi hominem ingenuum, domi nobilem, populi Romani socium atque amicum, fumo excruciatum semivivum reliquit. iam quae iste signa, quas tabulas pictas ex Achaia sustulerit, non dicam hoc loco: est mihi alius locus ad hanc eius cupiditatem demonstrandam separatus. Athenis audistis ex aede Minervae grande auri pondus ablatum; dictum est hoc in Cn. Dolabellae iudicio. dictum? etiam aestimatum. huius consili non participem C. Verrem, sed principem fuisse reperietis.

请看这惩罚的方式:你们将会探问该把那家伙定为何种人。他下令在一个狭窄的地方用潮湿生青的木料生火;在那里,他把一位自由民出身、在本地尊贵、身为罗马人民盟友与朋友的人,用浓烟折磨得半死不活地丢下。至于那家伙从阿哈伊亚掠走了哪些雕像、哪些画板,我在此处暂且不表:我留有另一处专门用来揭露他的这种贪欲。在雅典,你们听说过从密涅瓦神庙中盗走了大量的黄金;这事曾在格奈乌斯·多拉贝拉的审判中被提及。只是提及?甚至被估定为赔偿额。你们将会发现,盖乌斯·维勒斯并非此谋划的参与者,而是主谋。

§2.1.46

​Delum venit. ibi ex fano Apollinis religiosissimo noctu clam sustulit signa pulcherrima atque antiquissima, eaque in onerariam navem suam conicienda curavit. postridie cum fanum spoliatum viderent ii qui Delum incolebant, graviter ferebant; est enim tanta apud eos eius fani religio atque antiquitas ut in eo loco ipsum Apollinem natum esse arbitrentur. verbum tamen facere non audebant, ne forte ea res ad Dolabellam ipsum pertineret. tum subito tempestates coortae sunt maximae, iudices, ut non modo proficisci cum cuperet Dolabella non posset, sed vix in oppido consisteret: ita magni fluctus eiciebantur. hic navis illa praedonis istius, onusta signis religiosis, expulsa atque eiecta fluctu frangitur; in litore signa illa Apollinis reperiuntur; iussu Dolabellae reponuntur. tempestas sedatur, Dolabella Delo proficiscitur.

他来到了提洛岛。在那里,他乘夜暗中从阿波罗极其神圣的圣所中盗走了最美丽、最古老的雕像,并负责把它们装上了自己的货船。次日,当提洛岛的居民看到圣所遭到洗劫时,他们深感悲痛;因为在他们当中,该圣所的神圣性与古老性是如此巨大,以至于他们认为阿波罗本人就诞生在那个地方。然而他们不敢吭声,生怕此事万一牵涉到多拉贝拉本人。审判官们,正在这时,突起狂风恶浪,使得多拉贝拉不仅在想要启程时无法成行,甚至在城里都几乎站不住脚:掀起的巨浪是如此骇人。此时,那个强盗满载着神圣造像的船只被波浪冲击抛甩而破碎;在海滩上,阿波罗的那些雕像被寻获;遵照多拉贝拉的命令,它们被放回原处。风暴平息了,多拉贝拉离开了提洛岛。

§2.1.47

​non dubito quin, tametsi nullus in te sensus humanitatis, nulla ratio umquam fuit religionis, nunc tamen in metu periculoque tuo tuorum tibi scelerum veniat in mentem.4 potestne tibi ulla spes salutis commoda ostendi, cum recordaris in deos immortalis quam impius, quam sceleratus, quam nefarius fueris? Apollinemne tu Delium spoliare ausus es? illine tu templo tam antiquo, tam sancto, tam religioso manus impias ac sacrilegas adferre conatus es? si in pueritia non iis artibus ac disciplinis institutus eras ut ea quae litteris mandata sunt disceres atque cognosceres, ne postea quidem, cum in ea ipsa loca venisti, potuisti accipere id quod est proditum memoria ac litteris,

我毫不怀疑,尽管你心中毫无恻隐之念,对宗教也从未有过任何顾及,然而如今在你自己的恐惧与危难之中,你自己的罪行定会浮现在你心头。当你回忆起自己对不朽的神明是何等不敬、何等邪恶、何等大逆不道之时,难道还能向你展示任何合宜的获救希望吗?你竟敢洗劫提洛岛的阿波罗?你竟企图对如此古老、如此神圣、如此受人崇敬的庙宇施加不敬且渎神的黑手?如果在少年时期你未曾接受过那些学艺与训练,以便学习并通晓见诸文字的知识,难道后来当你亲自来到那些地方时,你甚至都不能领会由记忆与文字所流传下来的传统吗,

语法注4 条
  1. 2.1.42quid hoc homine faciatis

    faciatis 是深思/商榷虚拟语气(deliberative subjunctive)。hoc homine 是与 facio 搭配使用的工具/来源夺格,构成表示“如何处置某人”的固定句式。

  2. 2.1.44magistratum Sicyonium nummos poposcit

    索取动词 posco 接双宾格:所请求之人(magistratum Sicyonium)与所索要之物(nummos)。

  3. 2.1.44ne sit hoc crimen in Verrem

    让步虚拟语气(concessive subjunctive),用于修辞上的假设与让步:“暂且不把这当作针对维勒斯的罪名吧”。

  4. 2.1.47tuorum tibi scelerum veniat in mentem

    非人称句式 veniat in mentem(浮现在心头)接所忆及之物的属格(tuorum scelerum)以及回忆者主体的与格(tibi)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.1.42-2.1.47