← 西塞罗

驳维勒斯

§1.1.51-1.1.56

向格拉布里奥的呼吁与直接传唤证人的决定

西塞罗在第一诉求期的结辩中,恳请裁判官格拉布里奥效仿显赫先祖严正执掌法庭,并宣布了一项非常规的诉讼策略以挫败辩方的拖延阴谋:放弃连贯长篇演说而立即传唤证人质证。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.1.51

​verum quod ego laboribus periculis inimicitiisque meis tum cum admissum erit dedecus severe me persecuturum esse polliceor, id ne accidat tu tua auctoritate, sapientia, diligentia, M'. Glabrio, potes providere. suscipe causam iudiciorum; suscipe causam severitatis, integritatis, fidei, religionis; suscipe causam senatus, ut is hoc iudicio probatus cum populo Romano et in laude et in gratia esse possit. cogita, quo loco sis, quid dare populo Romano, quid reddere maioribus tuis debeas; fac tibi paternae legis Aciliae veniat in mentem,1 qua lege populus Romanus de pecuniis repetundis optimis iudiciis severissimisque iudicibus usus est.

然而,关于我保证一旦耻辱发生就将以自己的劳苦、危险和敌对严加追究之事,马尼乌斯·格拉布里奥,你却能够凭借你的威望、智慧与勤勉,防患于未然,使之不致发生。请承担起法庭的事业吧;承担起严正、清廉、忠信与敬虔的事业吧;承担起元老院的事业,使它在这次审判中获得认可,从而在罗马人民当中兼享赞誉与好感。请深思你身居何位,你欠罗马人民什么,又应当向你的先祖报答什么;请让令尊制定的阿基利乌斯法浮现在你的脑海中,正是依照该法,罗马人民在追讨索贿款项的案件中曾享有最优异的法庭和最严正的审判官。

§1.1.52

​circumstant te summae auctoritates, quae te oblivisci laudis domesticae non sinant, quae te noctes diesque commoneant fortissimum tibi patrem, sapientissimum avum, gravissimum socerum fuisse. quare si Glabrionis patris vim et acrimoniam ceperis ad resistendum hominibus audacissimis, si avi Scaevolae prudentiam ad prospiciendas insidias quae tuae atque horum famae comparantur, si soceri Scauri constantiam, ut ne quis te de vera et certa possit sententia demovere, intelleget populus Romanus integerrimo atque honestissimo praetore delectoque consilio2 nocenti reo magnitudinem pecuniae plus habuisse momenti ad suspicionem criminis quam ad rationem salutis.

在你身旁环绕着至高无上的典范,他们不会容许你忘却家族的荣耀,他们日日夜夜提醒着你:你曾拥有一位无比勇敢的父亲、无比睿智的祖父和无比威严的岳父。因此,倘若你承袭父亲格拉布里奥的力量与锐气来抗击那些最肆无忌惮之徒,承袭祖父斯凯沃拉的深谋远虑来防备针对你和这些审判官的名誉所设下的圈套,承袭岳父斯考鲁斯的坚定不移以使任何人都无法动摇你真实而坚定的信念,那么罗马人民就会明白:在一位至为廉洁而高尚的裁判官和由遴选产生的审判团主持之下,对于一个有罪的被告而言,金钱的巨额所起的作用,乃是增加对其罪行的嫌疑,而非提供其脱罪的手段。

§1.1.53

​mihi certum est non committere ut in hac causa praetor nobis consiliumque mutetur. non patiar rem in id tempus adduci ut quos adhuc servi designatorum consulum non moverunt, cum eos novo exemplo universos arcesserent, eos tum lictores consulum vocent; ut homines miseri, antea socii atque amici populi Romani, nunc servi ac supplices, non modo ius suum fortunasque omnis eorum imperio amittant, verum etiam deplorandi iuris sui potestatem non habeant.

我已下定决心,绝不容许在这起案件中裁判官和审判团被撤换。我不会坐视事情被拖延到这样一个时期:届时,那些至今连候任执政官的奴仆以史无前例的方式全体传召都未能撼动的人,将被执政官的扈从传唤到庭;而那些不幸的人们,往昔罗马人民的盟友与朋友,如今沦为奴隶与哀求者,不仅将在他们的统治下丧失自己的权利与所有财产,甚至连哀诉自己丧失之权利的权能都不复具备。

§1.1.54

​non sinam profecto causa a me perorata, quadraginta diebus interpositis, tum nobis denique responderi cum accusatio nostra in oblivionem diuturnitatis adducta sit. non committam ut tum haec res iudicetur, cum haec frequentia totius Italiae Roma discesserit, quae convenit uno tempore undique comitiorum ludorum censendique causa. huius iudici et laudis fructum et offensionis periculum vestrum, laborem sollicitudinemque nostram, scientiam quid agatur, memoriamque quid a quoque dictum sit, omnium puto esse oportere.

我决不容许在我的案件申辩完毕、其间间隔四十天之后,当我们的指控因拖延太久而已被遗忘之时,才最终对我们作出答辩。我绝不容许在本案判决之时,这些为了选举、节庆赛会和户口普查而同时从各地汇聚而来的全意大利的民众,却已尽数离开罗马。我认为,在这场审判中,赞誉的果实与过失的风险虽属于诸位,辛劳与焦虑虽属于我们,但关于所审理之事的认知以及对每个人所陈述之辞的记忆,却应当属于全体人民。

§1.1.55

​faciam hoc non novum, sed ab iis qui nunc principes nostrae civitatis sunt ante factum, ut testibus utar statim: illud a me novum, iudices, cognoscetis, quod ita testis constituam ut crimen totum explicem, ubi id interrogando argumentis atque oratione firmavero, tum testis ad crimen adcommodem, ut nihil inter illam usitatam accusationem atque hanc novam intersit, nisi quod in illa tum cum omnia dicta sunt testes dantur, hic in singulas res dabuntur, ut illis quoque eadem interrogandi facultas argumentandi dicendique sit. si quis erit qui perpetuam orationem accusationemque desideret, altera actione audiet; nunc id quod facimus,— quia ea ratione facimus, ut malitiae illorum consilio nostro occurramus,—necessario fieri intellegat.

我将采取的做法并非史无前例,而是如今作为我们国家首要人物的那些人此前曾经做过的,那就是立即动用证人;但审判官们,诸位将从我这里认识到一种新方法:我将如此安排证人,以便阐明整个指控,当我通过质问、论据和演说巩固了该指控之后,随即让证人与该罪名相吻合,以至于在那种惯常的指控与这种新式指控之间别无二致,唯一的区别在于,在前者中,证人是在所有陈述完毕之后才被传唤,而在本案中,证人将针对每一单项事实依次出庭,从而使对方同样拥有质询、反驳与陈词的同等机会。倘若有人期盼听到连贯长篇的演说与控辞,他将在第二诉求期中听到;但愿他明白,我们此刻所做之事——既然我们以此种方式行事是为了以我们的计策粉碎他们的阴谋——乃是势在必行的。

§1.1.56

​haec primae actionis erit accusatio. dicimus C. Verrem, cum multa libidinose, multa crudeliter in civis Romanos atque socios, multa in deos hominesque nefarie fecerit, tum praeterea quadringentiens sestertium3 ex Sicilia contra leges abstulisse. hoc testibus, hoc tabulis privatis publicisque auctoritatibus ita vobis planum faciemus ut hoc statuatis, etiamsi spatium ad dicendum nostro commodo vacuosque dies habuissemus, tamen oratione longa nihil opus fuisse. dixi.

这将是第一诉求期的指控。我们宣称:盖乌斯·韦勒斯不仅对罗马公民与盟友犯下了无数放纵与残酷的罪行,对神祇与人类犯下了无数滔天大罪,而且此外还违背法律从西西里搜刮了四千万塞斯特斯。我们将通过证人、私人账簿和官方公文向诸位如此清晰地证实这一点,以至于诸位必将断定:即便我们原本拥有充足的时间和闲暇的日子以便从容陈辞,长篇大论也根本毫无必要。我的陈词完毕。

语法注3 条
  1. 1.1.51fac tibi paternae legis Aciliae veniat in mentem

    fac 引领省略了 ut 的虚拟式 veniat。venire in mentem alicui alicuius rei 属于固定句式,意为“某事浮现在某人脑海/记忆中”,其中 paternae legis Aciliae 作属格,充当记忆的对象。

  2. 1.1.52integerrimo atque honestissimo praetore delectoque consilio

    独立夺格(或表示环境的伴随情况夺格)。它修饰由主句动词 intelleget populus Romanus 所统辖的间接引语从句(magnitudinem pecuniae plus habuisse momenti...),指明其司法背景条件(“在一位至为廉洁高尚的裁判官与遴选出的审判团主持之下”)。

  3. 1.1.56quadringentiens sestertium

    由数副词 quadringentiens(400次)与 sestertium(中性名词 sestertium 或 sestertius 的古属格复数)构成的金额习惯用法。此处按惯例省略了 centena milia(十万),表示 400 × 10万 = 4000万塞斯特斯。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:1.1.51-1.1.56