- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:1.1.8-1.1.13
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗揭露了维勒斯企图通过拖延受审时间以行贿脱罪的阴谋,并列举了彼在财务官、副使、市政法务官及西西里法务官任期内的历次罪行与暴敛。
quae cum ita sint, usque eo de omnibus bonis male existimat, usque eo senatoria iudicia perdita profligataque esse arbitratur, ut hoc palam dictitet, non sine causa se cupidum pecuniae fuisse, quoniam in pecunia tantum praesidium experiatur esse; sese, id quod difficillimum fuerit, tempus ipsum emisse iudici sui, quo cetera facilius emere postea posset; ut, quoniam criminum vim subterfugere nullo modo poterat, procellam temporis devitaret.1
鉴于情况如此,彼对所有正直之士之评价竟如此低下,认定元老院之法庭已彻底败坏沦落,以致公然屡屡声称:自己贪求金钱并非无因,因其亲身证实金钱之中竟有如此之大的倚仗;彼声称自己买下了本是最为困难之事——即其自身受审之确切时日——以便此后能更轻易地收买其余一切;借此,既然彼无论如何亦无法逃脱罪控之锋芒,便可避过当下的暴风骤雨。
quodsi non modo in causa, verum in aliquo honesto praesidio aut in alicuius eloquentia aut gratia spem aliquam conlocasset, profecto non haec omnia colligeret atque aucuparetur; non usque eo despiceret contemneretque ordinem senatorium ut arbitratu eius deligeretur ex senatu qui reus fieret, qui, dum hic quae opus essent compararet, causam interea ante eum diceret.
然若彼不仅在诉由上,而且在任何体面的辩护手段中、或在某人的雄辩或权势之中寄托过些许希望,彼断不至于搜罗逢迎所有这些下策;彼亦不致如此蔑视与轻侮元老院等级,以致凭其自身之意愿从元老院中挑选出一人来充当被告,以便此人趁着彼筹备所需事项之机,在此期间先于彼出庭答辩。
quibus ego rebus quid iste speret et quo animum intendat facile perspicio; quam ob rem vero se confidat aliquid proficere posse hoc praetore et hoc consilio intellegere non possum. Vnum illud intellego, quod populus Romanus in reiectione iudicum iudicavit, ea spe istum fuisse praeditum ut omnem rationem salutis in pecunia constitueret, hoc erepto praesidio ut nullam sibi rem adiumento fore arbitraretur. etenim quod est ingenium tantum, quae tanta facultas dicendi aut copia, quae istius vitam tot vitiis flagitiisque convictam, iam pridem omnium voluntate iudicioque damnatam, aliqua ex parte possit defendere?
由此诸事,我极易看清彼所期望者为何、其心思指向何方;然彼究竟为何确信在此法务官与此审判团之下仍能有所作为,我实不能理解。我所明了者唯有这一事,即罗马人民在审判官回避程序中所作之判断:彼曾怀有这般奢望,即将自身得救之全盘指望皆寄托于金钱之上;而一旦此一仗恃被夺走,彼便认定断无一物能予其助益。盖究竟何等卓越之才智、何等宏大之言辞机锋或丰瞻之文采,方能对彼那已被无数恶德劣迹所坐实、早已为万人之意愿与公判所定罪之生平,施以哪怕些许之辩护?
cuius ut adulescentiae maculas ignominiasque praeteream, quaestura, primus gradus honoris, quid aliud habet in se nisi Cn. Carbonem spoliatum a quaestore suo pecunia publica,2 nudatum et proditum consulem, desertum exercitum, relictam provinciam, sortis necessitudinem religionemque violatam? cuius legatio exitium fuit Asiae totius et Pamphyliae, quibus in provinciis multas domos, plurimas urbis, omnia fana depeculatus est, tum cum in Cn. Dolabellam suum scelus illud pristinum renovavit et instauravit quaestorium, cum eum, cui et legatus et pro quaestore fuisset, et in invidiam suis maleficiis adduxit, et in ipsis periculis non solum deseruit, sed etiam oppugnavit ac prodidit; cuius praetura urbana aedium sacrarum fuit publicorumque operum depopulatio, simul in iure dicundo bonorum possessionumque contra omnium instituta addictio et condonatio. iam vero omnium vitiorum suorum plurima et maxima constituit monumenta et indicia in provincia Sicilia, quam iste per triennium ita vexavit ac perdidit ut ea restitui in antiquum statum nullo modo possit, vix autem per multos annos innocentisque praetores aliqua ex parte recreari aliquando posse videatur.
姑且略过彼青年时之污点与耻辱不提,其作为显职初阶之财务官职位,本身除却格奈乌斯·卡尔博被其自身之财务官侵吞公款、执政官被洗劫一空并遭背叛、军队被弃置、行省被抛弃、抽签之神圣纽带与信约遭践踏之外,尚有何物?彼之副使任期乃全亚细亚与庞非利亚之灾殃,在这些行省中,彼劫掠众多民居、无数城镇与一切神庙,正是在彼对格奈乌斯·多拉贝拉重现并重演当年财务官任内之罪孽之时,彼不仅以自身之恶行使其身为副使与代财务官所侍奉之人深陷怨谤,且在那人危难之时不仅将之弃置,甚至反戈相击予以出卖;彼之市政法务官任期,乃是对神圣殿宇与公共建筑之搜刮劫掠,兼在司法审判中违逆所有人之惯例,擅自断付与赠予他人之财产与产业。如今,彼在西西里行省更为其一切恶行树立了极多且极巨之纪念物与罪证;彼在三载之间对该行省摧残破灭至极,以致其决无可能恢复往昔旧观,且历经多年与清廉法务官之治理,似乎亦仅能有朝一日在某种程度上勉强得以复苏。
hoc praetore Siculi neque suas leges neque nostra senatus consulta neque communia iura tenuerunt: tantum quisque habet in Sicilia quantum hominis avarissimi et libidinosissimi aut imprudentiam subterfugit aut satietati superfuit. nulla res per triennium nisi ad nutum istius iudicata est, nulla res tam patria cuiusquam atque avita fuit quae non ab eo imperio istius abiudicaretur. innumerabiles pecuniae ex aratorum bonis novo nefarioque instituto coactae,3 socii fidelissimi in hostium numero existimati, cives Romani servilem in modum cruciati et necati, homines nocentissimi propter pecunias iudicio liberati, honestissimi atque integerrimi absentes rei facti indicta causa damnati et eiecti, portus munitissimi, maximae tutissimaeque urbes piratis praedonibusque patefactae, nautae militesque Siculorum, socii nostri atque amici, fame necati, classes optimae atque opportunissimae cum magna ignominia populi Romani amissae et perditae.
在此人任法务官期间,西西里人既未能保全自身之法律,亦未能依凭我邦元老院之决议与普世之法权:在西西里,人人所保有者,仅限于躲过此最贪婪最放荡之徒的一时疏忽、或在其饱餍之后尚有剩余之资。三载之间,案件审断无不出自彼之一顾一盼;断无任何人之财产因属父祖传袭便不被彼借职权判令剥夺。前所未有之恶规从农夫产业中强索无数钱财,最忠顺之盟友被视同仇敌,罗马公民惨遭奴隶般之严刑拷打与处决,罪大恶极之徒因贿赂而在法庭上获释,至为体面廉洁之士缺席被控未得申辩便遭定罪驱逐,至为险固之港口、至大至安之城邑洞开于海盗劫匪,身为我邦盟友与挚友之西西里水手军士活活饿死,至为精良且至为得力之舰队伴随罗马人民之奇耻大辱而丧失倾覆。
- 1.1.8ut, quoniam criminum vim subterfugere nullo modo poterat, procellam temporis devitaret
ut... devitaret 小句在此作为对前文 tempus ipsum emisse 的同格/说明性目的从句(或结果从句),概括了被告收买审判时日的最终意图;其中插入的 quoniam 从句则解释了促成该动机的原因。
- 1.1.11Cn. Carbonem spoliatum a quaestore suo pecunia publica
作为 quid aliud habet in se nisi... 宾语的一连串短语(Carbonem spoliatum, nudatum et proditum consulem, desertum exercitum 等)采用了名词加完成时被动分词表示事件本身的结构(即类似于“建城以来”构式)。其重点不在于“被掠夺的卡尔博”这一人身,而在于“卡尔博被自己的财务官侵吞公款”这一事件本身。
- 1.1.13innumerabiles pecuniae ex aratorum bonis novo nefarioque instituto coactae
自此处至句末展开了一连串无连词并列结构(asyndeton),各分句中均系统性地省略了系动词 sunt(coactae [sunt], existimati [sunt], cruciati et necati [sunt] 等)。补出这些被省略的助动词,能更清晰地看出其急促罗列维勒斯暴行的修辞效果。
