← 西塞罗

驳维勒斯

§2.1.19-2.1.23

第一阶段审理的成功与元老法官的责任

西塞罗总结了自己在第一阶段审理中凭借确凿证据彻底击溃维勒斯的事实,并告诫元老法官们必须作出公正裁决,以捍卫元老阶层的司法权并防止公众剥夺法庭。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.1.19

​Itaque iudicibus reiectis sperabam iam onus meum vobiscum esse commune; putabam non solum notis sed etiam ignotis probatam meam fidem esse et diligentiam. quod me non fefellit; nam comitiis meis, cum iste infinita largitione contra me uteretur, populus Romanus iudicavit istius pecuniam, quae apud me contra fidem meam nihil potuisset, apud se contra honorem meum nihil posse debere. quo quidem die primum, iudices, citati in hunc reum consedistis, quis tam iniquus huic ordini fuit, quis tam novarum rerum iudiciorum iudicumque cupidus qui non aspectu consessuque vestro commoveretur?

因此,在选汰法官之后,我满心期望自己的重负此时已由你们与我共同承担;我相信我的诚信与勤勉不仅得到了相识者的认可,甚至也得到了陌生人的认可。而事实并未让我失望;因为在我的选拔大会上,当那家伙动用无节制的贿赂手段与我作对时,罗马人民断定,那家伙的钱财既然在我面前无法撼动我的信义,在他们面前也绝不应当阻碍我获得荣誉。法官们,在你们针对这名被告应召就座的第一天,有谁对这一阶层如此怀抱敌意,有谁如此渴望法庭与法官的大变革,以至于不为你们的仪表与肃穆的列席所打动呢?

§2.1.20

​cum in eo vestra dignitas mihi fructum diligentiae referret, id sum adsecutus, ut una hora qua coepi dicere reo audaci, pecunioso, profuso, perdito spem iudici corrumpendi praeciderem; ut primo die testium tanto numero citato populus Romanus iudicaret isto absoluto rem publicam stare non posse; ut alter dies amicis istius ac defensoribus non modo spem victoriae sed etiam voluntatem defensionis auferret, ut tertius dies sic hominem prosterneret ut morbo simulato non quid responderet, sed quem ad modum non responderet, deliberaret.1 deinde reliquis diebus his criminibus, his testibus, et urbanis et provincialibus, sic obrutus atque oppressus est ut his ludorum diebus interpositis nemo istum comperendinatum,2 sed condemnatum iudicaret.

当你们在法庭上的尊严使我的勤勉获得回报时,我达成了这样的结果:在我开始发言的短短一个小时之内,我就斩断了这名肆无忌惮、腰缠万贯、挥霍无度、自甘堕落的被告企图收买法官的全部希望;在第一天传唤了如此众多的证人之后,罗马人民便断定,若赦免那家伙,国家就无法维持;第二天不仅剥夺了那家伙的朋友与辩护者获胜的希望,甚至剥夺了他们进行辩护的意愿;第三天彻底将那家伙击垮,以至于他托病不出,思量的不再是如何回答,而是如何能够不作回答。随后的几天里,面对这些指控以及来自罗马城与属省的这些证人,他被彻底压垮击溃,以至于在赛事插进来的这些日子里,没有任何人认为那家伙是被推迟到第二阶段再审,而是认为他已被宣告有罪。

§2.1.21

​quapropter ego quod ad me attinet, iudices, vici; non enim spolia C. Verris, sed existimationem populi Romani concupivi. meum fuit cum causa accedere ad accusandum:3 quae causa fuit honestior, quam a tam inlustri provincia defensorem constitui et deligi? rei publicae consulere: quid tam e re publica quam in tanta invidia iudiciorum adducere hominem cuius damnatione totus ordo cum populo Romano et in laude et in gratia posset esse? ostendere ac persuadere hominem nocentem adductum esse: quis est in populo Romano qui hoc non ex priore actione abstulerit, omnium ante damnatorum scelera, furta, flagitia, si unum in locum conferantur, vix cum huius parva parte aequari conferrique posse?

因此,法官们,就我个人而言,我已经获胜;因为我渴望的并非盖乌斯·维勒斯的战利品,而是罗马人民的赞誉。秉持正当理由出面指控是我的职责:有什么理由能比被如此显赫的属省指定并选为维护者更为崇高呢?为国家的利益深谋远虑是我的职责:在公众对法庭怀有如此巨大怨愤之时,将这样一个人送上法庭,通过对他的定罪使整个元老阶层在罗马人民中重获赞誉与好感,还有什么能比这更符合国家的利益呢?揭示并使众人确信受审者确系有罪之人是我的职责:在罗马人民当中,有谁未曾从前一阶段的审理中得出这样的结论——以往所有被定罪之人的罪行、盗窃、恶迹若是汇集在一处,也难以与这家伙罪恶的冰山一角相提并论?

§2.1.22

​vos quod ad vestram famam existimationem salutemque communem pertinet, iudices, prospicite atque consulite: splendor vester facit ut peccare sine summo rei publicae detrimento ac periculo non possitis. non enim potest sperare populus Romanus esse alios in senatu qui recte possint iudicare, vos si non potueritis: necesse est, cum de toto ordine desperarit, aliud genus hominum atque aliam rationem iudiciorum requirat. hoc si vobis ideo levius videtur quod putatis onus esse grave et incommodum iudicare, intellegere debetis primum interesse utrum id onus vosmet ipsi reieceritis, an, quod probare populo Romano fidem vestram et religionem non potueritis, eo vobis iudicandi potestas erepta sit; deinde etiam illud cogitare, quanto periculo venturi simus ad eos iudices quos propter odium nostri4 populus Romanus de nobis voluerit iudicare.

法官们,至于关系到你们的名誉、声望与共同安全之事,请你们深谋远虑、审慎行事:你们显赫的地位使得你们若有失职,就绝不可能不给国家带来极大的损害与危险。因为如果你们做不到,罗马人民就绝无法指望元老院中还有其他人能做出公正的判决;当他们对整个阶层绝望时,势必会去寻求另一个阶层的人和另一套法庭制度。如果由于你们认为审判是一项沉重而不便的负担,以至于对此事看得较轻,那么你们首先应当明白,究竟是你们自己主动抛弃了这项负担,还是因为你们无法向罗马人民证明自己的信义与恪守誓言、从而审判权被强行剥夺,这两者之间有着天壤之别;其次还应思量,若由于罗马人民对我们的仇恨而选出审判我们的法官,我们在他们面前出庭将冒着多么巨大的危险。

§2.1.23

​verum vobis dicam id quod intellexi, iudices. homines scitote esse quosdam quos tantum odium nostri ordinis teneat ut hoc palam iam dictitent, se istum, quem sciant esse hominem improbissimum, hoc uno nomine5 absolvi velle ut ab senatu iudicia per ignominiam turpitudinemque auferantur. haec me pluribus verbis, iudices, vobiscum agere coegit non timor meus de vestra fide, sed spes illorum nova, quae cum Verrem a porta subito ad iudicium retraxisset, non nulli suspicati sunt non sine causa illius consilium tam repente esse mutatum.

法官们,我将向你们直言我所明了的事实。请你们知道,某些人对我们阶层的仇恨如此之深,以至于他们如今公开扬言,他们明知那家伙是个极恶之人,却希望仅凭这一个名分将他赦免,以便借由奇耻大辱从元老院手中夺走审判权。法官们,迫使我就这些事向你们详加陈词的,并非我对你们信义的担忧,而是那些人的新希望;当这种希望突然将维勒斯从城门边重新拽回法庭时,不少人便怀疑,他的打算如此骤然转变绝非毫无缘由。

语法注5 条
  1. 2.1.20non quid responderet, sed quem ad modum non responderet, deliberaret

    由引导间接疑问句的 quid 与 quem ad modum 构成的对比结构。未完成过去时虚拟式 responderet 在间接引语中是表示商讨或义务的商讨性虚拟式(“应当回答什么”);后半句的否定词 non 否定 responderet 本身,意为“如何能够完全不作答复”。

  2. 2.1.20comperendinatum

    作谓语动词 iudicaret 的宾语补足语(宾格表语)。这是罗马反勒索法庭(quaestio de repetundis)诉讼程序中的专门术语,指第一阶段审理后休庭延期至隔日或指定日期的“延期再审(comperendinatio)”。此处与 condemnatum(已被定罪)相对照,强调尽管中间穿插了节日停审,但众人已认定维勒斯并非进入休庭再审程序,而是实际已被定罪。

  3. 2.1.21meum fuit cum causa accedere ad accusandum

    所有形容词中性单数主格 meum 与 fuit 结合表示职责或本分(“……是我的职责”)。其后紧随的不定式 rei publicae consulere 以及 ostendere ac persuadere 均无连词并列,共同作为 meum fuit 的真实主语。

  4. 2.1.22propter odium nostri

    第一人称复数代词属格 nostri 在此用作宾格性属格(客体属格),依附于名词 odium,意为“对我们(元老阶层)的仇恨”,与表示部分属格的 nostrum 形式形成规范区分。

  5. 2.1.23hoc uno nomine

    名词 nomen 的夺格用法,表示“名义、理由、缘由”(“仅凭这一个名分”)。紧随其后的 ut 引导的名词性从句解释了这一名分的具体内容。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.1.19-2.1.23