← 西塞罗

驳维勒斯

§2.1.122-2.1.126

对平民施加笞刑与篡夺继承权的暴政

西塞罗谴责韦勒斯对罗马平民施加笞刑的暴行与其傲慢行径,并详细揭露了他任意剥夺忠诚被释奴的继承权,以及为了敲诈勒索而滥用具有溯及力的法令侵害利古尔正当继承权的司法不公。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.1.122

​in plebem vero Romanam utrum superbiam prius commemorem an crudelitatem? Sine dubio crudelitas gravior est atque atrocior. oblitosne igitur hos putatis esse quem ad modum sit iste solitus virgis plebem Romanam concidere? quam rem etiam tribunus plebis in contione egit, cum eum quem iste virgis ceciderat in conspectum populi Romani produxit; cuius rei recognoscendae faciam vobis suo tempore potestatem.

至于他对罗马平民的行径,我究竟应当先提起他的傲慢,还是他的残暴呢?毫无疑问,残暴更为严重、更为骇人。难道你们以为这些人已经忘记了,那家伙过去常常怎样用笞条痛打罗马平民吗?连平民保民官也曾在公民大会上提起此事,当时他把那个被那家伙用笞条抽打的人带到了罗马人民的眼前;我会在适当的时候给你们重新审理此案的机会。

§2.1.123

​superbia vero quae fuerit quis ignorat? quem ad modum iste tenuissimum quemque contempserit, despexerit, liberum esse numquam duxerit? P. Trebonius viros bonos et honestos compluris fecit heredes; in iis fecit suum libertum. is A. Trebonium fratrem habuerat proscriptum. ei cum cautum vellet, scripsit ut heredes iurarent se curaturos ut ex sua cuiusque parte ne minus dimidium ad A. Trebonium illum proscriptum perveniret. libertus iurat; ceteri heredes adeunt ad Verrem, docent non oportere se id iurare facturos esse quod contra legem Corneliam esset, quae proscriptum iuvari vetaret; impetrant ut ne iurent; dat his possessionem. id ego non reprehendo; etenim erat iniquum homini proscripto egenti de fraternis bonis quicquam dari. libertus, nisi ex testamento patroni iurasset, scelus se facturum arbitrabatur; ​itaque ei Verres possessionem hereditatis negat se daturum, ne posset patronum suum proscriptum iuvare, simul ut esset poena quod alterius patroni testamento obtemperasset. das possessionem ei qui non iuravit; concedo; praetorium est. adimis tu ei qui iuravit; quo exemplo? proscriptum iuvat; lex est, poena est. quid ad eum qui ius dicit? utrum reprehendis quod patronum iuvabat eum qui tum in miseriis erat, an quod alterius patroni mortui voluntatem conservabat, a quo summum beneficium acceperat? Vtrum horum reprehendis? et hoc tum de sella vir optimus dixit: 'equiti Romano tam locupleti libertinus homo sit heres!' O modestum ordinem, quod illinc vivus surrexerit!1

然而,他的傲慢究竟到了何种地步,有谁不知道呢?他是怎样鄙视、藐视每一个最底层的公民,从不将他们视为自由人的?普布利乌斯·特雷博尼乌斯曾立数位善良而体面的人为继承人;在这些人中,他也立了自己的被释奴。这位特雷博尼乌斯曾有一个被列入公敌通缉名单(proscriptus)的兄弟奥卢斯·特雷博尼乌斯。为了能顾及到他,他在遗嘱中写道:继承人们必须宣誓,确保每个人各自份额中至少有一半交到那个被通缉的奥卢斯·特雷博尼乌斯手中。被释奴宣誓了;其余的继承人去找韦勒斯,说明他们不应当宣誓去做违背科尔内利乌斯法的事情,因为该法禁止援助被通缉者;他们获准不必宣誓;韦勒斯授予了他们遗产占有权。对此我并不指责;因为给一个穷困的被通缉者从兄弟财产中分得任何东西,在法律上确实是不合宜的。然而那名被释奴却认为,除非依照恩主的遗嘱宣誓,否则自己就是犯下了重罪;因此,韦勒斯拒绝给予他遗产占有权,以免他能够资助自己那个被通缉的恩主,同时也作为对他服从了另一位恩主遗嘱的惩罚。你把占有权给予没有宣誓的人;我认可,这是法务官的职权范围。你却从宣誓的人手中夺走占有权;这依据的是什么先例?他在资助一个被通缉者;自有法律在,自有刑罚在。这与掌管司法审判的官员有何相干?你指责他,究竟是因为他当时资助了身处苦难之中的恩主,还是因为他遵守了另一位已故恩主的遗愿——而他是从那位恩主那里获得了最大的恩惠?这二者之中你究竟指责哪一个?当时,这位极高尚的人物坐在司法椅上说出了这样的话:“一个如此富有的罗马骑士,竟让一个被释奴来当继承人!” 啊,多么克制的阶层啊,他竟然能活着从那里站起来离开!

§2.1.125

​possum sescenta decreta proferre in quibus, ut ego non dicam,2 pecuniam intercessisse ipsa decretorum novitas iniquitasque declarat; verum ut ex uno de ceteris coniecturam facere possitis, id quod priore actione didicistis, audite. C. Sulpicius Olympus fuit; is mortuus est C. Sacerdote praetore, nescio an antequam Verres praeturam petere coeperit;3 fecit heredem M. Octavium Ligurem. Ligus hereditatem adiit; possedit Sacerdote praetore sine ulla controversia. posteaquam Verres magistratum iniit, ex edicto istius, quod edictum Sacerdos non habuerat, Sulpici patroni filia sextam partem.4 L. Gellius causam Liguris defendebat; docebat edictum eius non oportere in eas hereditates valere quae ante eum praetorem venissent; si hoc tum fuisset edictum, fortasse Ligurem hereditatem aditurum non fuisse. aequa postulatio, summa hominum auctoritas pretio superabatur.

我可以列举出无数个法令,在这些法令中,即使我一言不发,法令本身的离奇与不公就足以表明其中有金钱交易;但为了让你们能由一斑而窥全豹,请听一听你们在第一次庭审中就已经获悉的一桩事情。曾有一个叫盖乌斯·苏尔皮基乌斯·奥林普斯的人;他在盖乌斯·萨凯尔多斯任法务官期间去世,我推测是在韦勒斯开始竞选法务官之前;他立马尔库斯·奥克塔维乌斯·利古尔为继承人。利古尔接受了继承;在萨凯尔多斯任法务官期间没有任何争议地占有了财产。在韦勒斯就职之后,根据那家伙的一项告示——而萨凯尔多斯并没有这项告示——苏尔皮基乌斯的恩主的女儿要求获得六分之一的份额。卢基乌斯·盖利乌斯为利古尔的案子辩护;他指出,法务官的告示不应当适用于在他就任法务官之前就已经生效的遗产;如果当时有这项告示,利古尔也许就不会接受继承了。这一合情合理的要求,以及这些人极高的声望,最终全被金钱所压倒。

§2.1.126

​venit Romam Ligus; non dubitabat quin, si ipse Verrem convenisset, aequitate causae, auctoritate sua commovere hominem posset. domum ad eum venit, rem demonstrat, quam pridem sibi hereditas venisset docet; quod facile homini ingenioso in causa aequissima fuit, multa quae quemvis commovere possent dixit; ad extremum petere coepit ne usque eo suam auctoritatem despiceret gratiamque contemneret ut se tanta iniuria adficeret. homo Ligurem accusare coepit, qui in re adventicia atque hereditaria tam diligens, tam attentus esset; debere eum aiebat suam quoque rationem ducere; multa sibi opus esse, multa canibus suis, quos circa se haberet. non possum illa planius commemorare quam ipsum Ligurem pro testimonio dicere audistis.

利古尔来到了罗马;他毫不怀疑,如果自己亲自去见韦勒斯,凭借案情的公正和他自己的威望,定能打动那个人。他来到他的府邸,陈述了事情经过,说明这笔遗产归他已经有多久;对于一个才智出众的人来说,在如此公正的案由面前是轻而易举的,他说出了许多足以打动任何人的话;最后,他开始恳求他不要如此轻蔑他的威望、藐视他的情面,以至于对他施加如此巨大的不公。那家伙却开始责备利古尔,说他对待一份外来的继承财产何必如此较真、如此执着;他说利古尔也应当考虑一下他(韦勒斯)的利益;他需要许多钱物,他身边豢养的恶犬们也需要许多钱物。我无法比你们亲自听利古尔作为证人作证时所说的话更清楚地叙述那些事情了。

语法注4 条
  1. 2.1.124O modestum ordinem, quod illinc vivus surrexerit!

    这是感叹宾格(O modestum ordinem)后接带有虚拟式(surrexerit)的原因 quod 从句,用以说明反讽和愤慨的根据:“那是多么克制的一个阶层啊,他(韦勒斯)竟然能活着从那里走出来!”

  2. 2.1.125ut ego non dicam

    ut ego non dicam 是一个插入性的限定或让步结果从句,意为“即使我一言不发”或“无需我说”。否定词 non 直接修饰动词 dicam,表达即使没有我的陈述,事实本身也已昭然若揭。

  3. 2.1.125nescio an antequam Verres praeturam petere coeperit

    nescio an 接虚拟式是古典拉丁语表示推测和较大可能性的习惯表达(意为“恐怕/想必……”)。在此处它统辖带有完成体虚拟式 coeperit 的 antequam 从句,推测该死亡事件发生在韦勒斯竞选法务官之前。

  4. 2.1.125Sulpici patroni filia sextam partem

    此处为一个省略了谓语动词(如 petebat 或 poposcit)的椭圆句。主格短语 Sulpici patroni filia 作主语,宾格 sextam partem 作直接宾语,意为“苏尔皮基乌斯的恩主的女儿索要六分之一的份额”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.1.122-2.1.126