- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.1.37-2.1.41
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗揭露了维勒斯背弃卡尔博而投奔苏拉的动机绝非出于党派忠诚,而是为了掩盖侵吞公款,并通过指出维勒斯随后对其后来的长官多拉贝拉施加了同样的背叛,控诉其惯常的背信弃义。
P. LENTVLO L. TRIARIO QVAESTORIBVS VRBANIS RES RATIONVM RELATARVM. Recita. ex SENATVS CONSVLTO. Vt hoc pacto rationem referre liceret, eo Sullanus repente factus est, non ut honos et dignitas nobilitati restitueretur. quodsi illinc inanis profugisses, tamen ista tua fuga nefaria proditio consulis tui conscelerata iudicaretur. 'malus civis, improbus consul, seditiosus homo Cn. Carbo fuit.' fuerit aliis:1 tibi quando esse coepit? posteaquam tibi pecuniam, rem frumentariam, rationes omnis suas exercitumque commisit. nam si tibi antea displicuisset, idem fecisses quod anno post M. Piso. quaestor cum L. Scipioni consuli obtigisset, non attigit pecuniam, non ad exercitum profectus est; quod de re publica sensit, ita sensit ut nec fidem suam nec morem maiorum nec necessitudinem sortis laederet.
呈交予首都市政财务官普布利乌斯·伦图卢斯与卢基乌斯·特里阿里乌斯的账目记录。宣读。“根据元老院决议。”为了获准以这种方式呈交账目,他正是为此突然变成了苏拉派,绝非为了让名誉与尊严归还给贵族阶层。即使你两手空空从那里潜逃,你的那场逃亡仍将被判定为对你执政官的大逆不道、罪大恶极的背叛。“格奈乌斯·卡尔博曾是个坏公民、不端执政官、煽动之徒。”就算他对其他人如此吧:对你而言,他是何时开始变成这样的?难道不是在他把公款、粮饷、他的一切账目以及军队托付给你之后吗?因为如果你在此之前就反感他,你本该做出马尔库斯·皮索一年之后所做的那样的事。当他抽签成为执政官卢基乌斯·西庇阿的财务官时,他未曾触碰公款,未曾启程奔赴军队;无论他对国事持有何种见解,他的见解都既未损害自己的信义,也未违背祖先的风俗,亦未破坏抽签的纽带。
etenim si haec perturbare omnia ac permiscere volumus, totam vitam periculosam, invidiosam, infestamque reddemus,—si nullam religionem sors habebit, nullam societatem coniunctio secundae dubiaeque fortunae, nullam auctoritatem mores atque instituta maiorum. omnium est communis inimicus qui fuit hostis suorum. nemo umquam sapiens proditori credendum putavit. ipse Sulla, cui adventus istius gratissimus esse debuit, ab se hominem atque ab exercitu suo removit: Beneventi esse iussit apud eos quos suis partibus amicissimos esse intellegebat, ubi iste summae rei causaeque nocere nihil posset. ei postea praemia tamen liberaliter tribuit, bona quaedam proscriptorum in agro Beneventano diripienda concessit, habuit honorem ut proditori, non ut amico fidem.
事实上,如果我们企图扰乱并混淆这一切,我们便会使整个生活变得危险、招人怨恨且充满敌意——如果抽签毫无神圣性,顺逆之境的结合毫无同盟之谊,祖先的风俗与制度毫无权威。凡是成为自己人之敌的人,便是所有人的公敌。从来没有任何明智之人认为应当信任叛徒。苏拉本人,对他而言那家伙的投奔本该是最受欢迎的,却将那人从自己身边以及自己的军队中打发走:他命其留居贝内文图姆,呆在他深知最为支持自己派系的人们那里,在那里那家伙无法对全局大业产生任何危害。然而,苏拉后来仍慷慨地赐予他奖赏,准许他掠夺贝内文图姆境内某些被公敌宣告者的财产,给予了他如对叛徒一般的尊荣,却未给予如对朋友一般的信任。
nunc quamvis sint homines qui mortuum Cn. Carbonem oderint, tamen hi debent non quid illi accidere voluerint, sed quid ipsis in tali re metuendum sit cogitare. commune est hoc malum, communis metus, commune periculum. nullae sunt occultiores insidiae quam eae quae latent in simulatione offici aut in aliquo necessitudinis nomine. nam eum qui palam est adversarius facile cavendo vitare possis; hoc vero occultum intestinum ac domesticum malum non modo non exsistit, verum etiam opprimit antequam prospicere atque explorare potueris. itane vero?
如今,尽管有些人痛恨死去的格奈乌斯·卡尔博,然而这些人不应当考虑他们曾希望什么事发生在他身上,而应当考虑在类似境遇中他们自己必须害怕什么。这一祸害是共同的,恐惧是共同的,危险是共同的。没有任何阴谋比那些潜藏在尽职的伪装下或某种亲密纽带之名下的阴谋更为隐秘。因为对于公开的对手,你大可以通过戒备轻易避开;但这隐秘的、内部的、家庭内的祸害不仅不会现身,甚至在你能够预见并探明之前就已将你压垮。果真如此吗?
tu cum quaestor ad exercitum missus sis, custos non solum pecuniae sed etiam consulis, particeps omnium rerum consiliorumque fueris, habitus sis in liberum loco, sicut mos maiorum ferebat, repente relinquas, deseras, ad adversarios transeas?2 O scelus, o portentum in ultimas terras exportandum! non enim potest ea natura quae tantum facinus commiserit hoc uno scelere esse contenta: necesse est semper aliquid eius modi moliatur, necesse est in simili audacia perfidiaque versetur.
你既然作为财务官被派往军队,不仅是公款的守护者,更是执政官的守护者,参与了一切事务与决策,正如祖制所规定的一样被视如己出,你竟然突然抛弃他、背弃他、投向对手一方吗?哦,何等的罪孽,哦,何等应当被放逐至天涯海角的妖孽!因为犯下如此滔天罪行的本性,不可能满足于这单单一项罪恶:它必然总是图谋此类勾当,必然置身于相似的胆大妄为与背信弃义之中。
itaque idem iste, quem Cn. Dolabella postea C. Malleolo occiso pro quaestore habuit,—haud scio an maior etiam haec necessitudo fuerit quam illa Carbonis,3 ac plus iudicium voluntatis valere quam sortis debeat,—idem in Cn. Dolabellam qui in Cn. Carbonem fuit. nam quae in ipsum valebant crimina contulit in illum, causamque illius omnem ad inimicos accusatoresque detulit; ipse in eum cui legatus, cui pro quaestore fuerat, inimicissimum atque improbissimum testimonium dixit. ille miser cum esset Cn. Dolabella,— cum proditione istius nefaria, tum improbo ac falso eiusdem testimonio,—tum multo ex maxima parte istius furtorum ac flagitiorum invidia conflagravit.
因此,后来在盖乌斯·马莱奥卢斯被杀后被格奈乌斯·多拉贝拉任用为代理副财务官的正是这个家伙——我倾向于认为这种纽带甚至比与卡尔博的那种纽带更重,而且意愿的抉择理应比抽签的抉择更有分量——,他对格奈乌斯·多拉贝拉所做的事与对格奈乌斯·卡尔博如出一辙。因为他把自己身上的罪状转嫁到了多拉贝拉身上,并将那人的全部辩护策略泄露给仇敌与控告者;他自己甚至针对那个自己曾担任其副使与代理副财务官的人,发表了最具敌意、最不道德的证词。可怜的格奈乌斯·多拉贝拉——既因那家伙的大逆不道的背叛,又因同一个人那卑鄙虚假的证词——,但绝大部分是因那家伙的盗窃与丑行所引发的公愤,而彻底被烈焰毁灭吞噬了。
- 2.1.37fuerit aliis
让步虚拟式完成时(“就算他对别人而言曾是如此吧”)。在此暂时接受了假想的辩解(“卡尔博是个坏人”),随即通过紧接着的反问(“对你而言他是何时开始变成这样的?”)揭示被告的自相矛盾。
- 2.1.40tu cum quaestor ad exercitum missus sis, custos non solum pecuniae sed etiam consulis, particeps omnium rerum consiliorumque fueris, habitus sis in liberum loco, sicut mos maiorum ferebat, repente relinquas, deseras, ad adversarios transeas?
主句谓语动词 relinquas, deseras, transeas 为表达义愤与难以置信的感叹/修辞疑问虚拟式。句首主格代词 tu 悬置,先由 cum 引导的一连串情况从句(missus sis ... fueris ... habitus sis)铺陈其作为财务官的重责与视同己出的恩惠,随后在主句中以这组虚拟式动词急转突变,形成极其强烈的对比与抨击。
- 2.1.41haud scio an maior etiam haec necessitudo fuerit quam illa Carbonis
haud scio an 搭配虚拟式(此处为完成时 fuerit)为表达肯定性推测的惯用句式(“我倾向于认为……”、“大概正是……”)。在此表明演说者认为,基于个人自主意愿的选择(iudicium voluntatis)所结成的纽带,比起抽签(sors)所决定的公职纽带应当具有更强的道义约束力。
