← 西塞罗

驳维勒斯

§2.1.33-2.1.36

控诉的四阶段划分与背弃卡尔博

西塞罗宣布不追究维勒斯早年的私德恶名,将其自十四年前担任财务官以来的公职生涯划分为四个阶段进行控告。他着重揭发了维勒斯背弃执政官卡尔博、侵吞公款的最初罪行,以及利用被洗劫的阿里米努姆镇伪造账目的恶劣行径。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.1.33

​omne illud tempus quod fuit antequam iste ad magistratus remque publicam accessit, habeat per me solutum ac liberum.1 sileatur de nocturnis eius bacchationibus ac vigiliis; lenonum, aleatorum, perductorum nulla mentio fiat; damna, dedecora, quae res patris eius, aetas ipsius pertulit, praetereantur; lucretur indicia veteris infamiae; patiatur eius vita reliqua me hanc tantam iacturam criminum facere.

让那家伙在我这里享有一切脱责与自由,就他在担任官职和参与国务之前的全部时期而言。对于他夜间的狂欢与无眠,理应保持缄默;对妓院老板、赌徒和拉皮条者,不得提及;对于他父亲的家产和自己的青年时代所遭受的损失与耻辱,理应予以略过;让他因旧日恶名未被举发而占得便宜吧;就让他的余生容忍我在此作出如此巨大的罪状舍弃吧。

§2.1.34

​quaestor Cn. Papirio consuli fuisti abhinc annos quattuordecim. ex ea die ad hanc diem quae fecisti in iudicium voco: hora nulla vacua a furto, scelere, crudelitate, flagitio reperietur. hi sunt anni consumpti in quaestura et legatione Asiatica et praetura urbana et praetura Siciliensi; quare haec eadem erit quadripertita distributio totius accusationis meae. quaestor ex senatus consulto provinciam sortitus es: obtigit tibi consularis, ut cum consule Cn. Carbone esses eamque provinciam obtineres. erat tum dissensio civium, de qua nihil sum dicturus quid sentire debueris: unum hoc dico, in eius modi tempore ac sorte statuere te debuisse utrum malles sentire atque defendere. Carbo graviter ferebat sibi quaestorem obtigisse hominem singulari luxuria atque inertia; verum tamen ornabat eum beneficiis officiisque omnibus. ne diutius teneam, pecunia attributa, numerata est: profectus est quaestor in provinciam: venit exspectatus in Galliam ad exercitum consularem cum pecunia. simul ac primum ei occasio visa est,—cognoscite hominis principium magistratuum gerendorum et rei publicae administrandae,—aversa pecunia publica quaestor consulem, exercitum, sortem, provinciamque deseruit.

十四年前,你是执政官格奈乌斯·帕皮里乌斯的财务官。从那一天起到今天为止你所犯下的勾当,我都要诉诸法庭:找不到任何一个小时未曾充斥着盗窃、罪行、残暴与丑事。这些岁月耗费在财务官职位、阿细亚使节任期、首都市政裁判官职位以及西西里裁判官职位中;因此,这也将是我整个控告的四分法。作为财务官,你根据元老院决议抽签获得了行省:落到你手上的是一个执政官管区,使你得以与执政官格奈乌斯·卡尔博共事并掌管该省。当时正值公民纷争,对于你本该持何种立场,我不想说什么;我只说这一点:在那样的时候和抽签机缘下,你本应当决断自己究竟更愿意赞同并捍卫哪一方。卡尔博为落到自己手上的财务官是个极其挥霍且怠惰之人而深感苦恼;然而,他仍以一切恩惠与职守优待于他。长话短说,款项拨付了,数清了;财务官启程前往行省;他在众人的期盼中带着公款抵达高卢的执政官军队。一俟他窥得最初的机会——请看这家伙担任公职和经理国政的发端!——侵吞公款之后,财务官抛弃了他的执政官、军队、签位和行省。

§2.1.35

​video quid egerim: erigit se, sperat sibi auram posse aliquam adflari in hoc crimine voluntatis defensionisque eorum quibus Cn. Carbonis mortui nomen odio sit, quibus illam relictionem proditionemque consulis sui gratam sperat fore. quasi vero id cupiditate defendendae nobilitatis aut studio partium fecerit, ac non apertissime consulem, exercitum, provinciamque compilarit et propter impudentissimum furtum aufugerit!2 est enim obscurum et eius modi factum eius ut possit aliquis suspicari3 C. Verrem, quod ferre novos homines non potuerit, ad nobilitatem, hoc est ad suos, transisse, nihil fecisse propter pecuniam!

我看到我做了什么:他挺直了身子,指望就这项罪状而言,从那些憎恨死去的格奈乌斯·卡尔博之名的人那里,从那些他指望会对他抛弃并背叛其执政官之举感到快意的人那里,能有一阵善意与辩护的清风吹向他。仿佛他当真是出于捍卫贵族的渴望或党派的狂热才做出此举,而不是极其公然地洗劫了执政官、军队与行省,并因最无耻的偷盗而潜逃似的!难道他的行径竟然晦涩难明、是如此性质,以至于竟然会有人怀疑盖乌斯·维勒斯是因为无法容忍新人,才投奔了贵族、也就是投奔了同道,而绝非为了金钱才有所作为的吗!

§2.1.36

​videamus rationes quem ad modum rettulerit: iam ipse ostendet quam ob rem Cn. Carbonem reliquerit, iam se ipse indicabit. primum brevitatem cognoscite: ACCEPI, inquit, VICIENS DVCENTA TRIGINTA QVINQVE MILIA QVADRINGENTOS DECEM ET SEPTEM NVMMOS. DEDI STIPENDIO, FRVMENTO, LEGATIS, PRO QVAESTORE, COHORTI PRAETORIAE HS MILLE SESCENTA TRIGINTA QVINQVE MILIA QVADRINGENTOS DECEM ET SEPTEM NVMMOS. RELIQVI: ARIMINI HS SESCENTA MILIA. HOC est rationes referre? hoc modo aut ego aut tu, Hortensi, aut quisquam omnium rettulit? quid hoc est? quae impudentia, quae audacia? quod exemplum ex tot hominum rationibus relatis huiusce modi est? illa tamen HS sescenta milia, quae ne falso quidem potuit quibus data essent describere, quae se Arimini scribit reliquisse, quae ipsa HS sescenta milia reliqua facta sunt, neque Carbo attigit neque Sulla vidit neque in aerarium relata sunt. oppidum sibi elegit Ariminum, quod tum, cum iste rationes referebat, oppressum direptumque erat: non suspicabatur, id quod nunc sentiet, satis multos ex illa calamitate Ariminensium testis nobis in hanc rem reliquos esse. recita denuo.

让我们看看他是如何呈交账目的:他自己很快就会说明他为何背弃了格奈乌斯·卡尔博,他自己很快就会自我暴露。首先请注意其简短:“我收到了,”他说,“二百二十三万五千四百一十七枚钱币。我支付了军饷、粮饷、使节、代理财务官、近卫连队,共计一百六十三万五千四百一十七塞斯特斯。我留下了:在阿里米努姆六十万塞斯特斯。”这就是呈交账目吗?无论是霍尔滕西乌斯你、还是我、或是天底下任何一个人,曾以这种方式呈交过账目吗?这是什么东西?何等的厚颜无耻,何等的大胆妄为!在如此多的人所呈交的账目中,何曾有过此类先例?然而,那六十万塞斯特斯——他甚至无法捏造出究竟付给了何人,只写着自己将其留在了阿里米努姆,正是这笔被列为余额的六十万塞斯特斯——卡尔博未曾沾手,苏拉未曾得见,也未曾归入国库。他为自己挑选了阿里米努姆镇,因为在那家伙呈交账目之时,该镇已被攻陷并遭洗劫:他没有料到——这也是他如今将体会到的——从阿里米努姆人的那场浩劫中,我们在此事上仍有足够多的证人留存下来。请重新宣读一遍。

语法注3 条
  1. 2.1.33habeat per me solutum ac liberum

    habeat 为表让步与许可的现在时虚拟式(第三人称单数),以句首的 omne illud tempus 作宾语,solutum ac liberum 作宾格宾语补足语。介词短语 per me 为习语,表示说话人的容许或不予干预(“就我而言任凭其……”、“在我不予追究的前提下”)。

  2. 2.1.35quasi vero id cupiditate defendendae nobilitatis aut studio partium fecerit, ac non apertissime consulem, exercitum, provinciamque compilarit et propter impudentissimum furtum aufugerit!

    quasi vero 引导表虚构假象的讽刺性虚拟从句,后接完成时虚拟式 fecerit(并与后续的 compilarit、aufugerit 并列)。演说者借“仿佛他当真是出于维护贵族或党派狂热才如此行事”的反语假设,再以 ac non... 截然引出真实情形:公然劫掠执政官和军队并卷款潜逃。

  3. 2.1.35est enim obscurum et eius modi factum eius ut possit aliquis suspicari

    句法形式上为直陈式现在的肯定陈述句(est...),但语境中为极强烈的反诘与讽刺修辞。表语形容词 obscurum 与表性质的属格结构 eius modi 共同统辖一个由 ut 引导的结果从句(搭配虚拟式 possit),反讽地暗示:“难道他的罪行竟是如此晦暗不明,以至于当真有人会怀疑他是出于政治立场而非图谋钱财吗?”(意即其贪墨昭然若揭)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.1.33-2.1.36