- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.1.117-2.1.121
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗揭露了韦雷斯的自相矛盾:后者在罗马受贿创立了扭曲的遗产占有条款,却因畏惧恶名未将其载入西西里告示;西塞罗进而痛斥其蔑视告示的任意裁判、同僚皮索的纠偏介入、其对情妇赫利冬的听从以及坊间的嘲弄。
SI DE HEREDITATE AMBIGETVR ET TABVLAE TESTAMENTI OBSIGNATAE NON MINVS MVLTIS SIGNIS QVAM E LEGE OPORTET AD ME PROFERENTVR, SECVNDVM TABVLAS TESTAMENTI POTISSIMVM POSSESSIONEM DABO. hoc translaticium est: sequi illud oportet, SI TABVLAE TESTAMENTI NON PROFERENTVR. quid ait? se ei daturum qui se dicat heredem esse. quid ergo interest proferantur necne? si protulerit, uno signo ut sit minus quam ex lege oportet, non des possessionem: si omnino tabulas non proferet, dabis? quid nunc dicam? neminem umquam hoc postea alium edixisse? valde sit mirum1 neminem fuisse qui istius se similem dici vellet. ipse in Siciliensi edicto hoc non habet; exegerat enim iam mercedem; item ut illo edicto de quo ante dixi, in Sicilia de hereditatum possessionibus dandis edixit idem quod omnes Romae praeter istum. ex EDICTO SICILIENSI. SI DE HEREDITATE AMBIGITVR —.
“若就遗产产生争议,且向我出示以不少于法律所规定数量之印章封签的遗嘱木板,我将主要依遗嘱木板赋予占有。”这是代代相传的定式;随后应当接续的是:“若未出示遗嘱木板。”他说了什么?他说他将赋予自称是继承人的人。那么,出示或不出示究竟有什么区别?如果有人出示了木板,印章却比法律规定的少了一个,你就不赋予占有;如果他根本不出示任何木板,你反而赋予吗?我现在该说什么呢?难道说此后绝无他人颁布过这样的告示吗?没有人愿意被称为与那个家伙相似,这可真是大为奇怪的事了。他自己在西西里告示中并没有这一条,因为他已经榨取了报酬;正像在我此前谈到的那项告示中一样,他在西西里关于赋予遗产占有的告示中,所发布的与罗马除他之外所有人发布的完全相同。“摘自西西里告示:若就遗产产生争议……”
ac, per deos immortalis! quid est quod de hoc dici possit? iterum enim iam quaero abs te, sicut modo in illo capite Anniano de mulierum hereditatibus, nunc in hoc de hereditatum possessionibus, cur ea capita in edictum provinciale transferre nolueris. Vtrum digniores homines existimasti eos qui habitant in provincia quam nos qui aequo iure uteremur, an aliud Romae aequum est, aliud in Sicilia? non enim hoc potest hoc loco dici, multa esse in provinciis aliter edicenda; non de hereditatum quidem possessionibus, non de mulierum hereditatibus. nam in utroque genere video non modo ceteros, sed te ipsum totidem verbis edixisse quot verbis edici Romae solet. quae Romae magna cum infamia pretio accepto edixeras, ea sola te, ne gratis in provincia male audires, ex edicto Siciliensi sustulisse video.
凭着不朽的神明啊!对此还能说些什么呢?我现在再次质问你,正如刚才在关于妇女继承权的安尼乌斯条款中一样,如今在关于遗产占有的条款中也是如此:你为何不愿将这些条款移植进行省告示?难道你认为居住在行省的人比我们更配享受平等的法律,还是说在罗马衡平的事在西西里就成了另一回事?因为在此绝不能说行省里必须有许多事情采取不同的告示规定——关于遗产占有绝非如此,关于妇女继承权也绝非如此。因为在这两个门类中,我看到不仅其他人,甚至你自己,都是用与罗马通常告示完全相同的字句颁布的。我看到,唯独那些你在罗马接受贿赂后大招恶名而颁布的条款,被你从西西里告示中删除了,以免你在行省中毫无收益却平白担上恶名。
et cum edictum totum eorum arbitratu, quam diu fuit designatus, componeret qui ab isto ius ad utilitatem suam nundinarentur, tum vero in magistratu contra illud ipsum edictum suum sine ulla religione decernebat. itaque L. Piso multos codices implevit earum rerum in quibus ita intercessit, quod iste aliter atque ut edixerat decrevisset;2 quod vos oblitos esse non arbitror, quae multitudo, qui ordo ad Pisonis sellam isto praetore solitus sit convenire; quem iste conlegam nisi habuisset, lapidibus coopertus esset in foro. sed eo leviores istius iniuriae videbantur quod erat in aequitate prudentiaque Pisonis paratissimum perfugium, quo sine labore, sine molestia, sine impensa, etiam sine patrono homines uterentur.
而且,当他在候任期间完全按照那些从他手中收买法律以图私利之人的心意起草整部告示时,在正式就职期间,他竟毫无敬畏地做出与他自己的告示完全相反的裁定。因此,卢基乌斯·皮索用许多账册记满了那些因那个家伙做出违背其所颁布告示的裁定而介入干预的事件;我想你们绝不会忘记,在那个家伙担任裁判官期间,有何等规模的人群、何等身份的人习惯于聚集在皮索的法座周围;那个家伙如果不是有这样一位同僚,早已在广场上被乱石砸倒了。然而,那个家伙的侵害行为之所以显得较为轻微,是因为在皮索的衡平与智虑之中存在着极其便利的避难所,人们无需辛劳、无需烦扰、无需费用,甚至无需辩护人便可利用它。
nam, quaeso, redite in memoriam, iudices, quae libido istius in iure dicundo fuerit, quae varietas decretorum, quae nundinatio, quam inanes domus eorum omnium qui de iure civili consuli solent, quam plena ac referta Chelidonis; a qua muliere cum erat ad eum ventum et in aurem eius insusurratum, alias revocabat eos inter quos iam decreverat, decretumque mutabat, alias inter aliquos contrarium sine ulla religione decernebat ac proxumis paulo ante decreverat.
法官各位,我恳请你们回忆一下,那个家伙在司法裁判中是何等任性妄为,裁决是何等朝令夕改,买卖是何等频繁,所有通常就市民法接受咨询之人的宅邸是何等空空如也,而赫利冬的宅邸又是何等高朋满座、拥挤不堪!每当有人从那个女人那里来到他身边并在他耳边低语,他有时便把那些他已经做出裁决的当事人重新召回并更改裁定,有时则毫无敬畏地在某些人之间做出与不久前对紧接其前的人所做裁决完全相反的裁定。
hinc illi homines erant qui etiam ridiculi inveniebantur ex dolore; quorum alii, id quod saepe audistis, negabant mirandum esse ius tam nequam esse verrinum;3 alii etiam frigidiores erant, sed quia stomachabantur ridiculi videbantur esse, cum Sacerdotem exsecrabantur qui verrem tam nequam reliquisset.4 quae ego non commemorarem,—neque enim perfacete dicta neque porro hac severitate digna sunt, —nisi vos illud vellem recordari, istius nequitiam et iniquitatem tum in ore vulgi atque in communibus proverbiis esse versatam.
由此产生了一些甚至在悲痛中讲笑话的人;其中一些人,正如你们常听到的那样,说“猪肉汤(韦雷斯的法律)如此低劣不足为奇”;另一些人则更无趣,但因为怒火中烧而显得滑稽,他们咒骂萨凯尔多斯(祭司),竟然留下了这样一头毫无价值的野猪(韦雷斯)。若不是为了让你们记起,那个家伙的邪恶与不公在当时早已成为众口相传的笑谈与寻常的俗语,我本不会提及这些——因为它们既算不上机智绝伦,也配不上这种严肃的法庭氛围。
- 2.1.117valde sit mirum
现在时虚拟语气 sit 为无显性条件句的潜在虚拟语气,表反讽,意为:“竟然没有人愿意……这可真是大为奇怪的事了”(即“完全不足为奇”)。
- 2.1.119multos codices implevit earum rerum in quibus ita intercessit, quod iste aliter atque ut edixerat decrevisset
quod 从句中的虚拟语气 decrevisset 表示皮索进行行政干预(intercessit)的主观理由与认定记录(主观原因虚拟语气)。
- 2.1.121ius tam nequam esse verrinum
此处是一处双关语(pun):ius verrinum 既可指“韦雷斯的法律/司法”,也可指“猪肉汤/肉汁”(ius 意为“法”或“肉汤”,形容词 verrinum 意为“韦雷斯的”或“猪的”)。
- 2.1.121cum Sacerdotem exsecrabantur qui verrem tam nequam reliquisset
这里利用前任裁判官 C. Licinius Sacerdos 的名字(sacerdos 意为“祭司”)与 Verres(verres 意为“公猪”)构成了反讽性双关。关系从句中的虚拟语气 reliquisset 表示民众咒骂他的主观缘由。
