- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.1.127-2.1.131
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗援引利古尔、骑士凡尼乌斯以及家族密友塔迪乌斯的证词与账簿来证实韦勒斯的受贿行径,并揭发其借卡斯托尔神殿修缮验收之机企图敲诈未成年孤儿的空前恶行。
quid est, Verres? utrum ne his quidem testibus credetur, an haec ad rem non pertinent? non credemus M. Octavio, non L. Liguri? quis nobis credet, cui nos? quid est quod planum fieri testibus possit, si hoc non fit? an id quod dicunt leve est? nihil levius quam praetorem urbanum hoc iuris in suo magistratu constituere,1 omnibus quibus hereditas venerit coheredem praetorem esse oportere. an vero dubitamus quo ore iste ceteros homines inferiores loco, auctoritate, ordine, quo ore homines rusticanos ex municipiis, quo denique ore, quos numquam liberos putavit, libertinos homines solitus sit appellare, qui ob ius dicendum M. Octavium Ligurem, hominem ornatissimum loco, ordine, nomine, virtute, ingenio, copiis, poscere pecuniam non dubitavit? in sartis tectis vero quem ad modum se gesserit quid ego dicam? dixerunt qui senserunt; sunt alii qui dicant; notae res ac manifestae prolatae sunt et proferentur.
怎么了,韦勒斯?难道连这些证人也不被相信,还是说这些事与本案无关?我们不相信马尔库斯·奥克塔维乌斯,也不相信卢基乌斯·利古尔吗?谁会相信我们,我们又能相信谁?如果连这都无法证明,还有什么能通过证人来证明呢?或者说他们所陈述的事情微不足道?确实再没有什么比一位城市法务官在其任期内确立这样一项法则是更“微不足道”的了:凡获得继承财产的人,法务官都应当成为共同继承人!既然那个家伙为了掌管司法,连向马尔库斯·奥克塔维乌斯·利古尔这样在出身、阶层、名声、德行、才能、财产上都极其卓越的人索要金钱都毫不迟疑,难道我们还会怀疑,他是以何等厚颜去对待那些在门第、威望、等级上都较低的人,以何等厚颜对待来自各自治市的乡下人,最后又是以何等厚颜对待那些他从未视为自由人的被释奴吗?至于在公共建筑物修缮维保方面他是如何行事的,我又何必多言呢?遭受其害的人已经说了;还有其他人将要说;众所周知、显而易见的事实已经提出,并且还将继续被提出。
dixit Cn. Fannius, eques Romanus, frater germanus Q. Titini, iudicis tui, tibi pecuniam se dedisse. RECITA. CN. FANNI TESTIMONIVM. Nolite Cn. Fannio dicenti credere, noli, inquam, tu, Q. Titini, Cn. Fannio, fratri tuo, credere; dicit enim rem incredibilem; C. Verrem insimulat avaritiae et audaciae, quae vitia videntur in quemvis potius quam in istum convenire. dixit Q. Tadius, homo familiarissimus patris istius, non alienus a matris eius genere et nomine; tabulas protulit, quibus pecuniam se dedisse ostendit. RECITA. NOMINA Q. TADI. RECITA. TESTIMONIVM Q. TADI. ne Tadi quidem tabulis nec testimonio credemus? quid igitur in iudiciis sequemur? quid est aliud omnibus omnia peccata et maleficia concedere nisi hoc, hominum honestorum testimoniis et virorum bonorum tabulis non credere?
罗马骑士、你的审判席法官昆图斯·蒂蒂尼乌斯的胞兄格奈乌斯·凡尼乌斯作证说,他曾给过你钱。“宣读格奈乌斯·凡尼乌斯的证词。”不要相信说话的格奈乌斯·凡尼乌斯,我说,昆图斯·蒂蒂尼乌斯,不要相信你的兄长格奈乌斯·凡尼乌斯;因为他说了一件难以置信的事;他指控盖乌斯·韦勒斯贪婪与专横,而这些恶习看来适合任何人,唯独不适合那个家伙!那个家伙父亲极亲密的朋友、与其母亲的家族和姓氏也非无瓜葛的昆图斯·塔迪乌斯也作证了;他出示了账簿,表明自己曾给过钱。“宣读昆图斯·塔迪乌斯的账目。宣读昆图斯·塔迪乌斯的证词。”难道我们连塔迪乌斯的账簿和证词也不相信吗?那么我们在法庭上还能依循什么呢?不相信正派人士的证词和高尚之士的账簿,除了是对所有人的所有罪过和恶行予以纵容之外,还能是什么呢?
nam quid ego de cotidiano sermone querimoniaque populi Romani loquar, de istius impudentissimo furto seu potius novo ac singulari latrocinio? ausum esse in aede Castoris,2 celeberrimo clarissimoque monumento—quod templum in oculis cotidianoque aspectu populi Romani positum est, quo saepe numero senatus convocatur, quo maximarum rerum frequentissimae cotidie advocationes fiunt—in eo loco in sermone hominum audaciae suae monumentum aeternum relinquere.
至于罗马人民日常的谈论与控诉,关于那个家伙最厚颜无耻的盗窃,或者更确切地说是空前绝后的强盗行径,我又何须多言?他竟敢在卡斯托尔神殿——这座最受人常来常往、最著名的古迹中(这座神殿坐落在罗马人民日常的视野与眼前,元老院经常在此召集,涉及极其重大事务的极为拥挤的法律咨询每日在此举行)——在这样一个地方,在人们的谈论中留下其胆大妄为的永久丰碑!
aedem Castoris, iudices, P. Iunius habuit tuendam de L. Sulla Q. Metello consulibus.3 is mortuus est; reliquit pupillum parvum filium. cum L. Octavius C. Aurelius consules aedis sacras locavissent neque potuissent omnia sarta tecta exigere, neque ii praetores quibus erat negotium datum, C. Sacerdos et M. Caesius, factum est senatus consultum, quibus de sartis tectis cognitum et iudicatum non esset, uti C. Verres P. Caelius praetores cognoscerent et iudicarent. qua potestate iste permissa sic abusus est ut ex Cn. Fannio et ex Q. Tadio cognovistis, verum tamen cum esset omnibus in rebus apertissime impudentissimeque praedatus, hoc voluit clarissimum relinquere indicium latrociniorum suorum, de quo non audire aliquando sed videre cotidie possemus.
审判官们,自卢基乌斯·苏拉和昆图斯·梅特路斯任执政官时起,普布利乌斯·尤尼乌斯承担着卡斯托尔神殿的维保工程。他去世了,留下了一个幼小的受监护人儿子。当执政官卢基乌斯·奥克塔维乌斯和盖乌斯·奥雷利乌斯发包神庙工程而未能验收所有修缮,受命承担此项任务的法务官盖乌斯·萨凯尔多斯与马尔库斯·凯西乌斯也未能完成时,元老院通过了一项决议:凡尚未审查和判决的修缮工程,由法务官盖乌斯·韦勒斯和普布利乌斯·凯利乌斯进行审查与裁决。对于这授予的权力,那个家伙正如你们从格奈乌斯·凡尼乌斯和昆图斯·塔迪乌斯那里所知的那样大加滥用;尽管他在所有事情上都最公开、最厚颜地大肆掠夺,但他仍想留下其强盗行径最鲜明的罪证,让我们不仅在某个时刻能听到,而是每天都能亲眼看到。
quaesivit quis aedem Castoris sartam tectam deberet tradere. Iunium ipsum mortuum esse sciebat; scire volebat ad quem illa res pertineret. audit pupillum esse filium. homo qui semper ita palam dictitasset, pupillos et pupillas certissimam praedam esse praetoribus, optatum negotium sibi in sinum delatum esse dicebat. monumentum illa amplitudine, illo opere, quamvis sartum tectum integrumque esset, tamen aliquid se inventurum in quo moliri praedarique posset arbitrabatur.
他探查了谁有责任交付完好修缮的卡斯托尔神殿。他知道尤尼乌斯本人已经死了;他想知道那件事该由谁负责。他听说儿子是一个未成年受监护人。这个向来公开宣称未成年男女受监护人是法务官最稳妥猎物的家伙,便说一份令人梦寐以求的差事落入了他的怀中。他认为,如此宏大、如此构造的纪念性建筑,即使完好无损、修缮完备,他也一定能找出借口在其中动手脚并大肆掠夺。
- 2.1.127nihil levius quam praetorem urbanum hoc iuris in suo magistratu constituere
紧承前句中的 leve(轻微、微不足道)而使用的强烈反讽修辞。在上下文中,其意为“没有什么比这更微不足道(实指更骇人听闻、更大胆妄为)的了”。不定词短语 praetorem urbanum ... constituere 作为比较从属句中跟在 quam 之后的核心成分。
- 2.1.129ausum esse in aede Castoris
表达震惊与愤慨的感叹对格不定词结构(accusativus cum infinitivo exclamativus)。虽然在逻辑上承接前一句的疑问句 nam quid ego ... loquar,但在此作为独立的感叹句呈现,省略了对格主语 eum,借由不定词 ausum esse 直陈愤怒:“他竟然敢于……!”
- 2.1.130P. Iunius habuit tuendam de L. Sulla Q. Metello consulibus
动词 habere 与动形词(tuendam)连用,表示承揽并承担维保修缮的义务。介词短语 de L. Sulla Q. Metello consulibus 表示时间的起点,即“自苏拉和梅特路斯任执政官时起”。
