← 西塞罗

驳维勒斯

§1.1.43-1.1.50

司法改革的诉求与惩治韦勒斯以重塑法庭声誉

西塞罗力劝审判官们借由严惩韦勒斯来挽回元老院法庭的声誉,指出人民渴求恢复护民官权力的实质是对司法腐败的不满,并誓言将彻底追查到底。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.1.43

​cui loco,1 per deos immortalis, iudices, consulite ac providete! moneo praedicoque id quod intellego, tempus hoc vobis divinitus datum esse ut odio, invidia, infamia, turpitudine totum ordinem liberetis. nulla in iudiciis severitas, nulla religio, nulla denique iam existimantur esse iudicia. itaque a populo Romano contemnimur, despicimur; gravi diuturnaque iam flagramus infamia.

看在不死诸神的分上,审判官们,请对这一危急关头深谋远虑、未雨绸缪吧!我在此警告并预言我所清楚认识到的事实:这个时机是神意赐予诸位的,好让诸位从仇恨、愤恨、恶名和耻辱中解救我们整个阶层。如今在法庭中既无严正,亦无敬虔,简而言之,人们甚至认为法庭已荡然无存。因此,我们受到罗马人民的藐视与轻看;我们如今正遭受着沉重而持久的恶名煎熬。

§1.1.44

​neque enim ullam aliam ob causam populus Romanus tribuniciam potestatem tanto studio requisivit; quam cum poscebat, verbo illam poscere videbatur, re vera iudicia poscebat. neque hoc Q. Catulum, hominem sapientissimum atque amplissimum, fugit, qui Cn. Pompeio, viro fortissimo et clarissimo, de tribunicia potestate referente cum esset sententiam rogatus, hoc initio est summa cum auctoritate usus, patres conscriptos iudicia male et flagitiose tueri; quodsi in rebus iudicandis populi Romani existimationi satis facere voluissent, non tanto opere homines fuisse tribuniciam potestatem desideraturos.2

因为罗马人民以如此巨大的热忱要求恢复护民官权力,绝非出于其他任何原因;当他们提出要求时,名义上看来似乎是在索求那项权力,实际上索求的却是公正的审判。这一点并未逃过极其明智与尊贵的昆图斯·卡图卢斯的眼睛;当无比英勇、无比显赫的格奈乌斯·庞培就护民官权力提请审议,卡图卢斯被征询意见时,他以极大的威望在发言开端便指出:各位议员正拙劣而可耻地维持着法庭;倘若在司法审判中他们曾愿意顺应罗马人民的期望,人们绝不会如此强烈地渴望护民官权力。

§1.1.45

​ipse denique Cn. Pompeius cum primum contionem ad urbem consul designatus habuit, ubi, id quod maxime exspectari videbatur, ostendit se tribuniciam potestatem restituturum, factus est in eo strepitus et grata contionis admurmuratio. idem in eadem contione cum dixisset populatas vexatasque esse provincias, iudicia autem turpia ac flagitiosa fieri; ei rei se providere ac consulere velle; tum vero non strepitu, sed maximo clamore suam populus Romanus significavit voluntatem.

最后,当格奈乌斯·庞培本人作为候任执政官在城外首次召集民众大会时,在那里,当他表明——这正是看来最受众人期盼之事——自己将恢复护民官权力时,会场中响起了一片喧哗与赞许的低语声。当同一人在同一场大会上进而说到行省惨遭掠夺与蹂躏、法庭变得丑陋而堕落,并且自己决意要为此事未雨绸缪、深谋远虑时,罗马人民随即不再是用低语,而是以雷鸣般的欢呼表明了自己的意愿。

§1.1.46

​nunc autem homines in speculis sunt; observant quem ad modum sese unus quisque nostrum gerat in retinenda religione conservandisque legibus. vident adhuc post legem tribuniciam unum senatorem vel tenuissimum esse damnatum; quod tametsi non reprehendunt, tamen magno opere quod laudent non habent;3 nulla est enim laus ibi esse integrum ubi nemo est qui aut possit aut conetur corrumpere.

而如今,人们正处于了望与戒备之中;他们注视着我们当中的每一个人在坚守敬虔与捍卫法律方面如何行事。他们看到,护民官法通过之后至今,仅有一名微不足道的议员被定罪;对此他们虽不予以指责,却也找不出什么值得大加赞许的理由;因为在一个无人能够、亦无人企图行贿收买的地方保持廉洁,根本算不上任何值得称道之事。

§1.1.47

​hoc est iudicium in quo vos de reo, populus Romanus de vobis iudicabit; in hoc homine statuetur, possitne senatoribus iudicantibus homo nocentissimus pecuniosissimusque damnari. deinde est eius modi reus in quo homine nihil sit praeter summa peccata maximamque pecuniam, ut, si liberatus sit, nulla alia suspicio nisi ea quae turpissima est residere possit; non gratia, non cognatione, non aliis recte factis, non denique aliquo mediocri vitio tot tantaque eius vitia sublevata esse videbuntur.

正是这场审判,诸位将对被告作出判决,而罗马人民将对诸位作出评判;在这名被告身上将见分晓:在元老院议员担任审判官时,一个罪恶滔天且家资巨万之人究竟能否被定罪。况且这名被告是这样一种人,在他身上除了滔天罪行与巨额金钱外别无他物,以至于倘若他被宣告无罪,除了那最可耻的猜疑之外便不可能留下其他任何嫌疑;无论是借助权势、家族关系、其他善行,甚至某种微不足道的过失,都无法使他那如此之多、如此重大的罪行显得有所减轻。

§1.1.48

​postremo ego causam sic agam, iudices, eius modi res, ita notas, ita testatas, ita magnas, ita manifestas proferam, ut nemo a vobis ut istum absolvatis per gratiam conetur contendere. habeo autem certam viam atque rationem qua omnis illorum conatus investigare et consequi possim; ita res a me agetur ut in eorum consiliis omnibus non modo aures omnium, sed etiam oculi populi Romani interesse videantur.

最后,审判官们,我将如此办理本案,我将提出如此众所周知、如此证据确凿、如此重大而昭然若揭的事实,以至于绝无人会试图向诸位求情,以私情要求诸位赦免那家伙。此外,我掌握着确凿的途径与方法,足以侦查并追踪他们的所有企图;我处理此案的方式,将使得在他们的一切密谋中,不仅所有人的耳朵、甚至罗马人民的双眼都仿佛亲临其境。

§1.1.49

​vos aliquot iam per annos conceptam huic ordini turpitudinem atque infamiam delere ac tollere potestis. constat inter omnis post haec constituta iudicia, quibus nunc utimur, nullum hoc splendore atque hac dignitate consilium fuisse. hic si quid erit offensum, omnes homines non iam ex eodem ordine alios magis idoneos, quod fieri non potest, sed alium omnino ordinem ad res iudicandas quaerendum arbitrabuntur.

诸位有能力抹去并消除本阶层数年来所蒙受的耻辱与污名。众人一致公认,自从我们如今所沿用的这些法庭设立以来,还从未有过具备如此光彩与尊严的审判团。倘若在此处发生任何闪失,所有人都会认为,不再应当从同一阶层中寻找其他更合适的人选——因为那是绝不可能的——而是应当彻底寻找另一个阶层来执掌审判。

§1.1.50

​quapropter primum ab dis immortalibus, quod sperare mihi videor, hoc idem, iudices, opto, ut in hoc iudicio nemo improbus praeter eum qui iam pridem inventus est reperiatur; deinde, si plures improbi fuerint, hoc vobis, hoc populo Romano, iudices, confirmo, vitam mehercule mihi prius quam vim perseverantiamque ad illorum improbitatem persequendam defuturam.4

因此,审判官们,我首先向不死的诸神祈求——这也是我自以为满怀希望的——在此次审判中,除了那个早已被查出的人之外,不再查出任何邪恶之徒;其次,倘若出现更多的邪恶之徒,审判官们,我向诸位、向罗马人民郑重保证:凭赫拉克勒斯起誓,在我追究他们邪恶行径的精力与毅力耗尽之前,我的生命将先一步走向终点。

语法注4 条
  1. 1.1.43cui loco

    此处 locus 抽象引申为“危急关头”或“事态”。后随的动词 consulite(关照、考虑)与 providete(防备、提供对策)均为支配与格的不及物动词,cui loco 作二者共同的与格补足语。

  2. 1.1.44non tanto opere homines fuisse tribuniciam potestatem desideraturos

    间接引语(对格加不定式结构)中过去与事实相反的条件句之主句。若在直接引语中,本应使用过去完成时虚拟式 desideravissent,此处按语法规则转化为主动将来分词加完成时不定式(fuisse desideraturos)。

  3. 1.1.46magno opere quod laudent non habent

    non habeo quod + 虚拟式(laudent)的固定句型,意为“没有什么值得赞许的事物(理由)”。关系代词 quod 所引导的从句不带先行词,采用表特征或可能性的虚拟式,充当 non habent 的宾语。

  4. 1.1.50vitam mehercule mihi prius quam vim perseverantiamque ad illorum improbitatem persequendam defuturam

    由 confirmo 所引出的对格不定式结构。谓语不定式 defuturam (esse) 统摄由 prius... quam(早于……)相对比的两个对格主语:vitam 与 vim perseverantiamque。字面意为“在我追究其恶行的精力与毅力耗尽之前,生命将先抛弃我”,表强烈的决绝誓言。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:1.1.43-1.1.50