← 西塞罗

驳维勒斯

§2.1.112-2.1.116

侵害女儿继承权与米努基乌斯遗产裁定

西塞罗痛斥韦勒斯违背法律与父亲遗愿、肆意阻挠女儿继承遗产的暴行,并揭露他在米努基乌斯无遗嘱继承案中篡改自古流传的诉讼程序,纯粹为了收受贿赂而为特定个人量身定制新告示。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.1.112

​tu ipse ex Siciliensi edicto hoc sustulisti; voluisti, ex improviso si quae res nata esset, ex urbano edicto decernere. quam postea tu tibi defensionem relinquebas, in ea maxime offendisti,1 cum tuam auctoritatem tute ipse edicto provinciali repudiabas. atque ego non dubito quin, ut mihi, cui mea filia maxime cordi est, res haec acerba videtur atque indigna, sic uni cuique vestrum, qui simili sensu atque indulgentia filiarum commovemini. quid enim natura nobis iucundius, quid carius esse voluit? quid est dignius in quo omnis nostra diligentia indulgentiaque consumatur?

你自己从西西里告示中删除了这一条款;你希望一旦出现不可预见的情况,便依据城市告示来作出裁决。在你随后为自己留下的那项辩解中,你犯下了最严重的失误,因为你自己正是通过行省告示否定了你自己的权威。我毫不怀疑,正如这件事对我这个视女儿为至爱的人来说显得痛苦而不公一样,对于你们当中每一个被对自己女儿的同样感情与慈爱所打动的人来说,也是如此。因为自然期望有什么更令我们欢欣、更令我们珍爱呢?还有什么更值得耗尽我们一切的关切与慈爱呢?

§2.1.113

​homo importunissime, cur tantam iniuriam P. Annio mortuo fecisti? cur hunc dolorem cineri eius atque ossibus inussisti, ut liberis eius bona patria—voluntate patris, iure, legibus tradita—eriperes, et cui tibi esset commodum condonares? quibuscum vivi bona nostra partimur, iis praetor adimere nobis mortuis bona fortunasque poterit? NEC PETITIONEM, inquit, NEC POSSESSIONEM DABO. eripies igitur pupillae togam praetextam, detrahes ornamenta non solum fortunae sed etiam ingenuitatis? miramur ad arma contra istum hominem Lampsacenos isse, miramur istum de provincia decedentem clam Syracusis profugisse? nos si alienam vicem pro nostra iniuria doleremus,2 vestigium istius in foro nullum esset relictum.

最蛮横无理的人啊,你为何对死去的普布利乌斯·安尼乌斯施加如此巨大的不义?你为何将这般痛苦烙印在他的骨灰与遗骨之上,以至于从他的子女手中夺走父亲的财产——那是凭父亲的遗志、正义与法律传下来的——并将它慷慨送给你认为合意的人?活着时与我们分享财产的人,难道在我们死后,裁判官竟能够从他们手中剥夺财产与资财吗?他说:“我既不给起诉权,也不给占有权。”那么,你难道要剥夺被监护少女的紫边大袍,不仅夺去她财富的装束,甚至剥除她自由出身的标志吗?我们还对兰普萨库斯人拿起武器反抗这个家伙感到奇怪吗?我们还对他离开行省时偷偷从叙拉古逃窜感到奇怪吗?如果我们把别人的不幸当成我们自身的伤害去痛惜,在这个广场上就不会留下那个家伙的任何痕迹。

§2.1.114

​pater dat filiae, prohibes; leges sinunt, tamen te interponis! de suis bonis ita dat ut ab iure non abeat; quid habes quod reprehendas? nihil, opinor. at ego concedo; prohibe, si potes, si habes qui te audiat, si potest tibi dicto audiens esse3 quisquam. eripias tu voluntatem mortuis, bona vivis, ius omnibus? hoc populus Romanus non manu vindicasset, nisi te huic tempori atque huic iudicio reservasset? posteaquam ius praetorium constitutum est, semper hoc iure usi sumus: si tabulae testamenti non proferrentur, tum ut uti quemque potissimum heredem esse oporteret, si is intestatus mortuus esset, ita secundum eum possessio daretur. quare hoc sit aequissimum facile est dicere, sed in re tam usitata satis est ostendere omnis antea ius ita dixisse, et hoc vetus edictum translaticiumque esse.

父亲给予女儿,你却禁止;法律允许,你却插足干预!他用自己的财产给予,丝毫不脱离法律;你有什么可指责的?依我看,毫无可指责之处。但我愿意让步:去禁止吧,如果你能的话,如果有人听你的话,如果真有人能服从你的命令的话。难道你要从死者手中夺走遗志,从生者手中夺走财产,从所有人手中夺走正义吗?罗马人民若不是把你留到此时此刻和这场审判,难道不会诉诸武力来惩罚这一切吗?自裁判官法确立以来,我们一直沿用这条法权:如果未出示遗嘱木板,那么正如在无遗嘱死亡的情况下谁最应当成为继承人,占有便依其权益赋予何人。说明这为何极其公正并不困难,但在一件如此惯常的事情上,只需指出此前所有人都曾如此宣示法律,并且这是古老而代代相传的告示,便已足够。

§2.1.115

​cognoscite hominis aliud in re vetere edictum novum, et simul, dum est unde ius civile discatur,4 adulescentis in disciplinam ei tradite: mirum est hominis ingenium, mira prudentia. Minucius quidam mortuus est ante istum praetorem; eius testamentum erat nullum; lege hereditas ad gentem Minuciam veniebat. si habuisset iste edictum, quod ante istum et postea omnes habuerunt, possessio Minuciae genti esset data: si quis testamento se heredem esse arbitraretur quod tum non exstaret, lege ageret in hereditatem, aut, pro praede litis vindiciarum cum satis accepisset, sponsionem faceret et ita de hereditate certaret. hoc, opinor, iure et maiores nostri et nos semper usi sumus. videte ut hoc iste correxerit.

请了解一下这个家伙在古老事务上颁布的另一项新告示,同时,趁着还有学习市民法的源泉,就把年轻人送交给他受教吧:此人的天赋真是惊人,智谋真是罕见!某位米努基乌斯在这个家伙担任裁判官之前去世了;他没有留下遗嘱;依法继承权归于米努基乌斯氏族。如果那个家伙维持了他之前和之后所有人均维持的告示,占有本该给予米努基乌斯氏族;如果有人依当时并不存在的遗嘱自认为继承人,他可以通过法律诉讼争取遗产,或者在接受代替诉讼物及收益保证人的充分担保后订立赌金契约,以此对遗产进行争辩。依我看,我们的先祖和我们自己一直使用的是这项法权。看那个家伙是如何加以“修正”的吧!

§2.1.116

​componit edictum his verbis ut quivis intellegere possit unius hominis causa conscriptum esse, tantum quod hominem non nominat; causam quidem totam perscribit, ius, consuetudinem, aequitatem, edicta omnium neglegit. EX EDICTO VRBANO. SI DE HEREDITATE AMBIGITVR — — SI POSSESSOR SPONSIONEM NON FACIET. Iam qui id ad praetorem, uter possessor sit?5 nonne id quaeri oportet, utrum possessorem esse oporteat? ergo, quia possessor est, non moves possessione: si possessor non esset, non dares? nusquam enim scribis, neque tu aliud quicquam edicto amplecteris nisi eam causam pro qua pecuniam acceperas. iam hoc ridiculum est:

他用这样的措辞起草告示,以至于任何人都能看出这是为了某一个人而写的,唯一的区别只是没有点出那个人的名字;他确实把整个案件写得清清楚楚,却对法律、习俗、衡平以及所有人的告示置若罔闻。“摘自城市告示:若就遗产产生争议……若占有人不订立赌金契约……”那么,究竟谁是占有人,这与裁判官何干?难道不应当查明的是,究竟谁应当成为占有人吗?因此,正因为他是占有人,你就不剥夺他的占有;如果他不是占有人,你就不给予吗?因为你哪里都没有写明,你在告示中涵盖的也无非是你收受了贿赂的那桩特定案件。现在,接下来的一点实在荒唐可笑——

语法注5 条
  1. 2.1.112quam postea tu tibi defensionem relinquebas, in ea maxime offendisti

    先行词 defensionem 被纳入关系从句中(先行词内并),主句通过指示代词短语 in ea 予以呼应。这种倒装语序(hyperbaton)将关系从句前置,基本句构为:“正是在你后来为自己留下的那项辩解中,你犯下了最严重的失误”。

  2. 2.1.113alienam vicem pro nostra iniuria doleremus

    vicem 为具有副词性用法的宾格(意为“代替……”、“处于……的境遇”)。在此处充当带有及物性意味的 doleremus 的宾语,并与随后的 pro nostra iniuria(如同自身所受之害)构成对仗,意为“把别人的遭遇/不幸当作自身的损害而感到痛惜”。

  3. 2.1.114dicto audiens esse

    dicto audiens 连用人称与格(此处为 tibi)是拉丁语固定习语,意为“服从某人的命令/吩咐”。dicto 本身是 audiens 所要求的与格,字面意思为“为某人而听从其言”。

  4. 2.1.115dum est unde ius civile discatur

    关系副词 unde 相当于 ex quo(“从中可以学习市民法的源泉/依据”),从句谓语 discatur 为表示特征或潜在的现在时虚拟式。与主句的祈使动词 tradite 配合,构成了对韦勒斯法律才干的辛辣讽刺。

  5. 2.1.116Iam qui id ad praetorem, uter possessor sit?

    qui 为古夺格副词,意为“如何/怎样”(how)。句中省略了与 ad praetorem 搭配的述谓动词 pertinet(“与裁判官何干”),uter possessor sit(“究竟谁是占有人”)则作为间接疑问从句充当主语说明。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.1.112-2.1.116