← 西塞罗

驳维勒斯

§1.1.1-1.1.7

挽救法庭威信的良机与维勒斯的贿赂行径

西塞罗在控告维勒斯时,敦促审判官们抓住这一重塑法庭威信并消除元老院恶名的良机,并揭露了被告企图收买法庭、阻挠诉讼程序的卑劣行径。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.1.1

​quod erat optandum maxime, iudices, et quod unum ad invidiam vestri ordinis infamiamque iudiciorum sedandam maxime pertinebat, id1 non humano consilio sed prope divinitus datum atque oblatum vobis summo rei publicae tempore videtur. inveteravit enim iam opinio perniciosa rei publicae vobisque periculosa, quae non modo apud nos sed apud exteras nationes omnium sermone percrebruit, his iudiciis quae nunc sunt pecuniosum hominem, quamvis sit nocens, neminem posse damnari.2

审判官诸位,最当祈求之事,亦即唯一最关乎平息各位所属等级之怨望与法庭之污名者,在国家危急存亡之秋,似乎非凭人之谋划,而几由神明赐予并提供给了各位。盖已有一种有害于国家且不利于各位之成见根深蒂固,不仅在我们国内,亦在外邦万民之谈论中广为流传:在如今这等法庭之上,腰缠万贯之徒纵有罪责,亦断无一人可能被定罪。

§1.1.2

​nunc in ipso discrimine ordinis iudiciorumque vestrorum, cum sint parati qui contionibus et legibus hanc invidiam senatus inflammare conentur, reus in iudicium adductus est C. Verres, homo vita atque factis omnium iam opinione damnatus, pecuniae magnitudine sua spe et praedicatione absolutus. huic ego causae, iudices, cum summa voluntate et exspectatione populi Romani actor accessi, non ut augerem invidiam ordinis, sed ut infamiae communi succurrerem. adduxi enim hominem in quo reconciliare existimationem iudiciorum amissam, redire in gratiam cum populo Romano, satis facere exteris nationibus possetis,3 depeculatorem aerari, vexatorem Asiae atque Pamphyliae, praedonem iuris urbani, labem atque perniciem provinciae Siciliae.

如今,正值各位之等级与法庭命运攸关之关头,且已有人蓄势待发,企图借公民集会之演说与立法进一步煽动对元老院之怨忿,盖乌斯·维勒斯遂被作为被告带至法庭:此人凭其生平与行径,已在众人舆论中被定罪,然凭其巨额财富,又在其自身之企望与夸耀中被宣告无罪。诸位审判官,我怀着罗马人民至高之意愿与期待,作为起诉人参与此案,非为加剧对各位等级之怨恨,而实为拯救共同之耻辱。盖我所带来之人,可令各位借之挽回法庭已失之声望、重修与罗马人民之和睦、并给外邦万民以赔补:此人实乃国库之窃贼、亚细亚与庞非利亚之残害者、城邦司法之践踏者、西西里行省之祸害与败类。

§1.1.3

​de quo si vos severe ac religiose iudicaveritis, auctoritas ea quae in vobis remanere debet haerebit; sin istius ingentes divitiae iudiciorum religionem veritatemque perfregerint, ego hoc tamen adsequar, ut iudicium potius rei publicae quam aut reus iudicibus aut accusator reo defuisse videatur.4 equidem ut de me confitear, iudices, cum multae mihi a C. Verre insidiae terra marique factae sint, quas partim mea diligentia devitarim, partim amicorum studio officioque reppulerim, numquam tamen neque tantum periculum mihi adire visus sum neque tanto opere pertimui ut nunc in ipso iudicio.

关于此人,若各位施以严格而敬虔之判决,则理当留存于各位之权威自当巩固;然若彼之巨额财富击溃法庭之庄严与真实,我亦必达成此一结果:使人得见,乃是法庭亏欠了国家,而非被告亏欠了审判官,亦非告发人亏欠了被告。审判官诸位,就我自己而言,坦白而言,盖乌斯·维勒斯虽曾在陆地和海上向我设下诸多陷阱,我部分凭自身之警惕予以避开,部分赖友人之处事热忱与忠义予以击退,然我自度从未面临如此巨大之危险,亦从未如当下在此法庭之中一般深感恐惧。

§1.1.4

​neque tantum me exspectatio accusationis meae concursusque tantae multitudinis, quibus ego rebus vehementissime perturbor, commovet quantum istius insidiae nefariae, quas uno tempore mihi, vobis, M'. Glabrioni, populo Romano, sociis, exteris nationibus, ordini, nomini denique senatorio facere conatur; qui ita dictitat, iis esse metuendum qui quod ipsis solis satis esset surripuissent, se tantum eripuisse ut id multis satis esse possit; nihil esse tam sanctum quod non violari, nihil tam munitum quod non expugnari pecunia possit.

且令我震撼者,非在于对我控诉之期待与如此巨大人群之聚集——我固然为此极度心神激荡——而莫过于彼之罪恶阴谋:彼企图同时向我、向各位、向马尼乌斯·格拉布里奥、向罗马人民、向盟友、向外邦万民、向元老院等级、乃至向元老院之名称施展毒计。彼屡屡声称:唯有盗窃仅足自身所需者方当恐惧,而彼所掠夺之巨,足敷众多人之用;天下断无金钱所不能玷污之神圣,亦断无金钱所不能攻克之坚垒。

§1.1.5

​quodsi quam audax est ad conandum tam esset obscurus in agendo, fortasse aliqua in re nos aliquando fefellisset; verum hoc adhuc percommode cadit, quod cum incredibili eius audacia singularis stultitia coniuncta est; nam ut apertus in corripiendis pecuniis fuit, sic in spe corrumpendi iudici perspicua sua consilia conatusque omnibus fecit. semel ait se in vita pertimuisse,—tum cum primum a me reus factus sit; quod, cum e provincia recens esset, invidiaque et infamia non recenti sed vetere ac diuturna flagraret, tum ad iudicium corrumpendum tempus alienum offenderet.

倘使彼在行动中之隐秘如其在图谋中之大胆,则或许在某事上彼已曾欺瞒于我们;然而迄今为止事情极合心意,盖因彼难以置信之大胆适与罕见之愚蠢相伴。正如彼在搜刮钱财时肆无忌惮,同样在企图收买法庭一事上,彼将其谋略与图谋昭示于众。彼声称生平仅惧怕过一次——即最初被我起诉为被告之时;因彼刚从行省归来,非受一时之恶名与非议,而是深陷宿怨与旷日持久之恶名中,恰逢收买法庭不利之时机。

§1.1.6

​itaque cum ego diem inquirendi in Siciliam perexiguam postulavissem, invenit iste qui sibi in Achaiam biduo breviorem diem postularet; non ut is idem conficeret diligentia et industria sua quod ego meo labore et vigiliis consecutus sum, —etenim ille Achaicus inquisitor ne Brundisium quidem pervenit, ego Siciliam totam quinquaginta diebus sic obii ut omnium populorum privatorumque litteras iniuriasque cognoscerem; ut perspicuum cuivis esse posset hominem ab isto quaesitum esse non qui reum suum adduceret, sed qui meum tempus obsideret.5

因此,当我为西西里之调查申请极其短暂之期限时,那人竟觅得一人,为其自身赴亚该亚申请短两日之期限;此举非为此人凭自身勤勉尽责达成我以辛劳与夙夜匪懈所获之同样成果——盖那亚该亚调查员甚至未抵布伦迪西乌姆,而我则于五十日内走遍全西西里,查明所有城邦与私人之文牍与所受侵害——以致人人皆能看清,那人所物色者,非为提控其自身之被告,而乃为抢占我之诉讼时日。

§1.1.7

​nunc homo audacissimus atque amentissimus hoc cogitat. intellegit me ita paratum atque instructum in iudicium venire ut non modo in auribus vestris, sed in oculis omnium sua furta atque flagitia defixurus sim; videt senatores multos esse testis audaciae suae, videt multos equites Romanos, frequentis praeterea civis atque socios, quibus ipse insignis iniurias fecerit, videt etiam tot tam gravis ab amicissimis civitatibus legationes cum publicis auctoritatibus convenisse.

如今,此一最狂妄且最丧心病狂之徒正在如此盘算。彼明白我出庭乃是有备而来、甲胄齐整,非仅使彼之盗行与罪孽灌入各位之耳,更将钉在万人眼前;彼见众多元老皆为其狂妄之见证,见众多罗马骑士,更有数不胜数之公民与盟友皆曾遭彼重大之侵害,彼更见有如此之多、如此分量之使团携同公文从至为亲睦之城邦赶来汇聚于此。

语法注5 条
  1. 1.1.1quod erat optandum maxime, iudices, et quod unum ad invidiam vestri ordinis infamiamque iudiciorum sedandam maxime pertinebat, id

    由 quod 引导的两个关系从句(quod erat... 与 quod unum... pertinebat)倒置于其先行词 id 之前(先引关系从句)。句首的 quod 从句确立了全句的核心议题,随后由指示代词 id 承接并充当主句动词 videtur 的主语。

  2. 1.1.1his iudiciis quae nunc sunt pecuniosum hominem, quamvis sit nocens, neminem posse damnari

    与 opinio 同格的“宾语+不定式”从句。pecuniosum hominem 与 neminem 之间构成隔置修饰(hyperbaton),后置的 neminem 起到强烈的否定强调作用(即“没有任何一个有钱人……能够被定罪”)。his iudiciis 为情况或处所夺格(意为“在现行的法庭制度之下”)。

  3. 1.1.2adduxi enim hominem in quo reconciliare existimationem iudiciorum amissam, redire in gratiam cum populo Romano, satis facere exteris nationibus possetis

    由 in quo 引导并带有虚拟式 possetis 的关系从句为特征/结果从句(表示“各位能在其身上……的人物”)。助动词 possetis 统摄后接的三个并列不定式:reconciliare、redire 与 satis facere。

  4. 1.1.3ut iudicium potius rei publicae quam aut reus iudicibus aut accusator reo defuisse videatur

    从属于 ego hoc tamen adsequar 的实质结果从句(ut... videatur)。defuisse 分别支配三个形成鲜明对照的与格补足语(rei publicae、iudicibus、reo),构成排比对照:并非被告缺席于审判官,亦非告发人失责于被告,而是审判制度本身辜负了国家。

  5. 1.1.6invenit iste qui sibi in Achaiam biduo breviorem diem postularet; non ut is idem conficeret... sed qui meum tempus obsideret

    invenit qui postularet 为表示目的或特性的关系从句(“寻得一人以便申请……”)。后文的否定目的从句(non ut... conficeret)被 etenim 以下的插入句打断(破格结构),其对立项遂在结果从句 ut perspicuum... posset 内的 hominem ab isto quaesitum esse 之后,改以成对的目的性关系从句(non qui... adduceret, sed qui... obsideret)承接,揭露了对手图谋的虚伪本质。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:1.1.1-1.1.7