← 西塞罗

驳维勒斯

§2.1.24-2.1.27

采用长篇演说与基于证据的诉讼策略

西塞罗宣布他将发表连贯的长篇演说,以封堵霍尔滕西乌斯指责其因先前沉默而不当压制被告的借口,并通过追溯审判立法与强调账册证人等确凿证据来确立指控策略的合理性。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.1.24

​nunc ne novo querimoniae genere uti possit Hortensius et ea dicere, opprimi reum de quo nihil dicat accusator, nihil esse tam periculosum fortunis innocentium quam tacere adversarios; et ne aliter quam ego velim meum laudet ingenium, cum dicat me, si multa dixissem, sublevaturum fuisse eum quem contra dicerem, quia non dixerim, perdidisse:1 morem illi geram, utar oratione perpetua, non quo iam hoc sit necesse, verum ut experiar2 utrum ille ferat molestius me tunc tacuisse an nunc dicere.

现在,为了不让霍尔滕西乌斯能够使用一种新奇的抱怨方式,宣称原告对其一言不发的被告正在遭受不当压制,宣称对于无辜者的命运而言没有任何事情比对手的沉默更加危险;并且为了不让他以违背我心愿的方式赞扬我的才能,声称我若长篇大论本会解救我所反对的被告,却因我不发一言而毁灭了他——我将依从他的意思,采用连贯的长篇演说;这并不是因为现在必须这样做,而是为了试试看,他究竟是对我当时保持沉默更为恼火,还是对我现在的发言更为恼火。

§2.1.25

​hic tu fortasse eris diligens ne quam ego horam de meis legitimis horis remittam; nisi omni tempore quod mihi lege concessum est abusus ero, querere, deum atque hominum fidem implorabis, circumveniri C. Verrem quod accusator nolit tam diu quam diu liceat dicere. quod mihi lex mea causa dedit, eo mihi non uti non licebit? nam accusandi mihi tempus mea causa datum est, ut possem oratione mea crimina causamque explicare: hoc si non utor, non tibi iniuriam facio, sed de meo iure aliquid et commodo detraho. 'causam enim', inquit, 'cognosci oportet': ea re quidem quod aliter condemnari reus, quamvis sit nocens, non potest, id igitur tu moleste tulisti, a me aliquid factum esse quo minus iste condemnari posset?3 nam causa cognita possunt multi absolvi, incognita quidem condemnari nemo potest.

此时你或许会格外留心,不让我放弃法定时间中的哪怕一个小时;除非我耗尽法律准许给我的全部时间,否则你就会抱怨,并向神明与人类的信义呼告,高呼盖乌斯·维勒斯正在遭到构陷陷害,因为原告不愿在准许发言的整个时间里发言。难道法律为我的利益赋予我的东西,我竟不能放弃使用吗?因为指控的时间是为我的利益而给予的,以便我能用演说阐明罪状和案情;如果我不使用这时间,我并未对你造成任何不义,而只是削减了我自己的部分权利与便利。“因为案情”,他说,“理应受到审理”;正是因为若不审理,被告即便有罪也绝不可能被定罪,那么你难道反倒因为我做了某些让那家伙较难被定罪的事情而感到恼怒吗?因为经过审理,许多人尚可被宣告无罪;但未经审理,绝没有任何人能够被定罪。

§2.1.26

'adimo enim comperendinatum': quod habet lex in se molestissimum, bis ut causa dicatur,—quod aut mea causa potius est constitutum quam tua, aut nihilo tua potius quam mea. nam si bis dicere est commodum, certe utriusque commune est; si eum qui posterius dixit opus est redargui, accusatoris causa, ut bis ageretur, constitutum est. verum, ut opinor, Glaucia primus tulit ut comperendinaretur reus; antea vel iudicari primo poterat vel amplius pronuntiari. Vtram igitur putas legem molliorem? opinor, illam veterem, qua vel cito absolvi vel tarde condemnari licebat. ego tibi illam Aciliam legem restituo, qua lege multi semel accusati, semel dicta causa, semel auditis testibus condemnati sunt, nequaquam tam manifestis neque tantis criminibus quantis tu convinceris. Puta te non hac tam atroci, sed illa lege mitissima causam dicere. accusabo; respondebis; testibus editis ita mittam in consilium ut, etiamsi lex ampliandi faciat potestatem, tamen isti turpe sibi existiment non primo iudicare.

“因为我剥夺了再审的机会。”法律所包含的最为繁琐之事——即案件必须辩论两次——要么主要是为了我的利益而非你的利益设立的,要么绝非更多为了你的利益而是同样为了我的利益设立的。因为如果辩论两次是一种便利,这无疑是双方所共有的;而如果必须对后发言者进行反驳,那么进行两次审理正是为了原告的利益而设立的。然而据我所知,格劳基亚是第一个提议将案情延期再审的人;在此之前,法庭要么可以在初审时做出判决,要么可以宣告延期深入审理。那么,你认为哪一部法律更为宽厚呢?依我看,是那部古老的法律,依据它,人们既可以迅速被宣告无罪,也可以延迟被定罪。我把那部阿基利乌斯法归还给你,依据该法,许多人仅受一次指控,进行一次辩论,听取一次证人,便被定罪,且罪证绝不如将你定罪的那些罪行那样确凿与严重。你就权当自己不是在这部如此严酷的法律下,而是在那部最为宽厚的法律下辩护吧。我将指控,你将答辩;在证人传唤完毕之后,我将以这样的方式让法官退庭评议,以至于即便法律赋予延期再审的权力,他们也会认为不在初审时做出判决是对自身的耻辱。

§2.1.27

​verum si causam cognosci opus est. parumne cognita est? dissimulamus, Hortensi, quod saepe experti in dicendo sumus. quis nos magnopere attendit umquam in hoc quidem genere causarum, ubi aliquid ereptum aut ablatum a quopiam dicitur? nonne aut in tabulis aut in testibus omnis exspectatio iudicum est? dixi prima actione me planum esse facturum C. Verrem HS quadringentiens contra leges abstulisse. quid? hoc planius egissem, si ita narrassem? 'Dio quidam fuit Halaesinus, qui, cum eius filio praetore C. Sacerdote hereditas a propinquo permagna venisset, nihil habuit tum neque negoti neque controversiae. Verres simul ac tetigit provinciam, statim Messana litteras dedit, Dionem evocavit, calumniatores ex sinu suo adposuit qui illam hereditatem Veneri Erycinae commissam esse dicerent; hac de re ostendit se ipsum cogniturum.'

然而,如果案情必须得到审理,难道它受到的审理还不够充分吗?霍尔滕西乌斯啊,对于我们在辩护中屡屡体验到的事情,我们是在装作不知。在任何有人被指控侵占或掠夺了财物的这一类案件中,究竟有谁曾高度注意过我们的发言呢?法官们的全部期待难道不都在账册或证人身上吗?我在第一阶段审理中就说过,我将证实盖乌斯·维勒斯违法侵吞了四千万塞斯特斯。怎么?如果我这样叙述,难道会把它解释得更加清楚吗?——“有个名叫迪奥的哈赖萨人,当在盖乌斯·萨凯尔多斯担任裁判官期间,有一笔来自亲戚的巨大遗产传给其子时,他当时未曾遇到任何麻烦或争议。维勒斯一踏入属省,立刻从墨萨那发出信函,传唤迪奥,并从自己的亲信中指派了诬告者,让他们声称那笔遗产已被没收归属于埃律克斯的维纳斯神;关于此事,他表明将由他亲自进行审理。”

语法注3 条
  1. 2.1.24cum dicat me, si multa dixissem, sublevaturum fuisse eum quem contra dicerem, quia non dixerim, perdidisse

    间接引语(cum dicat me...)中表示与过去事实相反的虚拟条件句归结从句。在直接引语中本应作 sublevassem(或 sublevaturus eram),在此转化为宾格加不定式结构中的将来分词加 fuisse(sublevaturum fuisse)。在后半句 quia non dixerim, perdidisse 中,因果从句(quia)的谓语使用虚拟式(dixerim),表明这是霍尔滕西乌斯所声称的主观理由,而非西塞罗自己陈述的客观事实。

  2. 2.1.24non quo iam hoc sit necesse, verum ut experiar

    由 non quo(相当于 non quod)加虚拟式(sit)引导表示被否定的假定理由,与后文表达真实目的的 verum ut 加虚拟式(experiar)形成对照,意为“并非因为现在有此必要,而是为了检验……”。

  3. 2.1.25quo minus iste condemnari posset

    由 quo minus 引导的阻碍从句,修饰前文的 a me aliquid factum esse(我做出了某种举动),表示“使那家伙更不可能被定罪的事”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.1.24-2.1.27