- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.1.149-2.1.153
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗揭露了韦勒斯如何在逾期四年后仅为减少一名不利证人而验收哈博尼乌斯的工程,并列举了侵吞款项被退还和分赃的铁证。接着,他反驳了霍尔滕西乌斯指责其带孤儿出庭是哗众取宠的说法,强调剥夺孤儿财产是对所有公民家庭的共同威胁。
quid ergo? Habonius istam diem quo modo adsequitur? nemo Habonio molestus est neque Kalendis Decembribus neque Nonis neque Idibus; denique aliquanto ante in provinciam iste proficiscitur quam opus effectum est. posteaquam reus factus est, primo negabat se opus in acceptum referre1 posse; cum instaret Habonius, in me causam conferebat, quod eum codicem obsignassem. petit a me Habonius et amicos adlegat: facile impetrat. iste, quid ageret, nesciebat; si in acceptum non rettulisset, putabat se aliquid defensionis habiturum; Habonium porro intellegebat rem totam esse patefacturum,— tametsi quid poterat esse apertius quam nunc est?—ut uno minus teste ageret,2 Habonio opus in acceptum rettulit quadriennio post quam diem operi dixerat.3
那么结果如何?哈博尼乌斯是如何赶上那个期限的?无论是十二月一日、五日还是十三日,没有任何人去催促哈博尼乌斯;甚至,在那项工程完工前相当长的一段时间,那个家伙就动身前往行省了。在被起诉之后,他起初声称自己无法在账簿上将该工程记录为已验收;当哈博尼乌斯紧逼不舍时,他便把责任推到我身上,声称是因为我查封了那份账簿。哈博尼乌斯向我提出请求,并请托朋友从中斡旋:他轻而易举地得到了许可。那个家伙不知所措了;他想,如果不记录为已验收,他或许还能保留某种辩护的余地;但他深知哈博尼乌斯势必会将整件事全盘揭露——尽管何事能比现在更加昭然若揭呢?——为了在审判中少面对一个证人,在指定工程期限整整四年之后,他终于在账簿上为哈博尼乌斯记录了该工程的验收。
hac condicione, si quis de populo redemptor accessisset, non esset usus; cum die ceteros redemptores exclusisset, tum in eius arbitrium ac potestatem venire nolebant qui sibi ereptam praedam arbitraretur. nunc ne argumentemur, quo ista pecunia pervenerit facit ipse indicium. primum cum vehementius cum eo D. Brutus contenderet, qui de sua pecunia HS DLX milia numeravit, quod iam iste ferre non poterat, opere addicto, praedibus acceptis de HS DLX milibus remisit D. Bruto HS cx milia. hoc, si aliena res esset, certe facere non potuisset. deinde nummi numerati sunt Cornificio, quem scribam suum fuisse negare non potest. postremo ipsius Haboni tabulae praedam illam istius fuisse clamant. Recital NOMINA HABONI.
在这种条件下,即便民众中有人作为承包商参与进来,也不会去承接;不仅因为他用期限排除了其余承包商,而且他们也不愿受制于一个认定自己的猎物被夺走之人的裁决与权力之下。现在,为了免得我们去论证那笔钱流向了何处,他自己就提供了证据。首先,当用自己的钱支付了五十六万塞斯特尔提乌斯的德基穆斯·布鲁图斯与他激烈争执时,因为那个家伙已无法再承受,在工程发包、收受担保人之后,他从那五十六万塞斯特尔提乌斯中退还了十一万给德基穆斯·布鲁图斯。这笔钱若是旁人的财产,他断然是无法做到的。其次,款项被支付给了科尔尼菲基乌斯,而他无法否认此人曾是他的文书。最后,哈博尼乌斯本人的账簿大声宣告着那笔赃物属于那个家伙。朗读:“哈博尼乌斯的账目。”
hic etiam priore actione Q. Hortensius pupillum Iunium praetextatum venisse in vestrum conspectum et stetisse cum patruo testimonium dicente questus est, et me populariter agere atque invidiam commovere, quod puerum producerem, clamitavit. quid erat, Hortensi, tandem in illo puero populare, quid invidiosum? Gracchi, credo, aut Saturnini aut alicuius hominis eius modi produxeram filium, ut nomine ipso et memoria patris animos imperitae multitudinis commoverem. P. Iuni erat, hominis de plebe Romana, filius, quem pater moriens cum tutoribus et propinquis, tum legibus tum aequitati magistratuum, tum iudiciis vestris commendatum putavit.
在此,在第一次公判中,昆图斯·霍尔滕西乌斯也曾抱怨说,受监护人尤尼乌斯身着镶紫边的托加袍出现在你们眼前,并在其叔父作证时站在一旁,霍尔滕西乌斯还大声叫嚷说,我带出一个小孩是哗众取宠、挑起公愤。霍尔滕西乌斯,请问那个孩子究竟有何讨好民众之处,有何挑起公愤之处?难道我带出来的是格拉古或萨图尔尼努斯或类似之人的儿子,企图单凭名字本身和对其父的记忆来煽动无知大众的情感吗?他是普布利乌斯·尤尼乌斯的儿子,一个罗马平民的后代;其父临终时认为,不仅将他托付给了监护人和亲属,更托付给了法律、长官的公正以及诸位的审判。
hic istius scelerato nefarioque latrocinio bonis patriis fortunisque omnibus spoliatus venit in iudicium, si nihil aliud, saltem ut eum cuius opera ipse multos annos esset in sordibus paulo tamen obsoletius vestitum videret. itaque tibi, Hortensi, non illius aetas, sed causa, non vestitus, sed fortuna popularis videbatur, neque te tam commovebat quod ille cum toga praetexta, quam quod sine bulla venerat.4 vestitus enim neminem commovebat is quem illi mos et ius ingenuitatis dabat; quod ornamentum pueritiae pater dederat, indicium atque insigne fortunae, hoc ab isto praedone ereptum esse graviter tum et acerbe homines ferebant.
这个孩子,因那个家伙罪恶滔天的劫掠而被剥夺了父辈的遗产与全部财富,来到了法庭,即便不为别的,至少也是为了亲眼看看那个使他多年身陷哀容的罪魁祸首穿着略显陈旧的衣裳。因此,霍尔滕西乌斯,在你看来迎合大众的不是他的年龄,而是他的诉讼案,不是他的装束,而是他的不幸;而且触动你的,与其说是他身穿镶紫边的托加袍,不如说是他来时并未佩戴护身黄金挂坠。因为没有任何人会被习俗和自由人身份赋予他的衣着所触动;当时人们感到沉痛和愤慨的,乃是他父亲作为童年饰品、作为好运的标记与徽章给予他的东西,竟然被那个强盗剥夺了。
neque erant illae lacrimae populares magis quam nostrae, quam tuae, Q. Hortensi, quam horum qui sententiam laturi sunt, ideo quod communis est causa, commune periculum; communi praesidio talis improbitas tamquam aliquod incendium restinguendum est. habemus enim liberos parvos; incertum est quam longa cuiusque nostrum vita futura sit; consulere VIVI ac prospicere debemus ut illorum solitudo et pueritia quam firmissimo praesidio munita sit. quis est enim qui tueri possit liberum nostrorum pueritiam contra improbitatem magistratuum? mater, credo. scilicet magno praesidio fuit Anniae pupillae mater, femina primaria: minus illa deos hominesque implorante iste infanti pupillae fortunas patrias ademit. tutoresne defendent? perfacile vero apud istius modi praetorem, a quo M. Marcelli tutoris in causa pupilli Iuni et oratio et voluntas et auctoritas repudiata est!
那些眼泪不仅是属于平民的,也属于我们,属于你,昆图斯·霍尔滕西乌斯,属于这些即将作出判决的人,因为这涉及共同的利益,共同的危机;必须以共同的防线像扑灭大火一样将这种邪恶扑灭。因为我们都身负年幼的孩子;我们每个人的生命能有多长尚不可知;我们应当在活着的时候就筹划预见,使他们的孤立与童年获得尽可能坚固的庇护。因为有谁能在长官的暴行面前保护我们孩子的童年呢?难道是母亲吗!诚然,受监护人安妮亚的母亲,那位尊贵的妇人,曾是一大依靠:尽管她向神明和世人哀告,那个家伙还是从那个襁褓中的受监护女孩手中夺走了父产。难道监护人能保护吗?在那样的法务官面前当真容易得很啊——在受监护人尤尼乌斯的诉讼中,监护人马尔库斯·马尔凯路斯的言辞、心愿与威望全都被他一并驳回了!
- 2.1.149opus in acceptum referre
“in acceptum referre”是罗马簿记中的固定用语,意为“在账簿中记入已收/收入项”。在公共工程发包的语境下,指长官(此处为法务官韦勒斯)对工程进行正式的验收并记入公簿以结项。
- 2.1.149ut uno minus teste ageret
“uno minus teste”是伴随情况夺格,副词“minus”与表示程度差异的夺格“uno”(少一人)修饰名词“teste”。该目的从句说明韦勒斯此举的意图是“以便在受审时少面对一个指控他的证人”。
- 2.1.149quadriennio post quam diem operi dixerat
“quadriennio”为表示时间差距的夺格,修饰连词结构“post quam”(在……四年之后)。从句“diem operi dixerat”指韦勒斯最初指定的十二月一日完工期限;这一结构尖锐指责了韦勒斯此前以工期紧迫排挤他人、事后却拖延四年才正式验收的虚伪与舞弊。
- 2.1.152neque te tam commovebat quod ille cum toga praetexta, quam quod sine bulla venerat
由“neque tam ... quam ...”(与其说是……不如说是……)构成的相关比较结构,并列了两个“quod”引导的事实从句。罗马自由民男孩通常佩戴金护身符(bulla);受监护人尤尼乌斯因财产被洗劫一空而未能佩戴,西塞罗以此讽刺霍尔滕西乌斯真正惧怕的是这一赤贫惨状所揭露的韦勒斯的掠夺罪行。
