- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.1.28-2.1.32
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗以迪奥的案件为例阐明证人与证据的决定性力量,辩明自己缩短发言旨在挫败对方拖延审理的谋划,并宣布将略过被告早年的卑劣行径,直接切入正题。
possum deinceps totam rem explicare, deinde ad extremum id quod accidit dicere, Dionem HS deciens centena milia numerasse ut causam certissimam obtineret; praeterea greges equarum eius istum abigendos curasse, argenti, vestis stragulae quod fuerit curasse auferendum.1 haec neque cum ego dicerem neque cum tu negares, magni momenti nostra esset oratio. quo tempore igitur auris iudex erigeret animumque attenderet? cum Dio ipse prodiret, cum ceteri qui tum in Sicilia negotiis Dionis interfuissent, cum per eos ipsos dies per quos causam Dio diceret reperiretur pecunias sumpsisse mutuas, nomina sua exegisse, praedia vendidisse; cum tabulae virorum bonorum proferrentur; cum qui pecuniam Dioni dederunt dicerent se iam tum audisse eos nummos sumi ut Verri darentur; cum amici, hospites, patroni Dionis, homines honestissimi, haec eadem se audisse dicerent.
我接下来本可以阐明整起事件,然后在最后说明实际发生的情形:迪奥为了保住自己极其确凿的案件而数出了一百万塞斯特斯;此外,那家伙还下令驱赶走他的母马群,并设法掠走了他所拥有的全部银器与锦褥。无论是当我陈述这些事时,还是当你予以否认时,我们的演说都不会具有多大分量。那么,法官究竟会在何时侧耳倾听并倾注全副精神呢?那是在迪奥本人出庭之时;在当时在西西里参与了迪奥事务的其他人出庭之时;在查明正是在迪奥应诉的那几天里,他借了债、催讨了自己的债权并变卖了地产之时;在诚实人士的账册被出示之时;在那些借钱给迪奥的人声明他们当时就已听说借取这笔款项是为了送给维勒斯之时;在迪奥的朋友、客友和保护人——那些极其体面的人们——声明他们也听说了这同样的事情之时。
opinor, cum haec fierent, tum vos audiretis, sicut audistis: tum causa agi vere videretur. sic a me sunt acta omnia priore actione ut in criminibus omnibus nullum esset in quo quisquam vestrum perpetuam accusationem requireret. nego esse quicquam a testibus dictum quod aut vestrum cuipiam esset obscurum aut cuiusquam oratoris eloquentiam quaereret. etenim sic me ipsum egisse memoria tenetis ut in testibus interrogandis omnia crimina proponerem et explicarem, ut, cum rem totam in medio posuissem, tum denique testem interrogarem. itaque non modo vos, quibus est iudicandum, nostra crimina tenetis, sed etiam populus Romanus totam accusationem causamque cognovit. tametsi ita de meo facto loquor quasi ego illud mea voluntate potius quam vestra iniuria adductus fecerim.
我想,当这些发生时,你们才会倾听,正如你们确实倾听过的那样;那时案件才会看似真正得到了审理。在前一轮审理中,一切都由我按如下方式处理,以至于在所有罪状中,没有任何一项会让你们中的任何人要求一次连贯的长篇指控。我敢断言,证人们所说的话中,没有任何事情对你们中的任何人是晦涩的,也没有任何事情需要任何演说家的雄辩。事实上你们记得,我自己在讯问证人时是以这样的方式行事的:我陈述并阐明了所有罪状,以便在我把整起事件公之于众之后,才最终去讯问证人。因此,不仅你们这些必须作出判决的人掌握了我们的指控罪状,甚至罗马人民也了解了整个指控与案件。尽管我谈及自己的做法时,仿佛那是我出于自身的意愿、而非被你们的不义逼迫所做出的。
interposuistis accusatorem qui, cum ego mihi c et x dies solos in Siciliam postulassem, c et VIII sibi in Achaiam postularet. mensis mihi tris cum eripuissetis ad agendum maxime adpositos, reliquum omne tempus huius anni me vobis remissurum putastis, ut, cum horis nostris nos essemus usi, tu binis ludis interpositis quadragesimo post die responderes, deinde ita tempus duceretur ut a M'. Glabrione praetore et a magna parte horum iudicum ad praetorem alium iudicesque alios veniremus.
你们安插了一个原告,当我自己只要求一百一十天前往西西里时,他却为自己要求了一百零八天前往阿哈伊亚。当你们夺走了我最适合进行诉讼的三个月时间后,难道以为我会把今年剩余的所有时间都让给你们,以至于在耗尽我们的发言时间后,你可以在隔了两次节庆竞技会之后的第四十天再做答辩,随后时间被如此拖延,以至于我们不得不从裁判官马尼乌斯·格拉布里奥和这批法官的大多数手中,转到另一位裁判官和其他法官面前去吗?
hoc si ego non vidissem, si me non omnes noti ignotique monuissent id agi, id cogitari, in eo elaborari ut res in illud tempus reiceretur, credo, si meis horis in accusando uti voluissem, vererer ne2 mihi crimina non suppeterent, ne oratio deesset, ne vox viresque deficerent, ne, quem nemo prima actione defendere ausus esset, eum ego bis accusare non possem. ego meum consilium cum iudicibus tum populo Romano probavi: nemo est qui alia ratione istorum iniuriae atque impudentiae potuisse obsisti arbitretur. etenim qua stultitia fuissem, si, quam diem qui istum eripiendum redemerunt in cautione viderunt,—cum ita caverent, 'si post Kalendas Ianuarias in consilium iretur',— in eam diem ego, cum potuissem vitare, incidissem?3
如果我没有看穿这一点,如果所有的熟人与陌生人没有警告我他们正在图谋、策划、竭力使案件被推迟到那个时期,想必如果我想在指控中用足我的发言时间,我就会害怕罪状不够用,害怕词穷辞匮,害怕声音与体力不支,害怕那个在初审中无人敢为之辩护的人我竟无法指控两次!我的策略不仅得到了法官们的认可,也得到了罗马人民的认可;没有任何人认为可以用其他方式来抵制那些人的不义与厚颜无耻。事实上,对于那些包揽救出那家伙的人在担保契约中所预见的那一天——当时他们作此规定:“如果是在一月一日之后退庭评议”——如果我本可以避开,却偏偏落入那一天,那我该是何等的愚蠢!
nunc mihi temporis eius quod mihi ad dicendum datur, quoniam in animo est causam omnem exponere, habenda ratio est diligenter. itaque primum illum actum istius vitae turpissimum et flagitiosissimum praetermittam. nihil a me de pueritiae suae flagitiis audiet, nihil ex illa impura adulescentia sua; quae qualis fuerit aut meministis, aut ex eo quem sui simillimum produxit recognoscere potestis. omnia praeteribo quae mihi turpia dictu videbuntur, neque solum quid istum audire, verum etiam quid me deceat dicere considerabo. vos, quaeso, date hoc et concedite pudori meo ut aliquam partem de istius impudentia reticere possim.
如今,既然我决意阐明整个案件,我就必须仔细筹划给予我发言的那段时间。因此,我将略过那家伙生平那极其可耻、极其恶劣的最初一段时期。他不会从我这里听到任何关于他童年时期丑事的话,也不会听到任何关于他不洁的青年时代的话;至于那段时期究竟如何,你们要么尚有记忆,要么可以从他抚育出的那个酷似他自己的人身上辨认出来。凡是我认为难以启齿的事,我都会略过,并且我不仅要考虑那家伙理当听些什么,更要考虑我适合说些什么。恳请你们准许此事,体谅我的羞耻心,好让我能对他那厚颜无耻的某一部分保持缄默。
- 2.1.28argenti, vestis stragulae quod fuerit curasse auferendum
argenti 与 vestis stragulae 均为部分属格,依附于中性关系代词 quod(“凡是属于银器、锦褥之物”)。整个关系从句 quod fuerit 作为 curo+动形容词结构(curasse auferendum)的宾语。
- 2.1.31credo, si meis horis in accusando uti voluissem, vererer ne
credo 在此为讽刺性的插入语(“想必/难道说”)。未完成过去时连接法 vererer 构成过去完成时条件从句 si... voluissem 的归结从句,以反讽的口吻驳斥了辩方的暗示——即西塞罗缩短发言是因害怕罪证匮乏或体力不支。
- 2.1.31qua stultitia fuissem, si, quam diem qui istum eripiendum redemerunt in cautione viderunt,—cum ita caverent, 'si post Kalendas Ianuarias in consilium iretur',— in eam diem ego, cum potuissem vitare, incidissem?
qua stultitia 是用作表语的性质夺格(“我该具有何等的愚蠢”)。在句法上,先行词 diem 被吸收入关系从句中(quam diem ... in eam diem),并在主节中由与动词 incidissem 搭配的介词短语 in eam diem 予以复指呼应。
