- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:1.1.14-1.1.18
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗谴责维勒斯对艺术品与神庙的彻底洗劫,并揭露被告方放弃正当辩护、企图再次以更巨额贿款收买法庭的阴谋,这一密谋是通过库里奥与候任执政官霍尔滕西乌斯的碰面而被逐步揭开的。
idem iste praetor monumenta antiquissima partim regum locupletissimorum, quae illi ornamento urbibus esse voluerunt, partim etiam nostrorum imperatorum, quae victores civitatibus Siculis aut dederunt aut reddiderunt, spoliavit nudavitque omnia. neque hoc solum in statuis ornamentisque publicis fecit, sed etiam delubra omnia sanctissimis religionibus consecrata depeculatus est, deum denique nullum Siculis, qui ei paulo magis adfabre atque antiquo artificio factus videretur, reliquit. in stupris vero et flagitiis nefarias eius libidines commemorare pudore deterreor; simul illorum calamitatem commemorando augere nolo quibus liberos coniugesque suas integras ab istius petulantia conservare non licitum est.
正是这位法务官,将极其古老的纪念物掠夺洗劫殆尽——其中一部分出自极其富庶的诸王,原是他们意在作为城邑之点缀者;另一部分则出自我国的诸位将领,是他们身为胜利者赐予或归还给西西里各城邦者。彼不仅对公共雕像和装饰物行此行径,更搜刮洗劫了一切以至圣祭礼奉献之圣所;简言之,在西西里人当中,只要在彼看来雕琢稍显精巧、工法略带古风的神像,彼便一座也不曾留下。然而在通奸与丑行方面,羞耻之心阻碍了我去历数其令人发指的淫欲;同时,我亦不愿因重提此事而加重那些人的不幸——他们竟未能保全自己的子女与妻室免遭此人狂妄放肆之摧残。
'at enim haec ita commissa sunt ab isto ut non cognita sint ab omnibus.' hominem esse arbitror neminem, qui nomen istius audierit, quin facta quoque eius nefaria commemorare possit,1 ut mihi magis timendum sit ne multa crimina praetermittere quam ne qua in istum fingere existimer.2 neque enim mihi videtur haec multitudo, quae ad audiendum convenit, cognoscere ex me causam voluisse, sed ea quae scit mecum recognoscere. quae cum ita sint, iste homo amens ac perditus alia mecum ratione pugnat. non id agit ut alicuius eloquentiam mihi opponat; non gratia, non auctoritate cuiusquam, non potentia nititur. simulat his se rebus confidere; sed video quid agat; neque enim agit occultissime. proponit inania mihi nobilitatis, hoc est hominum adrogantium nomina, qui non tam me impediunt quod nobiles sunt, quam adiuvant quod noti sunt: simulat se eorum praesidio confidere, cum interea aliud quiddam iam diu machinetur.
“然而,彼犯下这些勾当的方式,终究未曾为人尽皆知吧。”我认为,凡听闻过此人姓名者,绝无一人不能随之历数其滔天罪行;以致于我更应担忧的,乃是被认为遗漏了诸多罪控,而非被认为对彼捏造了任何构陷之辞。因为在我看来,聚此倾听的这大批民众,并非指望从我这里得知案件的原委,而是意在同我一道重温其早已熟知之事。鉴于情况如此,那个丧失心智且身败名裂之徒正以另一种策略同我交锋。彼并非意图推举何人的雄辩与我抗衡;彼亦不仰赖任何人之私恩、威信或权势。彼佯装坚信这些手段;但我深知其所作所为,盖彼之行事亦非绝顶隐秘。彼向我摆出贵族身份的虚妄名头,亦即一众傲慢之徒的名号——这些人因其身为显贵并不足以为我之阻碍,反因其臭名昭著而大有助益于我:彼佯装倚仗其庇护,而在此期间,彼早已在暗中策划着另一场阴谋。
quam spem nunc habeat in manibus et quid moliatur breviter iam, iudices, vobis exponam; sed prius ut ab initio res ab eo constituta sit, quaeso, cognoscite. Vt primum e provincia rediit, redemptio est huius iudici facta grandi pecunia. mansit in condicione atque pacto usque ad eum finem dum iudices reiecti sunt:3 posteaquam reiectio iudicum facta est, quod et in sortitione istius spem fortuna populi Romani et in reiciendis iudicibus mea diligentia istorum impudentiam vicerat, renuntiata est tota condicio. praeclare se res habebat.
审判官诸公,彼如今怀揣何种希冀、正图谋何事,我此刻便向诸位简要道来;但在那之前,恳请诸位先了解此事务自始至终是如何由彼一手安排的。 彼刚一行省归来,便以巨款达成了关于本场审判的私下包揽交易。彼坚守该条件与契约,直至审判官回避程序完结之时:在审判官回避程序完成之后——由于在抽签时罗马人民之运势战胜了此人之奢望,且在回避审判官时我之缜密压倒了彼辈之厚颜无耻——全盘契约遂告废止。局势曾一度大好。
libelli nominum vestrorum consilique huius in manibus erant omnium; nulla nota, nullus color, nullae sordes videbantur his sententiis adlini posse, cum iste repente ex alacri atque laeto sic erat humilis atque demissus ut non modo populo Romano, sed etiam sibi ipse condemnatus videretur. ecce autem repente his diebus paucis comitiis consularibus factis eadem illa vetera consilia pecunia maiore repetuntur, eaedemque vestrae famae fortunisque omnium insidiae per eosdem homines comparantur. quae res primo, iudices, pertenui nobis argumento indicioque patefacta est: post aperto suspicionis introitu ad omnia intima istorum consilia sine ullo errore pervenimus.
诸位之姓名以及本审判团之名册已尽在万民掌握之中;似无任何印记、颜色或污垢能够涂抹于这些裁决之上;当时此人突从兴奋欢悦跌入卑下沮丧之境,以致不仅在罗马人民眼中,甚至在其自身看来,彼亦已被定罪。然而且看,突然就在这数日之间,执政官选举刚一举行,那同一旧计便携更大金额卷土重来,针对诸位之声誉与万人之身家的同一阴谋,正通过同批人马加紧筹备。审判官诸公,此事起初仅凭极微之证据与端倪向我们显露;随后,随着怀疑的门径被洞开,我们毫无偏差地直抵彼辈一切深层秘谋。
nam ut Hortensius consul designatus domum reducebatur e campo cum maxima frequentia ac multitudine, fit obviam casu ei multitudini C. Curio, quem ego hominem honoris potius quam contumeliae causa nominatum volo;4 etenim ea dicam quae ille, si commemorari noluisset, non tanto in conventu tam aperte palamque dixisset; quae tamen a me pedetemptim cauteque dicentur, ut et amicitiae nostrae et dignitatis illius habita ratio esse intellegatur.
盖当候任执政官霍尔滕西乌斯在极其庞大的随众与人群簇拥之下自战神广场被护送归邸时,盖乌斯·库里奥偶然迎面撞见该人群——此人乃是我意在出于敬意而非侮辱予以提及之人;因我将陈述之事,若彼不愿为人提及,断不致在如此盛会之中如此坦然公然说出;即便如此,我仍将审慎而克制地陈述这些内容,以便使人明了:无论是我们之间的友谊,亦或彼自身之尊严,皆已得到充分的顾及。
- 1.1.15hominem esse arbitror neminem, qui nomen istius audierit, quin facta quoque eius nefaria commemorare possit
在强否定先行词 neminem 之后,由 quin 引导的从句充当否定关系从句(相当于 qui non,“没有人不能历数……”)。整句由 arbitror 支配一个带不定式的宾格结构(hominem esse neminem)。
- 1.1.15ne multa crimina praetermittere quam ne qua in istum fingere existimer
由表示担忧的动词(timendum sit)引出,通过 ne ... quam ne ... 的并列形式对两项担忧进行比较。qua 为不定代词 quis 的中性复数宾格(相当于 qua crimina,“任何罪名”)。两个不定式 praetermittere 与 fingere 均受 existimer 支配,构成了比起“被认为捏造罪名”,更担忧“被认为遗漏诸多罪名”的比较结构。
- 1.1.16mansit in condicione atque pacto usque ad eum finem dum iudices reiecti sunt
连词 dum 引导表示“直到……为止”的时间从句,此处采用直陈式完成时(reiecti sunt)而非虚拟式,用以表示标示时间终结点的纯客观历史事实。
- 1.1.18quem ego hominem honoris potius quam contumeliae causa nominatum volo
此处 volo 与完成时被动分词 nominatum 结合,表达“希望其被提及/处于被言及的状态”的意图。名词 hominem 与关系代词 quem 形成同位或附随配置,意为“对于此人,我更愿出于敬意而非侮辱加以提及”。
