- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.1.132-2.1.137
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
韦勒斯为了在卡斯托尔神殿的修缮验收中勒索财物,捏造了契约中未曾规定的“铅垂线检验柱子”为借口,拒绝了监护人们的恳求,迫使他们前往其情妇凯利冬处行贿求情。
L. Habonio aedem Castoris tradi oportebat: is casu pupilli Iuni tutor erat testamento patris: cum eo sine ullo intertrimento convenerat iam quem ad modum traderetur. iste ad se Habonium vocat; quaerit ecquid sit quod a pupillo traditum non sit, quod exigi debeat. cum ille, id quod erat, diceret facilem pupillo traditionem esse, signa et dona comparere omnia, ipsum templum omni opere esse integrum, indignum isti videri coepit ex tanta aede tantoque opere se non opimum praeda, praesertim a pupillo, discedere.
卡斯托尔神殿本应交付给卢基乌斯·哈博尼乌斯:他恰好依据其父的遗嘱成为了受监护人尤尼乌斯的监护人;此前已与他就如何在毫无损失的情况下进行交付达成了协议。那个家伙将哈博尼乌斯召至身边;他询问受监护人是否有未交付、需要强制验收的事项。当哈博尼乌斯如实陈述,受监护人的交付十分容易,所有雕像和奉献品均完好在列,神殿本身的各项建筑构件也完好无损时,那个家伙便开始觉得,从如此宏伟的神庙和如此庞大的工程中居然不能满载掠夺之物离去,尤其还是从一个受监护人身上,这简直是不可容忍的。
venit ipse in aedem Castoris, considerat templum; videt undique tectum pulcherrime laqueatum, praeterea cetera nova atque integra. versat se; quaerit quid agat. dicit quidam ex illis canibus quos iste Liguri dixerat esse circa se multos, 'tu, Verres, hic quod moliare nihil habes, nisi forte vis ad perpendiculum1 columnas exigere.' homo omnium rerum imperitus quaerit, quid sit 'ad perpendiculum': dicunt ei fere nullam esse columnam quae ad perpendiculum esse possit. 'nam mehercule,' inquit, 'sic agamus; columnae ad perpendiculum exigantur.'
他亲自来到卡斯托尔神殿,检视神庙;他看到天花板处处饰有极其华丽的方格,此外其余一切都崭新且完好。他转来转去,探寻该如何下手。他曾向利古尔夸耀身边成群的那些走狗中,有一人说道:“韦勒斯,你在这里没有任何可以动手脚的地方,除非你想用铅垂线来检验这些柱子。”这个对一切事务一无所知的家伙便问,什么是“按铅垂线”;他们告诉他,几乎没有任何柱子能完全符合铅垂线。“凭赫拉克勒斯起誓,”他说道,“我们就这么办;让柱子按铅垂线来检验。”
Habonius, qui legem nosset—qua in lege numerus tantum columnarum traditur, perpendiculi mentio fit nulla—et qui non putaret sibi expedire ita accipere, ne eodem modo tradendum esset,2 negat id sibi deberi, negat oportere exigi. iste Habonium quiescere iubet et simul ei non nullam spem societatis ostendit; hominem modestum et minime pertinacem facile coercet; columnas ita se exacturum esse confirmat.
哈博尼乌斯深知发包契约——在该契约中只交代了柱子的数量,根本未提及铅垂线——而且他认为以这种条件接受并不利于自己,以免将来自己也必须以同样的方式交付,因此他表示这不是他所应得的,也不应当以此验收。那个家伙命令哈博尼乌斯闭嘴,同时向他许以分享好处的诱人希望;他轻而易举地制伏了这个谦逊且毫不固执的人;他坚称自己必将按此标准验收柱子。
nova res atque improvisa pupilli calamitas nuntiatur statim C. Mustio, vitrico pupilli, qui nuper est mortuus, M. Iunio patruo, P. Titio tutori, homini frugalissimo; hi rem ad virum primarium summo officio ac virtute praeditum, M. Marcellum, qui erat pupilli tutor, deferunt. venit ad Verrem M. Marcellus; petit ab eo pro sua fide ac diligentia pluribus verbis ne per summam iniuriam pupillum Iunium fortunis patriis conetur evertere. iste, qui iam spe atque opinione praedam illam devorasset, neque ulla aequitate orationis neque auctoritate M. Marcelli commotus est; itaque quem ad modum ostendisset se id exacturum esse respondit.
这一异常的变故和受监护人意料之外的灾难,立即通报给了受监护人的继父盖乌斯·穆斯蒂乌斯(他最近已去世)、叔父马尔库斯·尤尼乌斯,以及极其忠诚的监护人普布利乌斯·蒂蒂乌斯;他们将此事呈报给一位享有极高威望、具备至高责任感与德行的显要人物——受监护人的另一位监护人马尔库斯·马尔凯鲁斯。马尔库斯·马尔凯鲁斯来到韦勒斯面前;出于自己的信义与勤勉,他极力恳求他切勿通过极端的暴行剥夺受监护人尤尼乌斯的祖传财产。那个家伙早已在贪念与预谋中吞噬了那笔赃物,无论是言辞的公正还是马尔库斯·马尔凯鲁斯的威望都无法打动他;因此他回答说,他将完全按照此前宣布的那样强制验收。
cum sibi omnis ad istum adlegationes difficilis, omnis aditus arduos ac potius interclusos viderent—apud quem non ius, non aequitas, non misericordia, non propinqui oratio, non amici voluntas, non cuiusquam auctoritas, non gratia valeret—statuunt id sibi esse optimum factu,3 quod cuivis venisset in mentem, petere auxilium a Chelidone, quae isto praetore non modo in iure civili privatorumque omnium controversiis populo Romano praefuit, verum etiam in his sartis tectisque dominata est.
当他们看到向那个家伙所做的一切陈请都极其艰难,一切接触途径都险阻重重乃至被彻底封锁时——在他面前,法律、公正、怜悯、亲族的陈词、朋友的心愿、任何人的威望、人情都毫无效力——他们决定采取在任何人脑海中都会浮现的最佳方案:向凯利冬寻求援助;在这个家伙任法务官期间,她不仅在民法以及一切私人民事纷争中号令罗马人民,而且在这些公共修缮工程中也独揽大权。
venit ad Chelidonem C. Mustius, eques Romanus, publicanus, homo cum primis honestus; venit M. Iunius, patruus pueri, frugalissimus homo et castissimus; venit homo summo pudore, summo officio, spectatissimus ordinis sui, P. Titius tutor. O multis acerbam, o miseram atque indignam praeturam tuam! Vt omittam cetera, quo tandem pudore talis viros, quo dolore meretricis domum venisse arbitramini? qui numquam ulla condicione istam turpitudinem subissent nisi offici necessitudinisque ratio coegisset. veniunt, ut dico, ad Chelidonem. domus erat plena; nova iura, nova decreta, nova iudicia petebantur. 'mihi det possessionem, mihi ne adimat, in me iudicium ne det, mihi bona addicat.4' Alii nummos numerabant, ab aliis tabellae obsignabantur; domus erat non meretricio conventu sed praetoria turba referta.
身为罗马骑士、包税人且名望极高的盖乌斯·穆斯蒂乌斯来到了凯利冬处;孩子的叔父、极其稳重且纯洁的马尔库斯·尤尼乌斯来了;极具廉耻心与高度责任感、在本阶层中备受敬重的监护人普布利乌斯·蒂蒂乌斯也来了。哦,你那令许多人痛苦不堪、凄惨而卑劣的法务官任期!姑且不论其他,你们以为这些体面人物是带着何等的羞耻、何等的痛苦踏进一个妓女之家的?若非对责任与血缘关系的顾虑所迫使,他们无论在任何情况下都绝不会承受这等耻辱。正如我所说,他们来到了凯利冬的住所。屋里挤满了人;人们在乞求新的法令、新的裁决、新的审判。“请赐予我占有权,请不要剥夺我的占有,请不要批准针对我的诉讼,请把财产判给我。”有的人在数钱,另一些人在给文书加封盖印;这间宅邸挤满的不是妓女的聚会,而是一群簇拥法务官的喧闹人群。
- 2.1.133ad perpendiculum
指使用铅垂线(perpendiculum)进行垂直测量的介词短语。在古罗马建筑中,柱子因结构与视觉矫正需要往往略带倾斜或收分,绝少完全符合铅垂线;韦勒斯以此借口制造工程瑕疵以勒索财物。
- 2.1.134ne eodem modo tradendum esset
由否定连词 ne 引导的从属从句,表预防或顾虑(“以免他将来也必须以同样的方式交付”),修饰说明 putaret sibi expedire。动形词 tradendum esset 采取无人称被动结构,指哈博尼乌斯自身在将来交工时所承担的交付责任。
- 2.1.136optimum factu
形容词 optimum 搭配目的分词夺格(-u 结尾的 supine)factu,构成限制用法,意为“在付诸行动上最佳的事/最应当做的事”。后接的不定式短语 petere auxilium 作为同位语说明其具体内容。
- 2.1.137mihi det possessionem, mihi ne adimat, in me iudicium ne det, mihi bona addicat
修辞上直接插入拥挤在凯利冬门前的人群的请愿与呼喊,使用现在时祈愿/命令虚拟语气(det, ne adimat 等)。并列短语生动再现了向法务官情妇行贿索求的关键民事司法命令(授予或剥夺占有、批准诉讼、裁定财产等)。
