← 西塞罗

驳维勒斯

§2.1.107-2.1.111

具有溯及力的裁判官告示与干涉遗嘱

西塞罗严厉斥责韦勒斯颁布具有溯及既往效力的裁判官告示(“已经立下或将要立下”)的前所未有的违法性,揭露该条款完全是为了通过特定继承案件索取贿赂而量身定制的。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.1.107

'fecit fecerit'? quis umquam edixit isto modo? quis umquam eius rei fraudem aut periculum proposuit edicto, quae neque post edictum reprehendi neque ante edictum provideri potuit? iure, legibus, auctoritate omnium qui consulebantur, testamentum P. Annius fecerat non improbum, non inofficiosum, non inhumanum: quodsi ita fecisset, tamen post illius mortem nihil de testamento illius novi iuris constitui oporteret. Voconia lex te videlicet delectabat. imitatus esses1 ipsum illum C. Voconium, qui lege sua hereditatem ademit nulli neque virgini neque mulieri: sanxit in posterum, qui post eos censores census esset, ne quis heredem virginem neve mulierem faceret.

“已经立下或将要立下”?有谁曾以这种方式颁布告示?有谁曾通过告示,对一件在告示发布之后无可指责、在告示发布之前又无法预见的事情施加处罚或风险?依照正义、法律以及所有被咨询之人的权威,普布利乌斯·安尼乌斯所立的遗嘱绝非不正当,绝非违背道义,也绝非灭绝人性;哪怕他果真立了这样的遗嘱,在他死后也不应当就他的遗嘱确立任何新的法律规则。显然沃科尼乌斯法深得你心。那你本该效仿那位盖乌斯·沃科尼乌斯本人,他依据自己的法律,未曾剥夺过任何少女或妇女的继承权;他只是对未来做出规定:凡在那些监察官之后登记财产者,均不得立少女或妇女为继承人。

§2.1.108

​in lege Voconia non est ' FECIT FECERIT', neque in ulla praeteritum tempus reprehenditur nisi eius rei quae sua sponte tam scelerata et nefaria est ut, etiamsi lex non esset, magnopere vitanda fuerit. atque in his ipsis rebus multa videmus ita sancta esse legibus ut ante facta in iudicium non vocentur; Cornelia testamentaria, nummaria, ceterae complures, in quibus non ius aliquod novum populo constituitur, sed sancitur ut, quod semper malum facinus fuerit, eius quaestio ad populum pertineat ex certo tempore.

在沃科尼乌斯法中并没有“已经立下或将要立下”的字样,在任何法律中,过去的时光都不受追究,除非该行为依其自身性质是如此罪恶滔天,以至于即使没有法律也必须竭力避免。而且即使在这些事情本身中,我们也看到许多事情在法律中被规定为:此前做出的行为不得被起诉至法院;关于遗嘱的科尔内利乌斯法、关于铸币的法律,以及其他许多法律都是如此,在这些法律中并没有为人民确立任何新的法权,而是规定对历来都是恶行的事件,自某一确定时间起交由人民法庭审讯。

§2.1.109

​de iure vero civili si quis novi quid instituit, is non omnia quae ante acta sunt rata esse patietur? cedo mihi leges Atinias, Furias, Fusias, ipsam, ut dixi, Voconiam, omnis praeterea de iure civili: hoc reperies in omnibus statui ius quo post eam legem populus utatur. qui plurimum tribuunt edicto, praetoris edictum legem annuam dicunt esse: tu edicto plus amplecteris quam lege. si finem edicto praetoris adferunt Kalendae Ianuariae, cur non initium quoque edicti nascitur a Kalendis Ianuariis? an in eum annum progredi nemo poterit edicto quo praetor alius futurus est, in illum quo alius praetor fuit regredietur?2

然而,若有人就市民法确立了任何新规,难道他不允许此前发生的一切行为均属有效吗?请给我拿出阿提尼乌斯法、富里乌斯法、富菲乌斯法,以及正如我所说的沃科尼乌斯法本身,还有其余一切关于市民法的法律:你会在所有这些法律中发现,所确立的都是人民在该法律颁布后所应遵循的法则。那些对告示评价最高的人说,裁判官的告示是一年期的法律;而你通过告示所涵盖的,竟比一部正式法律还要广泛。如果1月1日的朔日给裁判官的告示带来终结,为什么告示的开端不同样始于1月1日的朔日?难道一个人无法通过告示跨入另一个将担任裁判官的年份,却能够倒退回另一个曾担任裁判官的年份吗?

§2.1.110

​ac si hoc iuris, non unius hominis causa edixisses, cautius composuisses. scribis, QYI HEREDEM FECIT FECERIT. quid, si plus legarit quam ad heredem heredesve perveniat? quod per legem Voconiam ei qui census non sit licet; cur hoc, cum in eodem genere sit, non caves? quia non generis, sed hominis causam verbis amplecteris, ut facile appareat te pretio, non iure esse commotum. atque hoc si in posterum edixisses, etsi minus esset nefarium, tamen esset improbum; sed tum vituperari posset, in discrimen venire non posset; nemo enim committeret. nunc est eius modi edictum ut quivis intellegat non populo esse scriptum, sed P. Anni secundis heredibus.

并且,如果你颁布这项告示是为了法律的缘故,而不是为了某一个人的缘故,你本会起草得更加谨慎。你写道:“凡已经立下或将要立下……为继承人者。”如果某人遗赠的数额超过了归于继承人或数名继承人的财产,又当如何?按照沃科尼乌斯法,这对于未列入财产普查者是允许的;既然这属于同一类别,你为何不对此作出防范?因为你在字句中所涵盖的不是某一类别,而是某一个人的诉求,从而让人极易看出你是被贿赂所打动,而非出于法律。而且,即便你这项规定是对未来而发的,尽管不那么骇人听闻,却依然是不正当的;但那样它虽会遭致非议,却绝不会使人陷入危局,因为没有人会去触犯它。而如今的告示却是这种性质,以至于任何人都明白它绝非为人民所写,而是为普布利乌斯·安尼乌斯的第二顺位继承人所写的。

§2.1.111

​itaque cum abs te caput illud tam multis verbis mercennarioque prooemio esset ornatum, ecquis inventus est postea praetor qui idem illud ediceret? non modo nemo edixit, sed ne metuit quidem quisquam ne quis ediceret. nam post te praetorem multi in isdem causis fuerunt; in his nuper Annaea de multorum propinquorum sententia, pecuniosa mulier, quod censa non erat, testamento fecit heredem filiam. iam hoc magnum iudicium hominum de istius singulari improbitate, quod C. Verres sua sponte instituisset, id neminem metuisse ne quis reperiretur qui istius institutum sequi vellet; solus enim tu inventus es cui satis non fuerit corrigere testamenta vivorum, nisi etiam rescinderes mortuorum.3

因此,尽管那个条款被你用如此冗长的词句和唯利是图的序言加以修饰,此后可曾找到任何一位颁布过同样告示的裁判官?不仅没有任何人颁布过,甚至没有任何人曾担心会有谁去颁布。因为在你担任裁判官之后,有许多人处于同样的境遇中;在这些人当中,最近有富妇安奈亚在众多亲属的建议下,因未曾登记财产,而在遗嘱中立其女为继承人。这已是世人对那个家伙非凡罪恶的重大评判:盖乌斯·韦勒斯凭一己之意确立的规则,竟没有人担心会找到愿意遵循其做法的人;因为唯独你被发现是这样一个人,对你而言,窜改活着的人的遗嘱尚且不够,除非你还撤销死者所立的遗嘱。

语法注3 条
  1. 2.1.107imitatus esses

    第二人称单数虚拟式过去完成时,在没有明确si条件从句的情况下独立使用,表示过去未实现的义务或与过去事实相反的愿望(“你本该效仿”)。

  2. 2.1.109an in eum annum progredi nemo poterit edicto quo praetor alius futurus est, in illum quo alius praetor fuit regredietur?

    由连词an引导的反问性双重选择疑问句,指出裁判官告示在时间效力上的荒谬逻辑:既然告示无法向前延伸至后任者的任期年份,又怎能倒退回前任者的年份。quo... futurus est和quo... fuit均为修饰annum的关系从句。

  3. 2.1.111cui satis non fuerit corrigere testamenta vivorum, nisi etiam rescinderes mortuorum

    由关系代名词与格cui引导的特征关系从句(修饰tu),使用虚拟式现在完成时fuerit;随后的从属从句nisi etiam rescinderes采用虚拟式未完成过去时,构成条件从属结构(“除非你连死者的遗嘱也一并撤销”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.1.107-2.1.111